BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum generare, quale ipsum est, sit

perfectissimum opus viventium?

 

(1) Circa idem commentum et maxime circa illam propositionem Philosophi “naturalissimum enim opus viventium est generare, quale ipsum est” advertatis, quod illud dictum potest duobus modis intelligi, uno modo, quod universaliter generare tale, quale ipsum est, sit perfectius quocumque opere ipsorum viventium, quacumque vita vivant sic, quod generaliter vivens non possit habere perfectiorem operationem, quam sit generatio.

(2) Sed hic intellectus est falsus, quia viri sancti, qui vivunt in castitate, non haberent suam perfectissimam operationem, immo ex hoc sequeretur, quod rusticus et idiota habens plures filios haberet maiorem perfectionem, quam habeant perfectissimi viri carentes filiis, quia rusticus haberet perfectissimum opus viventium, quod est generare, quod non haberent viri sancti.

(3) Sed melior intellectus illius propositionis est, quod fiat comparatio non generaliter inter omnia opera viventium, sed comparatio solum fiat inter opera animae vegetativae sic, quod iste sit sensus: Generare sibi simile est perfectissimum opus viventium, quatenus viventia sunt per animam vegetativam. Et hic intellectus est verus, quia, cum tres sint operationes principaliter provenientes ab anima vegetativa, scilicet nutrire, augere et generare sibi simile, duabus primis operationibus tertia est perfectior operatio.

(4) Unum tamen est argumentum valde forte, pro quo intelligitur, quod scilicet generare, quale ipsum est, sit operatio perfectior quam quaelibet operatio viventis, quacumque vita vivantur, quia per generationem acquiritur substantia, per operationes animae intellectivae aut sensitivae non acquiritur nisi accidens. Ergo cum substantia sit perfectior quocumque accidente, per generationem acquiretur aliquid perfectius quam per operationem intellectivae aut sensitivae animae. Et sic generare non solum videtur esse opus perfectissimum viventium comparando ipsum generare operationibus animae vegetativae, sed comparando ipsum ceteris operationibus cuiuscumque alterius animae.

(5) Et sic ex ista ratione videtur, quod generare hominem sit melius quam habere omnem scientiam mundi. Quicquid sit de hoc, ad praesens non discutio.