Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Quaestiones super librosDe anima
1519/1520
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum omne habens sensum tactushabeat imaginationem?
(1) Secunda dubitatio est circa commentum, quia videtur Aristoteles immemor sui, quia supra absolute dixit, quod, ubi est sensus, ibi est imaginatio. Sic autem dicit, quod est dubium de ipsa imaginativa, utrum omne habens sensum tactus habeat imaginationem.(2) Quare dicatis, quod aliter accipitur hic imaginatio, quam sit acceptum superius, quia supra, cum dixit, quod omne habens sensum habet imaginativam, capiebat imaginativam indifferenter, scilicet pro imaginativa indeterminata vel determinata, hic autem intelligit de imaginativa determinata solum. Et de hac non est adhuc manifestum, quod omne habens sensum tactus habeat talem imaginativam. Ideo nulla est contradictio. |