BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum communis definitio animae sit de

numero definitionum univocarum?

 

(1) Circa commentum 30 cadit dubitatio, quia videtur, quod ratio Aristotelis oppositum concludat de figura, quia, cum ponat Aristoteles figuram in genere, ut in genere qualitatis et in quarta specie, sicut et numerum etiam ponit in genere quantitatis, cum sit quantitas discreta, quaecumque autem in genere sunt, univoca sunt, ideo numerus et figura univoce dicentur, et ita, cum hic dicat Philosophus, quod ita est de definitione animae respectu particularium virtutum animae, ex hac similitudine videtur velle Aristoteles, quod definitio communis omni animae sit de numero definitionum univocarum et non analogarum, ut dicebat Commentator.

(2) Dicetis forte, quod figura prius dicitur de triangulo quam de quadrangulo, et sic de aliis. Ideo non univoce dicitur, sed analogice dicitur de figuris particularibus.

(3) Sed huic evasioni se opponit Commentator XII Metaphysicae commento 2, ubi dicit, quod figurae possunt considerari altero duorum modorum, uno modo in natura figurae, et sic una non est prior altera; quia tamen comparatae ad genus aequaliter se habent, ideo figura de illis univoce dicitur, sicut accipiendo hominem et asinum: Licet homo sit perfectior asino, tamen homo et asinus comparati ad animal aequaliter se habent. Ideo animal de illis univoce dicitur. Ideo adhuc militat argumentum.

(4) Dicetis forte aliter, quod anima non est univoca, quia est genus et in genere latent multae aequivocationes. Et cum dixit Averroes, quod anima dicebatur analogice, intellexit de analogia, quae convenit generi, non, quae in rei veritate sit analogia.

(5) Contra, quia hoc est expresse contra Averroem in hoc commento, ubi dixit, quod anima est analoga, non autem univoca, sicut genus vel sicut species, ubi expresse vult, quod sit analoga analogia, quae contradistinguitur univocationi specificae aut genericae. Ideo forte propter haec aliter introduxit divus Thomas praesentem textum, quam introductionem et expositionem videatis in expositione nostra magna.