Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Quaestiones super librosDe anima
1519/1520
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum animal carens sensucareat desiderio?
(1) Circa commentum 29 cadunt duae dubitationes. Prima est, quia videtur, quod illud dictum Commentatoris sit manifeste falsum, scilicet quod omne animal carens sensu careat desiderio, quia videtur Commentator in illo suo dicto supponere, quod aliquod animal careat sensu tactus. Si enim dixisset: “Omne animalium carens tactu caret desiderio”, dubitatio non haberet locum, quia bene est animatum aliquod, quod caret sensu tactus, ut planta, sed cum specialiter loquatur de animali dicendo, quod omne animal carens tactu caret desiderio, ideo dubitatio habet locum, quia ex illo dicto videtur velle Commentator, quod aliquod animal careat sensu tactus et consequenter omni sensu, cuius oppositum dixit Philosophus supra, ubi asserebat, quod animal erat animal per sensum et quod non potest esse animal sine sensu tactus.(2) Ad istam dubitationem possumus altero duorum modorum respondere, primo modo, quod condicionaliter intellexit Commentator, scilicet si aliquod animal careat sensu tactus, manifestum est, quod tale animal caret desiderativa virtute, quia desiderium fit ex sensu tactus. Et ita sermo Commentatoris esset verus, quia stat condicionaliter esse verum, cuius tamen antecedens et consequens sunt falsa.(3) Secundo modo potest responderi, quod non sumit sensum tactus pro isto sensu, sed pro sensatione tactiva; modo bene potest esse animal sine sensu tactus isto modo accipiendo sensum tactus, quia, cum animal dormit, non habet sensum tactus, scilicet sensationem tactivam. Et ita, cum desiderium causetur ex sensatione tactiva, manifestum est, quod omne animal carens sensu tactus careat desiderio. |