BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum potentiae animae servent ordinem

prioritatis et posterioritatis?

 

(1) Circa quaestionem illam, quomodo potentiae fluant ab ipsa anima, nota, quod ista quaestio est perfectior, quam illa sit, quae est in expositione magna! Est igitur videndum, ex quo potentiae fluunt a subiecto, utrum quodam ordine germinentur ab anima vel inordinate, quod est quaerere, utrum potentiae animae servent determinatum ordinem sic, quod una sit prior et altera posterior, vel inordinate fluant ab anima sic, quod illa potentia, quae nunc est prior, aliquando erit posterior, et sic de aliis animae potentiis, ubi dicatis, quod non inordinate procedunt istae potentiae ab ipsa anima, immo servant ordinem certum ac determinatum, quia natura in operando ordinate procedit. Si ergo inordinate fluerent istae potentiae ab ipsa anima, non fluerent ab anima secundum opus naturae, tum quia istae potentiae differunt ab invicem specie, ergo habent ordinem essentialem ad se invicem.

(2) Sciatis ergo, quod, cum tres sint animae in genere, scilicet vegetativa, sensitiva et intellectiva, quae talem ordinem ad se invicem servant, quia vegetativa via originis prior est sensitiva et intellectiva, ita potentiae animae vegetativae via originis sunt priores quam potentiae animae sensitivae et intellectivae, similiter, quia via originis anima sensitiva est prior intellectiva, ita potentiae sensitiviae via originis priores sunt potentiis animae intellectivae. Si ergo sit Sortes generandus, quando generatur, prius producuntur potentiae animae vegetativae, postea animae sensitivae, demum potentiae animae intellectivae. Cuius ordinis signum est, quia una potentia alteri ministrat, vegetativa enim ministrat ipsi sensitivae, quod ostendo: Nam si quis vestrum ieiunet, ita debilitabitur, quod non erit quasi in se, nec quasi poterit videre; hoc non est ex alio, nisi quod anima vegetativa non ministravit sensitivae, sicuti solet. Non loquor de istis bonis posterioribus, quia in illis hoc ex ieiunio non evenit; similiter sensitiva ministrat intellectivae, quia ministerio sensus accipiuntur species intelligibiles in intellectu. Cum ergo anima vegetativa ministret sensitivae et sensitiva intellectivae, ideo anima vegetativa via originis prior est sensitiva et sensitiva intellectiva.

(3) Loquendo vero de ordine perfectionis est modo contrario, quia intellectiva est prior sensitiva et sensitiva prior est vegetativa. Talis etiam ordo intelligatur de suis potentiis, quia hucusque locuti sumus de potentiis animae in generali.

(4) Nunc modo de potentiis animae in speciali quaerendum est, utrum potentiae animae, puta vegetativae, ordinate fluant ab anima aut inordinate. Ad hoc dico, quod potentiae cuiuscumque animae ordinate fluunt ab ipsa anima, ut, si loquamur de potentiis vegetativae, dico, quod tales potentiae servant ordinem certum inter se. Unde si loquamur de ordine secundum viam originis, potentia vegetativa est prior quam augmentativa et augmentativa prior est quam generativa. Prius enim Sortes genitus exempli gratia nutritur, quam augeatur. Nutritiva enim administrat augmentativae. Si enim Sortes debet augeri, oportet, ut nutriatur.

(5) Similiter potentia augmentativa prior est via originis, quam sit potentia generativa, quia augmentativa administrat generativae. Non enim in quacumque aetate potest Sortes generare, sed cum per virtutem augmentativam pervenit ad aetatem idoneam generare. Sed via perfectionis generativa prior est quam augmentativa et augmentativa quam nutritiva.

(6) Idem ordo est in potentiis sensitivis. Via enim originis sensus exteriores priores sunt sensibus interioribus et illis ministrant. Nam sensus interior non potest discurrere, nisi praecesserit operatio alicuius sensus exterioris. Via vero perfectionis sensus interior prior est exteriori.

(7) Idem accidit de potentiis intellectivis, quae sunt duae, scilicet intelligere et velle. Via namque originis intelligere prius est quam velle et illi ministrat. Nam non possumus aliquid velle, nisi intelligamus illud. Via vero perfectionis est e contra.

(8) Visum est ergo, quod et in generali loquendo de potentiis unius animae ad potentias alterius animae et etiam loquendo de ipsis animae potentiis in speciali, scilicet comparando ad invicem potentias eiusdem animae, semper potentiae animae servant certum et determinatum ordinem.

(9) Oritur modo dubitatio de sensibus exterioribus, utrum sensus exteriores ordinate proveniant ab eadem anima aut inordinate. Haec quaestio est valde difficilis, et causa et ratio difficultatis est, quia, cum nullus quinque sensuum exteriorum ministret alteri, videtur, quod nullus sit altero prior, et sic non videtur, quod habeant aliquem ordinem ad se invicem, nec videtur, quod inordinate proveniant ab eadem anima, cum sic specie differentes modo ab eadem causa non possunt effectus differentes specie aeque primo provenire. Quare et hanc dubitationem tetigit divus Thomas in I parte.

(10) Ad quam dixit, quod non est aliquis ordo inter istas potentias, sed bene servatur ordo inter eorum obiecta. Unde via originis obiectum tactus prius est quam obiectum gustus. Nam tangibile est prius natura gustabili et obiectum gustus est prius natura, quam sit obiectum olfactus, et obiectum olfactus est prius obiecto auditus, et obiectum auditus est prius quam obiectum visus.

(11) Sed in hoc mihi non satisfacit divus Thomas, quia necesse est inter istos particulares sensus et exteriores ponere ordinem perfectionis et originis, cum non possint via originis simul ab eadem anima provenire, ut dictum est, neque sunt aequalis perfectionis secundum Philosophum.

(12) Ideo credo aliter esse dicendum in hac materia, quam dixerit divus Thomas. Dico igitur, quod in sensibus exterioribus est ponendus ordo perfectionis et similiter ordo originis. De ordine perfectionis non est dubium secundum Aristotelem: Visus est perfectior quam alii sensus exteriores, et ita vult Aristoteles, quod unus sit altero perfectior et ita sit ordo perfectionis in ipsis sensibus exterioribus. Etiam inter hos sensus exteriores servatur ordo secundum originem, ubi do vobis regulam cognoscendi, quis sensus sit prior via originis et quis posterior. Ubi advertatis, quod semper ille sensus exterior est prior via originis, qui est imperfectior, et ille est posterior, qui est perfectior. Quia ergo visus est perfectior omnibus aliis, ideo via originis visus est posterior omnibus aliis; visus enim praesupponit omnes alios sensus exteriores; nam in quocumque est visus, sunt alii quattuor sensus. Et ita gradatim procedendo semper perfectior est posterior via originis imperfectiori et ipsum praesupponit.

(13) E contra vero sensus imperfectior prior est via originis perfectiori neque imperfectior praesupponit perfectiorem, et ita tactus, qui est imperfectior omnibus aliis sensibus exterioribus, prior est illis via originis nec quemquam illorum praesupponit.

(14) Non puto tamen, quod inter hos exteriores sensus sit tanta conexio, sicut in aliis potentiis animae, quia in aliis animae potentiis semper una est ministrans et altera ministrata. Non sic autem est de sensibus exterioribus; unus non est ministrans et alter ministratus, sed bene in exterioribus sensibus unus praesupponit alterum via originis.

(15) Sed contra hanc nostram sententiam arguitur, quia, si ita esset, ut diximus, habens visum haberet auditum. Consequentia patet, quia secundum nos visus via originis praesupponit omnes alios quattuor sensus exteriores. Sed consequens est falsum, quia dixit Aristoteles in prooemio I Metaphysicae, quod apes non habent auditum et tamen habent visum. Nam, ut experientia constat, apes habent oculos et vident. Nam dixit Vergilius in Georgicis de apibus, quod incedunt per 20 milia ad colligenda mella, et etiam videmus nos, quod omnes ingrediuntur in alveum per tam parvum foramen, quod non esset, si apes ipsae non haberent visum.

(16) Item dictum fuit mihi, quod duo sunt genera colubrorum, unum, quod non videt, sed audit, aliud genus, quod non audit, sed videt. Unde dicitur, quod, si coluber ille, qui non videt, posset videre, et qui non audit, posset audire, homines non possent in terris vitam degere propter malignitatem talium serpentum. Propter hoc dicitur, quod natura uni negavit auditum et alteri visum; ergo in aliquo animali reperitur visus, ubi non reperitur auditus, et est contra nostram opinionem.

(17) Stando ergo in nostra opinione, quod inter sensus exteriores sit ordo originis, ut diximus, scilicet quod sensus imperfectior est prior via originis perfectiori, ad primum argumentum possemus primo dicere, quod Aristoteles in prooemio I Metaphysicae fuerat illius opinionis, quod apes non audiant, sed in IX De historiis animalium fuit alterius opinionis, quia ibi dixit, quod multum delectantur apes sonis, quia, ut ipse dixit, cum rustici volunt adunare examen apium dispersum sonant instrumenta rusticana, ad quem sonum currunt apes, quae cum sic adunatae fuerint, rustici apponunt aliquem alveum, in quem intrant apes, quae erant dispersae.

(18) Possumus aliter respondere, quod illud prooemium non est Aristotelis, ut communiter creditur. Fertur enim communiter, quod illud prooemium fuit Theophrasti, vel dicatis, quod concesso, quod illud prooemium sit Aristotelis, non tamen assertive dicit Philosophus, quod apes non audiant, sed loquitur cum hac particula et dictione ‘forte’, et ita in illo prooemio fuit dubius, an apes habeant auditum an non habeant. Sed in IX De historiis animalium determinando de ipsis apibus dixit assertive, quod apes habent auditum, et dat experientiam dictam, quod apes multum laetentur sono. Quare nostra opinio est multum consona secundum mentem Aristotelis.

(19) Ad aliud de colubro, quod habet auditum et non visum, credo, quod illud, quod mihi dictum est, sit una fanfalugula et impossibile. Dedimus in hesterna lectione nonnullas responsiones ad argumentum, quod probat contra nos de apibus; ultra illas responsiones posset dari una alia responsio, quae est, quod verum est, ut diximus, quod omne habens visum habet auditum, sed non oportet, si aliquod animal habeat visum perfectum, quod tale animal habeat auditum perfectum, et sic de ceteris sensibus dicatur. Dico ergo in proposito, quod apes et habent visum et auditum, sed visum habent valde perfectum, auditum vero valde debilem, et ita debilem, ut non audiant sonum, nisi sint prope ipsum, nec inconvenit, quod apes habeant auditum et non perfecte audiant nec, quod in eis frustretur perfecta auditio, quia non inconvenit secundum Philosophum, quod aliqua potentia frustretur in individuo, sed bene inconveniret, quod in toto genere animalis frustraretur visio sine auditione. Videmus enim, quod et in mulo et mula sunt omnia organa servientia generationi, ut vulva in mula et virga satis magna in ipso mulo, et tamen non possunt generare. Ecce, quod in his frustratur potentia ad generationem! Nec hoc inconvenit; non dedit natura mulo virgam ita magnam et mulae vulvam, ut ex mulo et mula proveniat generatio, sed hoc fecit natura ad ornamentum talium animalium. Sed bene esset inconveniens, quod in quolibet animali frustraretur potentia ad generationem.

(20) Sic in proposito dico de apibus, quod apes habent organum auditus et audiunt ipsos sonos, sed valde debiliter audiunt et non nisi ex loco propinquo, et ex suo debili auditu dicebat Philosophus in prooemio I Metaphysicae dubitative, quod forte apes non habeant auditum, verum in IX De historiis animalium fuit certificatus Aristoteles, quod habeant auditum et quod audiant, sed valde imperfecte. Quare.