BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

LIBER SECUNDUS DE ANIMA

 

66

 

(1) Cuius quidem igitur est visus et cetera. Sequitur textus commenti 66. In quo Averroes tria facit: Primo continuat, secundo exponit, tertio ponit notabilia. Secunda ibi Et dicit: Illud. De prima Cuius quidem igitur: In quo, postquam determinavit de sensibili in universali, modo hic in praesenti textu vult determinare de unoquoque sensibili et sic de unoquoque sensu. Et incipit a visu, quia est nobilior ceteris.

(2) Et dicit: Illud. Haec est secunda pars, in qua determinat de obiecto formali visus, quod est visibile, dicens, quod visibile vel est color vel illud, quod tantum de nocte videtur, ut quercus putridae et similia ut noctilucae. Et dicit, quod non est aliquod nomen commune impositum istis, sed significamus ista nomine communi.

(3) Deinde dicit: Visibile enim. Ista est tertia pars, in qua dicit, quod iste color, qui est visibilis, est per se non in primo, sed in secundo modo. Nam visibile non est de essentia coloris. Ut enim dicit hic Themistius, absque hoc, quod color videatur, adhuc color est color, sed est in secundo modo, quia praedicatum est causa subiecti.

 

 

67

 

(4) Omnis enim color et cetera. Sequitur textus commenti 67. In quo Averroes tria facit: Primo continuat, secundo exponit, tertio ponit documentum seu digreditur. Averroes in praesenti textu non continuat, licet continuatio possit esse talis, quod, postquam Aristoteles determinavit de visibili, hic vult describere colorem, ut visibilis est.

(5) Deinde dicit: Et haec est natura. Haec est secunda pars, in qua dicit, quod color, ut visibilis est, est motus diaphani secundum actum. Per diaphanum habetis intelligere medium transparens secundum actum, id est actu illuminatum. Et dicit Averroes, quod ista est substantia coloris non absoluti, sed ut visibilis est. Ex quo infert, quod color non est visibilis nisi per lucem.

(6) Et si lux fiat necessaria. Haec est pars digressiva, ubi facit digressionem contra Avempeche, quia diximus in textu, quid sit color, ut visibilis est.

(7) Cadit modo quaestio, utrum lumen, per quod videtur color, sit necessarium pro esse coloris vel pro medio illuminando. Pro quo est sciendum, quod duplex est opinio de colore: Una est, quod color non sit aliud quam ipsa lux. Sed si unus color diversificatur ab altero, accidit propter diversam mixtionem, in qua reverberat lux in “a”, mixtione causat unum colorem, et si reverberat in “b”, mixtione causat alterum colorem.

(8) Altera opinio est, quae tenet, quod, licet lux concurrat ad videndum colorem, est tamen quid distinctum a colore.

(9) Prima ergo opinio tenet, quod in nocte non possumus videre, quia in nocte non est lux. Color autem est idem, quod lux. Alii dicunt, quod hoc est, quia color non potest causare speciem sui in medio, nisi actu sit illuminatum. Dicit ergo in prima parte, quod, cum sit manifestum colores non posse videri in obscuro, ideo est dubitatio, an lux sit necessaria pro esse coloris aut pro medio, non propter dare esse coloribus.

(10) Et Avempeche. In ista parte respondet huic quaestioni. Et primo ponit opinionem Avempeche dicens, quod ipse putavit lucem esse necessariam non pro medio, sed pro esse coloris. Quod probat, quia, si esset necessaria pro medio, tunc recipiens non esset denudatum a natura recepti; consequens est falsum; ergo et cetera. Consequentia probatur, quia, si lumen esset necessarium pro esse coloris, cum color non sit aliud quam lux, tunc non oporteret, ut recipiens esset denudatum a natura recepti, immo oporteret, ut haberet illud, quod deberet recipere.

(11) Et hoc coegit. Dicit hic Averroes, quod propter istam expositionem Avempeche aliter exposuit praesentem textum. Exposuit enim sic: Color est motivus diaphani secundum actum, id est color actu debet movere diaphanum.

(12) Et ista expositio. Hic Averroes vult taxare opinionem Avempeche, primo, quia ista expositio est extorta. Non enim videtur, quod ista expositio procedat secundum textum, quoniam, postquam Aristoteles dixit, quod color movet diaphanum secundum actum, dicit, unde non est sine lumine, diaphanum non est in actu, quia non potest moveri a colore. Secundum vero expositionem Avempeche hoc non bene infertur, quoniam non sequitur hoc: Color actu movet diaphanum; ergo non est videre sine lumine. Postea adducit suppositum primum dicens, quod experimento apparet medium actu illuminatum recipere speciem coloris, quoniam per transitum nubium partes caeli colorantur. Si enim vos essetis in aestate sub aliqua arbore, super quam transirent nubes, tunc terra coloraretur colore viridi ex eo, quod aer recipit colorem viridem a frondibus arboris. Si ergo sic est, ergo in aere illuminato recipitur species coloris. Et, ut dicit Averroes, hoc est dictum ab Alexandro, et ita est, quod dicit hoc, ut patet ab eo hic in commento 12. Et si quaeratur, propter quid in transitu nubium apparet hoc et absque nubibus non apparet, forte hoc evenit, quia maius lumen offuscat minus. Unde quando non erant nubes, bene color erat in aere, sed non videbatur propter lucem valde intensam. Postquam nubes sunt, aer quodammodo obscuratur. Ideo ille color potest videri. Alia causa potest esse, quia ex transitu nubium aer condensatur; ideo species condensantur, quae sunt in aere; species autem condensatae possunt videri, ubi prius per raritatem non poterant videri. Istam causam etiam videtur velle Aristoteles in III Meteororum capitulo de iride, et dat ibi exemplum Aristoteles de uno, qui semper videat idolum suum ante oculos, sicuti audivi ego a quibusdam rusticis, qui hoc experimentum viderunt.

(13) Et manifestum est. Hic ponit Averroes secundum suppositum, quod, licet color causetur a luce et ab opaco, non tamen sequitur, quod color sit lux, immo potest inferri oppositum, quoniam effectus differt a sua causa, tamen manifestum est, quod, si aer recipit colorem, non debet esse denudatus a luce, quia lux non est color. Et dicit ex incidente, quod illa propositio “omne recipiens” et cetera non est dubia, sed est manifesta. De qua dicet in III huius textu commenti 4 et in III Caeli textu commenti 67. Et dicit, quod valde usitatur ab Aristotele tam in actione reali quam spirituali. Unde nescio, quid dicant aliqui pharmacopolae dicentes, quod, si aliquid recipit speciem alicuius, non oportet, quod sit denudatum ab illo, cuius est species.

(14) Et cum fuerit possibile. Hoc est tertium suppositum, quod, cum ita sit, quod aer recipiat speciem coloris, vel hoc erit essentialiter vel accidentaliter ita, quod lux sit necessaria medio vel pro esse coloris. Avempeche enim potuisset dicere concedendo, quod aer illuminatus recipiat colorem, sed per accidens. Ideo Averroes quaerit, an hoc sit per se aut per accidens.

(15) Et est manifestum. Ex his suppositis Averroes vult inferre opinionem suam contra Avempeche, et argumentum suum consistit in hoc, quod, si bene observabimus verba Aristotelis, quod necesse erit dicere lucem esse necessariam pro medio; sed quomodo hoc sit, declaratur, quia, si color est per se visibilis in secundo modo, oportet, ut lux non sit necessaria pro esse coloris, quoniam, si esset necessaria pro esse coloris, tunc color esset visibilis per accidens, quia per alterum, scilicet per lucem, esset visibilis. Et dicit, quod Aristoteles caute posuit colorem esse per se visibilem, ut removeret hanc dubitationem.

(16) Et secundum hoc. In parte ista movet duo dubia contra se. Primum est, quia in III huius Aristoteles comparavit intellectum agentem luci. Quodsi sic est, talis erit proportio lucis ad colores, qualis intellectus agentis ad phantasmata. Sed intellectus requiritur propter ipsa phantasmata. Ergo et lux in visione requiritur propter colores.

(17) Ad quod respondet dicens, quod de exemplis non requiritur, quod sint ex toto vera, sed tantum ponuntur ad manifestandum, et ita exemplum erit simile in hoc, quod, sicut sine intellectu agente nihil intelligitur, ita nec sine luce aliquid videtur. Sed dissimilitudo est, quia lux non requiritur propter colores, sicuti intellectus agens propter phantasmata.

(18) Et potest aliquis dicere. Hic Averroes removet aliam dubitationem dicens: “Aliquis diceret: ‘Si colores sunt actu in obscuro, tunc ergo poterunt videri, quamvis non sit lumen’.” Respondet Averroes, quod, quamvis colores sint actu in obscuro, non tamen sunt actu visibiles nisi per lucem. Et hoc est, quod dicit hic aperte Themistius.

(19) Revertamur igitur. In ista parte Averroes vult exponere ultimam partem textus et dicit, quod, quia color non potest videri sine luce, ideo prius est determinandum de luce quam de colore. Et quia lumen est actus diaphani, ideo prius de diaphano est determinandum, quia superius dictum est, quare per transitum nubium videntur colores in terra.

(20) Ad hoc datae sunt duae responsiones, ut visum est. Si alicui neutra illarum placeret, posset redire ad aliam causam, quod hoc accidit, quia color multiplicat speciem suam in omnes differentias positionis, et ita illae species multiplicatae in aere per transitum nubium reflectuntur in terra et species reflexae possunt terram colorare. Et istam puto esse verissimam causam istius problematis.

 

 

68

 

(21) Diaphanum autem dico et cetera. Sequitur textus commenti 68. In quo Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. De prima, postquam dictum est, quod oportet prius determinare de diaphano, antequam declaretur natura coloris, nunc vult describere diaphanum, quid sit, et dicit Aristoteles in textu, quod diaphanum est illud, quod potest videri, sed non secundum se, sed videtur ratione alterius, scilicet lucis, et li “secundum se” sumitur tertio modo, scilicet solitarie.

(22) Deinde dicit: Non enim. Hic infert unum corollarium, quia diximus, quid sit diaphanum. Cum in multis corporibus sit diaphaneitas, dicit, quod non est in illis corporibus secundum propriam naturam eorum, sed secundum naturam communem. Si enim esset in uno, ut tale est, non esset in alio.

(23) Circa istud cadit dubitatio, quia videtur dicere Aristoteles, quod, si aliquod accidens commune est in multis, est in illis, secundum quod conveniunt in una natura communi.

(24) Contra, quia hoc modo omne accidens commune esset in uno subiecto primo, et sic haberet subiectum proprium, quod non videtur verum. Sed de hoc infra!

 

 

69

 

(25) Lumen autem est huius actus et cetera. Sequitur textus commenti 69. In quo Averroes dicit, quod, postquam Aristoteles dixit, quid sit diaphanum, vult dicere, quid sit lux, quae est forma diaphani. Dicit ergo, quod lumen est actus diaphani, secundum quod est diaphanum. Li “secundum quod est diaphanum” Themistius exponit, quia, si lumen est actus diaphani, non est actus ut tale vel tale diaphanum, sed sub natura communi diaphani.

(26) Alii aliter exponunt, quod, quia caliditas est in aere, ut aer est, lumen autem est in aere non, ut aer est, sed ut diaphanum, ideo dicitur, quod est actus diaphani, id est aeris, ut diaphanum est.

(27) Et hoc, quod dixit. Dicit hic, quod, cum lumen illuminat aerem, est lux, cum non illuminat, est tenebra.

(28) Deinde dicit: Et lux est. Comparat hic lucem colori et dicit, quod, sicut color est actus diaphani determinati, ita lux est actus diaphani interminati et est quasi eius color.

(29) Deinde dicit: In hoc enim. Hic declarat unum dicens, quod in aliquibus diaphanis aliquando est lumen in actu, aliquando in potentia, sicut est in generabilibus et corruptibilibus, in aliquibus vero semper in actu, sicut in corporibus caelestibus.

(30) Et ex hoc. Hic Averroes notat unum, quod est de bene esse et non de littera dicens, quod ex dictis apparet colorem secundum Aristotelem non esse lucem, quia dicitur in textu, quod lumen est actus diaphani interminati.

(31) In ultima parte textus, quam non exponit Averroes, quia forte commentum est diminutum, dicit Aristoteles inferendo unum corollarium, quod ex dictis apparet lumen non esse corpus neque esse ignem, quoniam, si esset corpus, duo corpora essent simul, quod est impossibile.

 

 

70

 

(32) Videtur autem lumen contrarium esse tenebris et cetera. Sequitur textus commenti 70. In quo, postquam dixit lucem esse actum diaphani, vult modo declarare, quod lux non est corpus, et intendit hanc rationem: Si lux esset corpus, duo corpora essent simul; consequens est falsum, ut potest patere ex IV Physicorum; ergo et cetera. Consequentia probatur, quia lux est in diaphano; diaphanum est corpus; ergo et cetera. Maiorem probat Aristoteles, quia lux et tenebra, cum sint privative opposita, habent fieri circa idem. Cum ergo tenebra sit in diaphano, lux quoque erit in diaphano.

(33) Deinde dicit: Et non vere. Hic impugnat Empedoclem, qui tenebat lucem esse corpus, et intendit hanc rationem: Si lux esset corpus, cum lux illuminet medium in instante, tunc corpus moveretur in instante, quod est impossibile. Et quia Empedocles respondebat huic rationi dicendo, quod iste motus non est in instante, sed bene in brevissimo tempore, ideo Philosophus carpit hanc rationem, quia, quod parvus motus lateat nos, bene est possibile, ut in ictu oculi, sed quod magnus motus, qualis est ab oriente in occidens, lateat nos, bene est inconveniens, sicut est in illuminatione, quae est ab oriente in occidens.

 

 

71

 

(34) Est autem coloris susceptivum et cetera. Sequitur textus commenti 71. In quo, postquam dixit, quod color movet diaphanum, vult modo dare rationem huius et intendit hanc rationem: Quod caret colore, est susceptivum coloris; diaphanum caret colore; ergo est susceptivum coloris.

(35) Maior patet inductive in omnibus sensibus, quia recipiens est denudatum a natura recepti. Minor probatur, quia diaphanum ut sic caret colore, et dicit, quod diaphanum in se non est visibile, quia non habet lucem aut colorem, sed est visibile sicut obscurum; obscurum enim non per se et primo, sed per accidens a visu cognoscitur.

(36) Deinde dicit: Eadem enim natura et cetera. Dicit modo hic, quod eadem natura est aliquando lucida et aliquando tenebrosa. Et dixit “forte”, quia in suo textu ponitur ista particula “forte”. Ideo Averroes eam ponderat dicens, quod posuit illam propter corpora caelestia, quae semper actu sunt illuminata. Et Averroes excipit lunam, quia aliquando privatur lumine, ut in eclipsi. Et dicit, quod forte luna est composita ex diaphano et lucido; et hoc potest patere ex macula lunae, quae, ut dicit Averroes, provenit propter non posse penetrare lumen aequaliter in omni parte eius.

 

 

72

 

(37) Non omnia autem visibilia sunt et cetera. Sequitur textus commenti 72. In quo Averroes continuat. Postquam dictum est, quod visibile, quod est obiectum visus, est duplex, scilicet quod videtur cum lumine et quod videtur sine lumine, et dicit, quod non omnia videntur cum lumine, sed solum colores. Et ponit Averroes quaedam verba obscura, quae videntur repugnare suprioribus dictis. Dicit enim, quod omnis color videtur in luce. Dicit postea et indifferenter: sive illud videatur in obscuro sive non. Modo videtur, quod istud secundum dictum sit superfluum, quoniam, si omnis color videtur in lumine: Ad quid dicerem: “sive illud videatur”? Immo omnis color videtur in luce. Sensus Averrois potest esse bonus, ut per ista verba velit, quod omne visibile, sive sit visibile in obscuro sive non, quoad partem coloratam non potest videri nisi in lumine. Et postea enumerat talia visibilia dicens, quod sunt conchae, cornu et alia. Ultimo dicit, quod reddere rationem huius non est praesentis loci.

(38) Et videtur, quod ista. Hic Averroes vult reddere causam huius dicens, quod causa est, quia maius lumen obscurat minus. Ista autem, etsi sint lucida, quia tamen habent parvam lucem, ideo non videntur in die, sicut dat exemplum de stellis, quae non videntur de die.

(39) Et natura coloris. Dicit hic Averroes dando differentiam inter colorem et lucem et dicit, quod lux est per se visibilis, color vero non.

(40) Sed est dubitatio, quia hic videtur contradicere dictis superioribus. Nam dixit supra in textu commenti 67, quod color est per se visibilis, hic autem dicit oppositum.

(41) Solvitur, quia, quod dictum est, intelligitur de colore, quantum est de se. Color enim illuminando medio est per se visibilis. Quia autem lux habet hoc, quod est apta illuminare medium, ideo appellatur hic ab Averroe “per se visibilis”, quia lux, quantum est de natura sua, est apta illuminare medium, non autem color.

 

 

73

 

(42) Nunc autem intantum et cetera. Sequitur textus commenti 73. In quo Averroes continuat dicens, postquam dictum est de natura coloris, vult facere summam eorum, quae dicta sunt. Haec est summa, quod omnis color videtur in lumine, et omne, quod videtur in lumine, est color.

(43) Deinde dicit: Hoc enim. Istud, quod dixit, vult declarare ex definitione coloris, quae est, quod “color est motus diaphani secundum actum”. Et dicit hic Averroes de suo, quod ex isto apparet lucem non esse necessariam ad videndum propter colores, sed solum propter dispositionem medii, quia in textu dicitur ab Aristotele, quod color est motus diaphani secundum actum.

(44) Deinde dicit: Et perfectio. In hac parte secundum Averroem vult declarare, quod lux est actus diaphani, ex signo. Si enim quis apponat colorem super oculum, non poterit videre. Cuius ratio est, quia non est ibi diaphanum. Si non est diaphanum, non est lux. Si non est diaphanum lucidum, non est ibi color, quia color est motus diaphani secundum actum.

(45) Ista expositio non videtur bona, quia, si ponatur color super oculum, adhuc est ibi diaphanum, scilicet oculus. Quare eius ratio non est bona.

(46) Ideo aliter exponamus secundum sanctum Thomam et Themistium, scilicet quod Aristoteles vult hic declarare, quod color est motus diaphani secundum actum, non autem, quod lux sit perfectio diaphani, ut dicit Averroes, per tale signum, quia, si quis apponat manum super oculum, non poterit videre, quoniam non est ibi diaphanum actu illuminatum.

(47) Circa expositionem Averrois aliquis posset protervire eam defendendo. Sed breviter: Si Averroes velit dicere id, quod dicit sanctus Thomas, bene dicit, si vero non, male.

(48) Deinde dicit: Sed color movet. Hic dicit, quod erit iste ordo in visione, quod medium movebitur ab obiecto et medium movebit sensum. Miror hic de aliquibus, qui negant species visibiles, quomodo salvent dicta Aristotelis hic.

 

 

74

 

(49) Non enim bene hoc dicit Democritus et cetera. Sequitur textus commenti 74. In quo Averroes tria facit: Primo continuat, secundo exponit, tertio ponit supposita. De prima dicit, quod, postquam dixit, quid sit color et quod indiget luce, ut videatur, vult modo ostendere errorem Democriti, qui dixit, quod, si esset vacuum, melius videremus, quia dicebat ipse, quod medium impediebat visionem.

(50) Deinde dicit: Hoc enim. Dicit hic, quod istud non est verum, et intendit hanc rationem: Si debet fieri visio, oportet, ut visus moveatur a visibili; sed ad hoc requiritur medium et non vacuum; ergo et cetera.

(51) Maior patet, quia obiecta debent movere visum, cum sensus communis in moveri consistat. Minor probatur, quia visio fit per contactum medii cum organo. Si autem est vacuum, non erit actio, cum ibi non sit medium. Et dicit, quod in visione reperitur tangens et tactum, id est movens et motum, sicuti est medium motum non movens, sicuti est organum, quod quidem est movens respectu talis operationis, non absolute, et reperitur movens non motum, quod est visibile.

(52) Et haec est demonstratio. Ponit hic Averroes unum documentum, quod non opinandum est medium esse necessarium, quia oportet, ut medium sit distans, quia, si obiectum distaret, esset causa, ut oporteat esse medium, et tunc per locum ab opposito, ubi obiectum non distabit, non erit necessarium esse medium, et sic, si obiectum tanget visum, poterit videre, quod est falsum. Sicut enim affirmatio est causa affirmationis, ita negatio est causa negationis ex I Posteriorum. Sed Aristoteles vult ostendere, quod, si obiectum et potentia sunt distincta, non poterit fieri visio, si sit vacuum. Quod autem requiratur medium, causa est materialitas obiecti, quia non fit transitus de esse materiali ad spirituale nisi per medium, sicut dicit Averroes in De sensu et sensato.

(53) Deinde dicit: Iam igitur. Dicit Averroes iuxta litteram, quod dictum est, quare color non videatur sine lumine, quoniam requiritur medium actu illuminatum, et iterum incusat Avempeche, sicuti fecit in textu superiori.

(54) Deinde dicit: Ignis autem. Dicit hic Averroes, quod ignis habet utrumque, scilicet quod videtur in tenebris et in luce, et dat causam huius, quoniam habet naturam lucis et coloris, et hoc intelligitur de igne inferiori, qui est mixtus, non de superiori, qui, cum sit simplex, non est coloratus et propter suam raritatem non lucet, ut dicitur in De sensu et sensato ab Averroe.

 

 

75

 

(55) Eadem autem ratio est de sono et de odore et cetera. Sequitur textus commenti 75. In quo Averroes continuat; postquam dixit, quod visio non fit a visu nisi per medium, vult modo declarare, quod eadem ratione et alii sensus indigent medio.

(56) Et sermo eius. Dicit hic, quod illa ratio, quae convincit de visu, quod scilicet visibile positum supra sensum visus non causat sensationem, ita etiam est in aliis sensibus, quia, sicut visibile positum supra sensum seu visum non causat sensationem, ita nec aliis sensibus, et subdit hoc apparere ex se in tribus sensibus, in aliis vero duobus, ut in gustu et tactu, non ita apparet.

(57) Et post declarabimus. Hic dicit, quod causa, propter quam non ita apparet in sensu tactus et gustus, est, quia scilicet non videntur indigere medio. Sed non est ita, ut declarabitur inferius.

 

 

76

 

(58) Medium autem sono quidem aer est et cetera. Sequitur textus commenti 76, quem non continuat Averroes. Continuatio tamen potest esse talis: Quia dictum est omnes sensus, praecipue visum, auditum et odoratum, indigere medio, quaereret autem aliquis, quid sit medium in auditu et odoratu, et dicit, quod medium in voce, id est in auditu, est aer.

(59) Et Averroes respondet tacitae obiectioni, quia aliquis diceret medium in auditu non esse solum aerem, immo et aqua est medium, quoniam aliqua animalia audiunt in aqua. Dicit Averroes ad hoc, quod sonus, quod auditus in aqua non fit in aqua, sed in aere, quasi velit exponere Averroes dictum Aristotelis hoc esse verum de sono reali, non de spirituali. Realis enim non fit nisi in aere, et in aqua non existit sonus realis, sed tantum species soni.

(60) Deinde dicit: In odore autem. Hic modo determinat de medio olfactus et dicit, quod sunt duo, aer et aqua. In aere enim est manifestum, quod sentitur odor. Patet etiam hoc in aqua de piscibus, quod odore currunt ad escam. Et dicit, quod ista eadem sunt medium in sensu visus secundum unam naturam communem, scilicet in eo, quod diaphanum, recipiunt etiam odorem ista duo secundum unam naturam communem, quae est innominata. Eam tamen hic nominat Themistius dicens, quod vocatur a Graecis “chasmon”.

(61) Et illa natura. Hic Averroes ponit unum documentum, in quo tria dicit: Primum est, quod, quando dicitur aerem et aquam recipere colores sive odores, hoc non est verum de esse reali et vero, sed de esse extraneo, id est spirituali. Color enim, cum sit passio mixti, non potest esse secundum suum esse reale in medio, sed tantum secundum esse spirituale in corpore mixto. Et dicit, quod, si debet recipere colores secundum esse spirituale, debet carere eis quoad esse reale, ut dicitur in III huius.

(62) Et hoc demonstrat. Ista est secunda pars, in qua carpit Avicennam, qui dicebat ad hoc, ut fieret olfactus, oportere corpuscula dissolvi a corpore odorabili et pervenire ad olfactum. Hic modo dicit Averroes, quod ista opinio non potest stare ad mentem Aristotelis, quoniam Aristoteles dixit, quod odor, ut est in medio, est una qualitas spiritualis, et dicit, quod istas formas spirituales non perficit medium, sed e contra, quia ab eis medium perficitur, ut diaphanum a colore.

(63) Et hic color. Hic epilogat circa id, quod dictum est, scilicet quod color et odor habent duplex esse, verum scilicet et extraneum. Sed breviter non videtur, quod ista expositio sit bona, quia exponit illam partem, quod medium in sono sit aer, de sono reali, quoniam in aqua non recipitur sonus realis, sed species soni. Inferius autem, quando loquitur de medio coloris et odoris, exponit de esse spirituali eorum. Modo non videtur conveniens, quod Aristoteles prius loquatur de esse reali, hic vero de esse spirituali, et maxime, quia in textu ponitur li “autem”, quae est particula adversativa: si in una parte loqueretur de esse spirituali et in alia de esse reali.

(64) Sed vos dicetis: Si Aristoteles semper loquitur de esse spirituali, hoc non videtur consonum litterae, quia littera dicit de aere tantum et secundum te semper loquitur de esse spirituali. Ergo debebat ponere et aquam, quoniam in ea recipitur sonus spiritualis.

(65) Ad hoc dico, quod forte littera est corrupta, quoniam Aristoteles debuit etiam nominare aquam, sed non est in nostra translatione. Sed forte est in Graeca, immo Themistius nominat utrumque. Vel aliter dicatur, quod tam aqua quam aer est medium in auditu; sed quia aer est medium manifestius, ideo eum nominavit Aristoteles. Et ideo exponatur hic textus eo modo, quo sanctus Thomas et Themistius exponunt, quod semper hic et ibi Aristoteles loquitur de esse spirituali, et propter hoc dicit hic, quod, quia est dictum aquam esse medium in odore, quod animalia existentia in aqua odorant, sicut aliqua animalia, quae sunt in aere, odorant sine anhelitu, cuius causa infra dicetur, scilicet vel in hoc libro vel in libro De animalibus.