Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum proprium obiectum visussit eiusdem rationis?
(1) Quaeritur circa praedicta, utrum proprium obiectum visus sit eiusdem rationis aut non. In hac materia reperio tres opiniones.(2) Prima est, quam ascribit Averroes Avempeche, qui dixit, quod omnes colores sunt eiusdem rationis. Vult enim, quod omne, quod videtur, sit lux et quod colores formaliter non sint aliud a luce.(3) Pro qua opinione est sciendum, quod lux habet susceptivum proprium et per se, quod est diaphanum. Quae diaphanitas, cum sit in corporibus superioribus et inferioribus, non poterit dici univoce, sed aut analogice, ut dicit Averroes, aut aequivoce. Aliquando vero diaphanitas habet secum admixtam opacitatem terream, aliquando non, sicut est in superioribus, nisi forte excepta luna, quae, si habet opacitatem, non est eiusdem rationis cum ista. Tunc lux admixta tali diaphano non causat colorem, sed facit illud corpus lucidum. Et si tale corpus fuerit valde densum, poterit terminare visum, sicut stella, quae, ut dicitur in II Caeli, est densior pars sui orbis, quae pars densa est eiusdem rationis cum parte rara non lucente, quae non terminat visum, quamvis secundum astrologos hoc non habeat veritatem, qui tenent, quod pars stellata differat specie a non stellata. Cuius signum dicunt ipsi esse, quia producunt diversos effectus. Aliquando autem contingit, quod istae partes sint ita lucidae, ut in adventu alterius lucis non offuscentur; aliquando autem offuscantur, ut stellae in adventu solis.(4) Breviter ergo lux admixta diaphano potest causare diversam luciditatem et diversum modum videndi. Quando autem diaphanitas habet secum admixtam opacitatem terream, sicut in istis inferioribus, tunc in tali mixto non est color ex se, sed ex mixtione lucis cum tali opaco causatur color, non tamen in tali mixto est una qualitas distincta a luce et ab opaco, sed formaliter color est idem, quod lux, qui color non est nisi in superficie corporis, non in profundo. Sed colores, quamvis formaliter sint idem, quod lux, diversificantur tamen propter diversas mixtiones, in quibus refrangitur lux.(5) Differentia autem inter lucidum et coloratum est, quia coloratum importat mixtionem lucis cum opaco terrestri, lucidum vero mixtionem diaphani puri cum luce.(6) Breviter ergo isti ponunt, quod formaliter color sit idem, quod lux, et ratio istius opinionis potest esse, quia unius potentiae est una ratio formalis sui obiecti. Si ergo colores sunt obiectum visus, omnes erunt idem formaliter, quod lux.(7) Et experimentum est pro hoc, quia secundum diversam naturam diaphani et opaci, in quam refrangitur lux, causantur diversi colores, ut apparet in iride, in qua propter diversitatem nubis, in quam refrangitur lux, causantur varii colores, ut dicitur III Meteororum. Situs etiam iuvat ad hoc, sicut in collo columbae, in quo secundum eius varium situm causantur multi colores diversi.(8) Contra istam opinionem arguitur, quia dato hoc, quod omnes colores essent idem formaliter, tunc omnes essent eiusdem speciei, quod est falsum et contra Aristotelem in infinitis locis. Consequentia patet, quia omnes sunt lux, lux autem non differt specie ab alia luce. Item hoc videtur contra Aristotelem in textu commenti 66, qui dixit non omne visibile esse eiusdem rationis, quia aliqua videntur in nocte tantum, aliqua in luce. Item illa non sunt eiusdem rationis, quae habent diversos modos immutandi; sed visibilia habent diversum modum immutandi; ergo et cetera. Maior patet, quia modus immutandi insequitur modum essendi. Minor patet, quia aliqua videntur in luce, aliqua sine luce. Iterum non recte dixisset Aristoteles, quod color est motus diaphani secundum actum. Probatur: Si enim color est lux et color movet aerem lucidum, ergo recipiens non erit denudatum a natura recepti, quod tamen est falsum.(9) Quodsi non exponas illum textum, ut exponunt Averroes et sanctus Thomas, sed ut exposuit Avempeche, tunc illa expositio non videtur ad mentem Aristotelis, ut dictum est in textu commenti 67. Item color non esset per se visibilis, quod est contra Aristotelem in textu commenti 66. Consequentia probatur, quia esset visibilis per alterum, scilicet per lucem.(10) Altera opinio est, quod non sit una ratio dicta univoce de omnibus visibilibus, sed analogice dicta. Tenent enim isti, quod color non sit formaliter idem, quod lux, sed quod sit una qualitas de secunda specie qualitatis realiter distincta a luce et ab opaco componentibus colorem. Et si Averroes inveniatur in aliquo loco, quod dicat lucem esse formam coloris, non debet intelligi absolute, sed in respectu componentium ipsum colorem, quia respectu eorum, quae materialiter concurrunt ad colorem, lux est sicut forma, cum sit perfectior omnibus aliis, sicut ignis est materia corporum mixtorum, tamen appellatur forma in comparatione ad alia elementa. Et rationes suae sunt adductae contra primam opinionem, quae opinio communiter attribuitur Averroi, quamvis in De sensu et sensato Averroes videatur tenere opinionem nunc recitatam.(11) Tertia opinio, quam tenent Albertus, sanctus Thomas, Aegidius, vult, quod nihil videatur tamquam proprium visibile nisi lux et quod color non sit aliud quam lux obumbrata, et in hoc differt ab Avempeche, quia isti tenent, quod in obscuro sint colores in actu et quod in obscuro sit lux.(12) Sed dices: “Si est lux et color in obscuro, quare non illuminatur medium ita, ut videantur colores?”, dico, quod, etsi in obscuro sit lux, est tamen ibi multum imperfecta, ut non possit illuminare medium pro receptione coloris; inficitur namque lux, quae in colore est, propter admixtionem eius cum opaco terreo, quae lux postea adiuncta alia luce maiori sibi simili potest videri.(13) Et ratio huius opinionis est, quia unius potentiae est una ratio formalis sui obiecti; quod vero sint colores actu in luce, est ratio, quia, si elementa et lux concurrunt ad productionem coloris, videtur verisimile, quod in tenebris sint colores in actu et etiam lux. Item, quia aliter color non esset per se visibilis, ut dictum est.(14) Inter istas opiniones secunda communiter tenetur, scilicet quod sit una qualitas secunda. Opinio prima est difficilis, quia, ex quo quattuor elementa concurrunt ad causandum colores, quorum unum est lucidum, quod est ignis, videtur verisimile, quod, cum ignis sit lucidus, in obscuro sint lux et colores in actu. Opinio quoque tertia videtur difficilis. Mirum enim videtur, quod color et lux sint idem et quod lux requiratur pro dispositione medii ad recipiendum colores. Gradus enim intensus non requiritur pro dispositione ad recipiendum remissum, sicut albedo ut 6 non est dispositio ad recipiendum albedinem ut 4, sed bene est contra. Quare, si color sit lux obumbrata et remissa, non videtur, quod lux, quae est in eo intensior, requiratur pro receptione illius.(15) Sed vos dicetis: “Tu deciperis, quoniam, si lux requireretur pro receptione reali coloris, tunc argumentum concluderet, sed requiritur pro receptione spirituali.” Sed tunc dicere sic videtur poni secunda opinio.(16) Si quis tamen vellet tenere primam opinionem, sic potest respondere ad argumenta facta contra eam. Ad primum dico, quod omnes colores formaliter sunt eiusdem speciei. Et si diversificantur, est propter diversum modum mixtionis.(17) Ad alterum, quia hoc videtur esse contra sententiam Philosophi, dico, quod illud non arguit nisi diversitatem inter intensiorem et remissiorem lucem. Et ideo non sunt diversae species, quamvis habeant diversum immutandi modum.(18) Ad alterum, quod color non esset per se visibilis, ego miror multum de hac argumentatione, quia, si Avempeche tenet, quod lux sit idem, quod color: Quomodo dicit Averroes, quod lux dat esse colori et est eius habitus et forma? Ulterius Averroes supponit unum, quod negat Avempeche, quod sint colores in actu sine luce, quia dicit, quod color esset visibilis per alterum. Ecce, quod supponis colorem esse, antequam sit lux ei praesens, cum hoc, quod Themistius aliter exponit illum textum. Quando enim dicitur in textu: “Hoc autem est in eo, quod secundum se visibile”, Themistius exponit: “Hoc autem, id est: color, est in eo, quod secundum se, id est: est in superficie, quae est visibilis per se.” Ponit enim Themistius unum modum per se, quem non ponit Aristoteles, qualis est iste: Superficies est colorata, ita superficies est visibilis, non quia unum ponatur in definitione alterius neque quia superficies omnis sit visibilis, sed quia est subiectum proprium et immediatum coloris, qui est secundum se visibilis.(19) Sed vos dicetis: “Expositio Averrois et sancti Thomae non est hoc modo. Multum enim facis de indicio sancti Thomae, quia ita non exponit ipse.” Ideo illam expositionem Themistii habeo pro suspecta. Ideo dico, quod illa opinio non est multum probabilis, quoniam, si quattuor elementa concurrunt ad causandum colores, cum in tenebris sit ignis – quare non erit ibi etiam lux et colores in actu? Si quis non vellet tenere opinionem secundam, potest respondere ad rationem Avempeche.(20) Ad primum dico, quod non oportet, ut sit tanta unitas in obiecto sicut in potentia. Nam intellectus est unus numero, et tamen eius obiectum non est unum nisi analogice, ita in proposito, nisi quis velit fingere fabulam Ioannis, scilicet quod diversi colores cognoscantur a distinctis potentiis. Quae opinio improbata est superius, quia eadem est potentia ponens differentiam inter album et nigrum.(21) Ad aliud, quod faciunt de iride: Istud argumentum est difficile; potest tamen responderi dupliciter: uno modo, quod in nube causantur illi colores secundum variam incorporationem lucis in ipsa nube et quod veraciter est ibi color; sed contra: Si color est qualitas secunda, ergo causatur ex actione qualitatum primarum ex VII Physicorum textu commenti 14. Sed non videtur aliqua actio qualitatum primarum in genere colorum iridis, nisi quis dicat illud dictum VII Physicorum intelligi in aliis qualitatibus praeter colorem, ut puta in sapore, odore et similibus, quia qualitates primae per accidens videntur concurrere ad causandum colorem, quod non est in aliis.(22) Alio modo potest responderi negando, quod ibi sint veri colores. Sed hoc videtur difficile, quia sensus non decipitur in proprio obiecto. De hoc vos considerabitis.(23) Opinio sancti Thomae est probabilis, nec est aliquid, quod cogat contra eam, nisi quia videtur concedere gradum intensum praeparare pro receptione gradus remissi, de quo supra visum est. |