Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum cogitativa exuat speciemsubstantiae a quantitate?
(1) Alia dubitatio est, quia dicit Averroes in commento 63, quod cogitativa exspoliat speciem substantiae a quantitate.(2) Contra: Si sic est, ergo in cogitativa erit species substantiae sine quantitate, et cum quantitas sit principium determinationis, ergo ista species erit universalis.(3) Ad hoc non est alius modus dicendi nisi dicere, quod substantia habeat haecceitatem propriam, per quam sit haec, et non sit haec per quantitatem, sed per suam haecceitatem, sicuti voluit Scotus. |