BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Seductio contradictionis

in dictis Averrois

 

(1) Alia dubitatio est, quia ausi sumus taxare Averroem superius dicentem in textu commenti 63 et 65 huius II, quod sensus exterior cognoscit substantiam eo magis, quod diximus eum sibi contradicere in tam parvo spatio, hic et in commento 134 huius. Modo videtur esse magna verecundia, quod ego tam parvus homo velim taxare Averroem.

(2) Taxabam etiam in fine expositionis textus commenti 65 huius et ostendi expositionem Averrois non esse bonam. Esse bonam quidem satis ingeniose dixerunt, quod littera Aristotelis in textu commenti 65 non debet stare, ut iacet, sed debet stare hoc modo, unde non patitur ab hoc sensibili per se, sed patitur ab hoc secundum accidens. Et tunc est congrua expositio Averrois, quoniam, si pateretur ab hoc per se, non pateretur ab alio.

(3) Quantum sit de primo dubio, quidam dixit, quod non est intentio Averrois hic sensum exteriorem cognoscere substantiam, sed intelligit de sensu interiori. Et si Averroes dicat, quod sensus exterior cognoscit substantiam, debet intelligi, quod per accidens cognoscit, quod per accidens est duobus modis, uno modo, quia per sensum exteriorem sensus interior deveniat in cognitionem substantiae, sicut ovis, quae per vocem agni cognitam a sensu auditus cognoscit agnum esse suum filium, et ita est sensibile per accidens, quia per sensibile proprium sensus interior devenit in eius notitiam, non tamen ita est, quod sensus exterior cognoscat ipsam substantiam. Et iste modus per accidens est communis tam brutis quam hominibus.

(4) Alio modo est hoc per accidens, quoniam accidit sensui, ut sensus est, quod deveniat in cognitionem substantiae, ut substantia est. Si enim ex cognitione coloris vel figurae cognoscatur substantia, ut substantia est, hoc non est sensus, ut sensus est, sed ut est sensus animalis intelligentis. Unde, quod sensus hominis interior cognoscat equum, ut equus est, per sensus exteriores, hoc non accidit sensui hominis, ut sensus est, sed ut sensus animalis intelligentis.

(5) Totum ergo stat in hoc, quod, si dicat sensum exteriorem cognoscere substantiam, debet intelligi per accidens, quod quidem est duobus modis, primo vel ita, quod per sensum exteriorem deveniamus in cognitionem substantiae, alio modo, quod per sensum exteriorem deveniamus in cognitionem substantiae, ut substantia est, in quo modo includuntur duo modi per accidens, scilicet ut per sensum deveniam in cognitionem substantiae et quod per sensum, scilicet exteriorem, deveniam in cognitionem substantiae, ut substantia est, et hoc est illud, quod dicit Averroes in commento 63 de illis duobus modis accidentalitatis.

(6) Et hoc est etiam ad intentionem sancti Thomae et Aegidii hic, et est verum in se.

(7) Sed quamvis hoc sit verum, non tamen est ad intentionem Averrois, quia aperte vult, quod sensus exterior cognoscat substantiam. Nam in commento 63 dicit haec verba, quod sensus cum hoc, quod comprehendunt sua sensibilia propria, comprehendunt intentiones individuales decem praedicamentorum. Modo: Quid apertius? Quid enim comprehendit sua sensibilia propria nisi sensus exterior?

(8) Postea, in fine commenti, dicit, quod ista intentio comprehenditur a cogitativa et ab imaginativa, et dicit in ultimis verbis, quod comprehensio, quae est imaginativa, est magis spiritualis.

(9) Tunc ego quaero: Li “magis spirituale” – ad quam comprehen­sionem referatur; non ad comprehensionem cogitativae aut memorativae, quia illae apprehendunt magis spiritualiter – ex libro De somno et vigilia; ergo li “magis” refertur ad comprehensionem sensus exterioris. Quare secundum Averroem sensus exterior cognoscet substantiam.

(10) Item confirmatur ex dicto Averrois in commento 65, quoniam movet ibi dubium Averroes, utrum sensibilia per accidens sint sensibilia per se, et ponit ibi responsionem unam, quam damnat dicens, quod aliquis posset dicere, quod ideo non sunt per se, quoniam sunt communia omnibus sensibus, et removet istam responsionem dicens, quod ista responsio nihil est, quoniam intentiones individuales sunt communiores omnibus sensibilibus, et respondet huic quaestioni dicens, quod sensibilia per accidens non sunt per se, quoniam non sunt coniuncta necessitate propinqua aut remota sensibilibus propriis.

(11) Altera responsio, quae correspondet illi secundae argumentationi, est, quod, quamvis sensibilia per accidens comprehendantur ab omnibus sensibus, non tamen ab omnibus simpliciter, sed tantum ab omnibus sensibus humanis. Ecce, quod in hac responsione non negat sensibilia per accidens comprehendi ab omnibus sensibus! Quare, si ab omnibus, etiam ab exterioribus. Et si nollet ipsa cognosci per propriam speciem a sensu exteriori, potuisset dicere ad illam quaestionem, quod non sunt sensibilia per se, quia non cognoscuntur per propriam speciem.

(12) Quare est concludendum Averroem hic non bene dicere et sibi contradicere.

(13) De altero dubio, quod textus sit corruptus, dico primo, quod in Graeco non invenitur ille textus, quem tu adducis, nec talem exponit Alexander nec etiam Themistius, nec etiam textus, quem nos habemus, sic iacet nec textus Averrois. Et esto, quod littera sic staret, tunc peius esset, quoniam Aristoteles non diceret ibi aliquid novi nec doceret nos aliquod novum de sensibili per accidens, quoniam illud dictum ita esset verum de sensibili proprio sicuti de sensibili per accidens. Sensus enim non patitur ab aliquo sensibili, secundum quod est tale. Propterea in textu dicitur: “Unde nihil patitur.” Modo ego quaero, ad quid referatur li “unde”, cum ille textus aeque bene procedat de sensibili per se sicuti de sensibili per accidens. Noster autem modus exponendi est bonus, quoniam non volumus, quod sensibile per accidens sentiatur per propriam speciem.