Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum servatis tribus condicionibus datis a Themistiocontingat errare circa sensibile proprium?
(1) Alia dubitatio est, quia videtur, quod servatis illis tribus condicionibus datis a Themistio adhuc contingat errare circa sensibile proprium. Aliquando sentitur color, non tamen sentitur, quis color sit. Sic puto esse dicendum, quod visus non decipitur in colore in eo, quod color, sed in eo, quod talis color. Non enim opus est visum cognoscere, in qua specie coloris sit iste color, forte, quod potest dici sensum visus decipi, quia istae species coloris confunduntur ad invicem, sed quia superius adductum est argumentum de caelo, utrum sit tangibile, et dicebatur, quod sic, quia caelum resistit tangenti, contra hoc argumentum, quoniam istud, quod dictum est, videtur esse contra Philosophum in IV Physicorum textu cooenti 76, ubi dicit, quod, si esset aliquod corpus denudatum ab omni qualitate sensibili, adhuc faceret distare tantum, quantum ipsum est. Si enim imaginemur taxillum denudatum ab omni qualitate sensibili, tantum, ut dicit Aristoteles, faceret distare, quantum, si haberet illas qualitates, et tunc in tali corpore non percipitur qualitas sensibilis et tamen percipitur eius quantitas, quia tantum facit distare, quantum faciebat prius. Ergo nec potest suadere in hoc sicuti in caelo, quoniam in caelo est una qualitas, quae, ut dictum est, est per se sensibilis, scilicet illa soliditas.(2) Ad hoc puto esse dicendum, quod perficitur qualitas sensibilis. Imaginor enim, quod tale corpus, ut puta taxillus, comprimat manum meam et pars compressa recipit figuram illius corporis, et tunc illa figura sentitur, pro quanto recipitur in manu mea, non, ut est in tali corpore. Figura autem recepta in manu mea non sentitur nisi prius recepta qualitate sensibili, quae est in manu tantum.(3) Breviter dico, quod figura, quae sentitur, non est in tali corpore, sed est in tali corpore sicut in subiecto et causatur in manu per compressionem. |