Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum magis contingat errare circa sensibiliacommunia quam circa propria?
(1) Alia dubitatio est, utrum magis contingat errare circa sensibilia communia quam propria, et videtur primo, quod ita sit de uno sicuti de alio, quia, si observentur illae tres condiciones, quas dat Themistius hic, in sensibilibus communibus ut in propriis pariter non continget errare circa communia sicut nec circa propria. Unde sicut res alba visa a remotis videtur nigra, ita figura triangularis visa a remotis videtur circularis. Similiter circa sonos in debita distantia non erratur.(2) Dico ad hoc, quod, quantum est ex ratione, magis erratur circa communia quam circa propria. Et ratio, quia sensibile commune vel non sentitur per propriam speciem vel, si sentitur, non sentitur, nisi prius sentiatur proprium, et ideo magis circa illud sensus errat quam circa proprium.(3) Experimento manifestum est etiam, quod istis tribus condicionibus existentibus potest errare sensus circa sensibile commune, sicut est de motu. Ego enim vidi rotam, quae in triginta annis movetur una tantum circulatione, quae rota, quamvis sit in debita distantia et non sit impedimentum nec organum sit male dispositum, non apparet moveri, sicuti est etiam de motu octavae sphaerae, quae non videtur moveri, cum tamen moveatur. |