BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum sint plura sensibilia communia

quam ista quinque?

 

(1) Alia dubitatio est, utrum sint plura sensibilia communia quam ista quinque, et videtur, quod sic, quia aequale et inaequale, magnum et parvum, simile et dissimile, intensum et remissum videtur, quod ista sint sensibilia communia, quia ab omnibus sensibus comprehenduntur. Et tamen ista non sunt numerata ab Aristotele.

(2) Aliqui dicunt, quod sunt plura, sed Aristoteles contentatur in istis, ut per ista deveniamus ad alia.

(3) Alii dicunt, quod omnia alia habent ad ista quinque reduci, ut patet discurrenti per singula.