BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum sensibilia communia percipiantur

non percepto sensibili proprio?

 

(1) Et videtur expresse dicere Averroes, quod non, in fine textu commenti 63, ut ibi notavimus. Item expresse apparet, quod, si non sit color aut lux, non percipitur quantitas, sicut patet de igne, qui est in concavo orbis lunae et tamen non videtur.

(2) In oppositum arguitur de tactu supponendo unum, quod aequaliter calida et aequaliter frigida non sentimus, ut dicit Aristoteles inferius. Tunc ergo sit una manus aequaliter calida et aequaliter frigida, sicut mea; tunc manus mea non sentit caliditatem aut frigiditatem istius aquae et tamen sentit, quod ista aqua est quanta; ergo quantitas, quae est sensibile commune, sentitur absque hoc, quod sentiatur sensibile proprium.

(3) Confirmatur, quia est imaginabile et non repugnat, quod unus tangat caelum; sit ergo ita, quod unus tangat ipsum, tunc caelum non sentitur calidum nec frigidum nec humidum nec siccum et tamen sentitur, quod sit quantum; ergo et cetera.

(4) Item hoc videtur in motu, quia aliquando sentitur culex serpens super carnem meam, tunc sentitur motus, non tamen sentitur aliquod sensibile proprium.

(5) Item dato, quod aliquis divideretur, tunc iste sentiret solutionem continui, quae est numerus. Numerus autem est sensibile commune. Tamen potest esse, quod iste non sentiat caliditatem aut aliquid sensibile proprium ipsius ensis.

(6) In hac quaestione respondeo, quod sensibile commune non potest sentiri sine sensibili proprio.

(7) Ad rationes. Ad primam dimitto responsionem medicorum quorundam, qui volunt, quod aequaliter calida possumus sentire. Et cum dicitur: “Nihil patitur a simili”, glossant, quod ista est vera in actione spirituali tantum.

(8) Sed ista responsio est contra Aristotelem, qui ibi loquitur de actione spirituali, scilicet de sensatione, et ideo ego aliter respondeo dicendo primo, quod quantitas non percipitur nisi primo percepta resistentia. Et ideo in aere non percipimus quantitatem ipsius, et hoc, quia aer non resistit tangenti.

(9) Ego aliter respondeo concedendo assumptum. Et cum dicitur: “Non percipitur sensibile proprium”, nego, immo percipitur durities, quae est sensibile proprium, a sensu tactus. Ex eo enim, quod percipio, quod manus non cedit tangenti, sentitur durities, et ex consequente sentitur quantitas.

(10) Ad confirmationem dico, quod, si quis ponat manum in caelo, sentiret quantitatem caeli ex eo, quod sentiret caelum resistere tangenti. Et si dicatur: “Ergo caelum erit durum”, dico, quod sic. Sua quantitas non est eiusdem rationis cum ista, ita nec sua durities, quia est magis quaedam soliditas quam durities.

(11) Ad aliam de motu dico, quod aliquando sentimus sensibile commune sine sensibili proprio nobis noto. Sensus enim aliquando confunditur in istis sensibilibus propriis, sicuti in emissione spermatis sentitur illa delectatio, non tamen sentitur aliquod sensibile proprium nobis notum. Ita in illo motu bene sentitur aliquod sensibile proprium; illud tamen non est nobis notum.

(12) Similiter, cum dicitur de solutione continui, quae est numerus, dico, quod solutio continui causatur ex mala complexione. Ex eo enim, quod in solutione continui causatur mala complexio, ideo sentitur dolor. Mala autem complexio est qualitas per se sensibilis. Vel possumus dicere, quod non sentitur solutio continui, nisi prius sentiamus duritiem et compressionem ensis.