BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum sensibilia communia comprehendantur

per proprias species?

 

(1) Ioannes tenet, quod comprehendantur per proprias species, et adducit pro hoc dictum Aristotelis in II huius textu commenti 133, ubi dicit, quod sensibilia communia faciunt motum in sensu.

(2) Alii vero – et est sanctus Thomas – tenent, quod non cogno­scantur per propriam speciem, sed tantum cognoscantur per speciem sensibilium propriorum nec aliquid faciunt, nisi faciant diversum modum sentiendi. Aliter enim albedo sentitur in magna quantitate, aliter in parva. Nec valet, quod faciunt diversum modum sentiendi. Ergo imprimunt proprias species in sensu, quoniam visibile a propinquis et a remotis potest per eandem speciem videri, aliter tamen a remotis movet et aliter a propinquis. Ita dicunt, quod sensibile commune sentitur per speciem proprii; aliter tamen et aliter immutat sensibile proprium, secundum quod est in magna vel parva quantitate.

(3) Alii volunt – et est tertia opinio –, quod magnitudo et figura habent proprias species, per quas sentiuntur, alia vero tria non, et adducunt pro hoc Aristotelem in II huius textu commenti 133, ubi exemplificat de magnitudine et figura, et dicit ibi, quod alia comprehenduntur magis per suum positivum, sicut quies per motum.

(4) Tertia opinio mihi magis placet; sed opinio Ioannis non videtur vera; opinio sancti Thomae est multum probabilis.