BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum sensibilia communia comprehendantur

ab omnibus sensibus?

 

(1) Restat modo dubitare circa sensibilia communia, et primo quaeritur, utrum sensibilia communia comprehendantur ab omnibus sensibus.

(2) Averroes in commento 64 reprehendit Themistium dicentem ab omnibus sensibus comprehendi. Et dicit ipse, quod tria eorum, motus, quies et numerus, ab omnibus comprehenduntur, alia vero duo, scilicet magnitudo et figura, a visu tantum et a tactu.

(3) Dubitatur ergo primo, utrum olfactus possit cognoscere magnitudinem. Et videtur primo, quod sic, quia numerus percipitur ab auditu et numerus causatur ex divisione continui; ergo si auditus comprehendit numerum, videtur etiam, quod comprehendat continuum, scilicet magnitudinem.

(4) Sed dices tu, quod numerus, qui sentitur ab auditu, quamvis causetur ex divisione continui, non tamen causatur ex divisione magnitudinis; numerus enim, qui causatur ex divisione continui permanentis, non sentitur ab auditu, sed bene numerus, qui causatur ex divisione continui successivi, ut puta motus sentitur ab auditu; motus enim est de numero continuorum III Physicorum.

(5) Sed contra instatur: Etiam tu dicis, quod numerus, qui causatur ex divisione continui successivi, sentitur ab auditu.

(6) Contra, quia, si sentit numerum, qui est ex divisione continui, hoc non est merito auditus, sed est propter sensum interiorem, scilicet propter memorativam. Unde si aliquis haberet debilem memoriam, non posset sentire talem numerum, sed semper putaret tantum esse unitatem.

(7) Sed tu dices, quod bene auditus non cognoscit istum completive, sed talis virtus est memorativa, sed pro tanto appellatur sensibile commune, quia memorativa mediante auditu cognoscit talem numerum.

(8) Sed tunc est dubitatio, quomodo numerus per se sentitur. Ulterius etiam probo, quod magnitudo per se comprehendatur ab auditu, quia auditus comprehendit differentias magnitudinis, ergo et magnitudinem. Antecedens probatur, quia cognoscit, utrum sonus veniat a dextris an a sinistris, ab ante vel a retro, a sursum vel a deorsum. Et si dicitur: “Decipitur circa hoc”, concedo. Non tamen sequitur, ut non cognoscat istas differentias. Consequentia vero probatur, quia, si cognoscit differentias magnitudinis, videtur conveniens, ut cognoscat magnitudinem. Item videtur implicare, quod sit sensus et non cognoscat magnitudinem, quia sensus non cognoscit nisi cum hic et nunc; magnitudo autem est cum hic et nunc.

(9) Similiter etiam arguatur de olfactu, quod ipse cognoscit magnitudinem. Sed est dubitatio, utrum olfactus cognoscat numerum, et videtur, quod non. Si enim olfactus cognoscat duos odores in eodem tempore, videtur, quod cognoscat eos in unum, non ut duo. Si vero cognoscat eos in diversis temporibus, hoc non videtur officium olfactus, sed memorativae, quae recordatur praeteritorum. Si vero dicas, quod cognoscat duos odores specie distinctos ut duos in eodem tempore, contra, quia non videtur verum, quod ponat differentiam inter odores specie diversos.

(10) In ista positione videtur esse necessarium dicere, quod omnes sensus cognoscant magnitudinem, et ideo dicit Aristoteles, quod omnia sensibilia sunt omnibus communia, ut bene dixit ibi Themistius. Sed puto, ut dicitur in De sensu et sensato, quod magnitudo perfecte cognoscitur a tactu et a visu. Certitudinaliter enim comprehendunt, quae et quanta sit magnitudo. Alii autem sensus non habent hoc. Et ideo Aristoteles videtur appropriare comprehen­sionem figurae tactui et visui, non tamen ita, quod alii non comprehendant.

(11) Quod vero dicitur, quod sensus exterior non cognoscit numerum, sed illud est officium virtutis interioris, respondeo, quod completa et perfecta comprehensio numeri est virtutis interioris, sed initiative est in sensu exteriori. Unde pueri et lethargici, qui non habent bonam memoriam, bene sentiunt horas, non tamen possunt eas numerare.

(12) Vel aliter potest dici, quod hoc intelligitur de duobus sonis diversis specie, quod simul existant, sicut est de duabus campanis simul sonantibus, quarum una sit debilis soni, altera vero mediocris. Similiter etiam de duobus odoribus dicatur, quod simul ab olfactu sentiuntur. Si enim sint diversi specie, tunc olfactus poterit cognoscere illos ut duos. Et non tantum poterit hoc virtus sensitiva interior, verum et exterior.

(13) Restat modo quaerere, utrum motus et quies ab omnibus sensibus comprehendantur. Et videtur, quod non. Primo de motu, quia motus est de numero successivorum; sed successiva non possunt a sensu comprehendi; ergo et cetera. Maior patet ex III Physicorum. Minor probatur, quia sensus exterior non potest moveri nisi ab eo, quod actu existit; sed successiva non actu existunt; ergo et cetera. Maior patet, quia moveri est pati; omne autem, quod patitur, patitur ab eo, quod est in actu. Minor probatur, quia de ratione successivorum est, quod pars sit praeterita parsque futura sit; si ergo sic est, totum non poterit esse simul in actu; quare non poterit movere sensum.

(14) Similiter etiam dicatur de quiete, quoniam quies mensuratur tempore, tempus autem non totum simul est. Et confirmatur, quia in II huius textu commenti 133 quies cognoscitur in ordine ad motum; cum ergo per praedicta motus non sentiatur, nec etiam quies sentietur. Item privatio per accidens sentitur; quies est privatio; ergo per accidens sentitur; ergo non est sensibile per se.

(15) Ad quaestionem hanc est duplex responsio, prima, quod argumenta concludunt veritatem, scilicet quod sensus exterior formaliter et proprie non potest cognoscere motum aut quietem. Et cum dicis: “Aristoteles numerat ea inter sensibilia per se”, dico, quod sunt per se ad hunc sensum, quia sensus interior non potest ea cognoscere sine motu et quiete; ex eo enim, quod video hunc esse in tali vel tali loco, postea in alio, esse in tali loco comprehenditur a sensu; quod autem componit esse in hoc loco cum esse in alio loco, est virtus interior.

(16) Similiter etiam et quies. Cognoscere enim, quod hoc nunc non moveatur, est sensus exterioris. Componere autem prius cum posteriori pertinet ad virtutem interiorem.

(17) Alii vero dicunt, quod sensus exterior cognoscit motum et quietem.

(18) Ad argumenta in oppositum respondent, quod eo modo, quo motus habet esse, eo modo sentitur. Et quia motus non est, nisi quia mutatum esse est, ideo propterea, quod istud mutatum esse sentitur per propriam speciem, ideo et motus sentitur, et etiam, quia in sensu remanent species praeteriti et futuri per aliquod tempus.

(19) Sed quantum ad hoc, quod dicunt de praeterito, ego puto verum, immo hoc dicit Aristoteles in De sensu et sensato, quod per aliquod tempus species remanent in sensu. Quod vero dicunt, quod species futuri sit in sensu, hoc non videtur verum.

(20) Ad alterum de quiete dicitur, quod sensus per se cognoscit quietem. Est enim de intrinseca natura sensus, ut sentiat quietem, et quamvis sentiatur per motum, non tamen est per accidens sensibile, quoniam hoc tantum arguit, quod non sit per se primo sensibile, non vero, quod non sit sensibile per se.