BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

LIBER SECUNDUS DE ANIMA

 

51

 

(1) Determinatis autem his et cetera. Sequitur textus commenti 51. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Deinde dicit: Dicamus. De prima duo facit: Ponit intentionem et ordinem procedendi. De primo, cum determinavit de vegetativo, vult modo determinare de sensitivo. Innata est nobis via ex notioribus nobis procedere. Ordo procedendi est, ut prius determinetur de sensibus secundum rationem universalem, secundo secundum particularem. Cuius ratio est, quia communiora sunt nobis notiora, ut dicitur I Physicorum.

(2) Deinde dicit: Dicamus. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur. Secunda ibi Deinde dicit: Et quidam. De prima vult declarare, quod sensus est virtus passiva, et intendit hanc rationem: Omnis virtus, cuius operatio consistit in pati et moveri, est virtus passiva; sed sensus operatio consistit in pati et moveri; ergo.

(3) Prima patet, quia omnis virtus terminatur in sua operatione. Nam ex IX Metaphysicae virtus activa differt a passiva, quia illa est principium transmutandi ab altero, inquantum alterum, activa vero e contra. Minor vero probatur ex communi omnium conceptione, qui dicunt sensum in sentiendo alterari, quia dicitur in textu: “quoquomodo”. Averroes exponit, quia, ut videbitur, est duplex alteratio, corruptiva et perfectiva. Modo sensus patitur alteratione perfectiva.

(4) Sequitur secunda pars, in qua tria dicit Commentator. Dicit, quod satis dictum in sermonibus universalibus, quod passio fit a simili in fine et dissimili in principio. Pro secundo loco dicit, quod per rationes universales intelligitur liber De generatione animalium. Pro tertio loco continuat se cum textu sequenti.

 

 

52

 

(5) Habet autem dubitationem et cetera. Sequitur textus commenti 52. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Sed est irrationabile. De prima, cum posuit, ut vidistis et cetera, ubi notetis quaedam verba Averrois, quae facit, quod existimare quandoque capitur pro quadam credulitate, quandoque vero pro eo, de quo nulla est dubitatio, ut communes animi conceptiones.

(6) Et dicit: Sed est irrationabile. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur iuxta duo, quae facit Philosophus in textu. In prima ponit unum dubium, in secunda declarat, quomodo tale dubium non potest solvi, nisi teneatur sensum esse virtutem passivam. De prima dicit: Si sensus esset virtus activa, cur non exiret in actum saltem praesentibus propriis obiectis, cum sint intrinseca ipsis organicis, quae sunt composita ex quattuor elementis. Ubi notetis quaedam verba in Averroe inintelligibilia, vel sit ex vitio interpretis vel suo, quod magis credo, quod exponit illam particulam “aut contingentia eis” valde extranee. Sanctus Thomas et Themistius bene exponunt.

(7) Et cum narravit. In hac parte duo dicit, ut patebit: Primo dicit, quod non potest solvi tale dubium, nisi ponatur sensum esse virtutem passivam. Et dicit, quod est ita de sensu, ut de ligno, quod non potest comburi, nisi adsit ignis comburens. Si enim in eo esset virtus activa, utique ex se combureret. Pro secundo loco dat documentum, quod necessarium est praescire hoc de ipsis sensibus, quia hoc multum facit ad cognitionem intellectus.

(8) Haec expositio Commentatoris mihi videtur valde ambigua. Primo enim videtur, quod non bene introducat quaestionem ad declarandum sensum esse virtutem passivam et etiam, quia assimulavit sensum combustibili. Ex altera parte videtur mihi, quod non possit quadrare ista expositio. Nam secundum ipsum vult probare, quare est, quod inexistentibus sensibilibus per se in ipso sensu non potest sentire, nisi moveatur ab extrinsecis, et hoc est notum. Sed solvit, quia non est virtus activa, sed passiva. Sed hoc non videtur verum. Nam virtus nutritiva est activa et non potest exercere suam operationem, nisi adsit nutrimentum et obiectum extrinsecum distinctum loco et subiecto ab ipsa virtute nutritiva. Non ergo valet ista ratio Averrois: Sensus est virtus passiva; ergo propter hoc non potest sentire in absentia sensibilis.

(9) Hanc dubitationem movet Aegidius hic, qui semper defendit Averroem contra sanctum Thomam, et dicit, quod ista expositio est bona, si recte intelligatur. Unde dicit, quod est aliqua virtus, quae non potest exercere suam operationem absque aliquo extrinseco, quod est altera duarum causarum, vel quia sua operatio non est immanens, sed transiens, unde ignis ex se non potest comburere, quia combustio est transiens, vel quia est virtus passiva. Modo cum sentire ex IX Metaphysicae sit operatio immanens, oportet, quod, si debeat exire in suam operationem, exeat ratione extrinseci, quia est virtus passiva. Quodsi esset virtus activa, cum sit ibi praesens sensibile, utique operabitur. Quia autem nutrire est operatio transiens, ideo non est mirum, si non potest exire in operationem sine extrinseco, etsi sit activa. Ad hoc Aegidius satis ingeniose respondet, sed non videtur ad intentionem Aristotelis nec vera dicit. Nam in anima intellectiva est principium activum et passivum intelligendi et tamen numquam exit in operationem suam sine extrinseco. Et ratio est, quia principium activum non est sufficiens, sed requiritur phantasma. Sic etiam dicam de sensitiva, praesertim secundum Ioannem ponentem sensum agentem. Si vultis videre, quod non est ad propositum, inspiciatis verba Aristotelis “manifestum igitur sicut combustibile”. Modo secundum eum ergo non requiruntur ista, sed esset fallacia non-causae ut causae. Et sic patet, quomodo non bene salvat litteram.

(10) Et etiamsi supponatur sensus virtus passiva sive activa, idem sequitur inconveniens. Nam si activa et sensibile est praesens, ergo et etiam si passiva est. Ista ergo expositio non videtur bona.

(11) Ideo alia est expositio Themistii, quae videtur melior. Dicit Themistius, quod Aristoteles quaerit hanc quaestionem, quare, cum in sensorio et in oculo sit virtus sensitiva et sensibile, non tamen sensus sentit illud sensibile, et dicit, quod causa est, quia, quae sunt in eodem subiecto, non agunt ad invicem, quia idem ageret in se, sed requiritur aliqua distantia inter activum et pas-sivum. Non autem vult, quod Aristoteles probet sensum esse virtutem passivam.

(12) Quod dicitur a Themistio, est bene verum, non tamen videtur quadrare menti Aristotelis. Nam in solutione dicit Aristoteles: “Manifestum” et cetera, et nihil dicit de illa distantia. Et adducit similitudinem de combustibili. Modo hoc non videtur confirmare illa, quod oportet inter activum et passivum esse distantiam, quia videtur expositio haec non esse bona. Et ideo dimissis omnibus his videtur mihi salvo meliori iudicio, quod isti non intellexerunt praesentem textum.

(13) Sed sanctus Thomas recte intellexit, qui dicit, quod non est, sicut dicit Commentator, ubi videatis magnanimitatem divi Thomae, qui numquam nominavit Commentatorem, cum in multis ei contradicat. Hinc est, quod non vadit ad vanam gloriam, sed ad veritatem. Dicit, quod, ut patuit in erratis, aliqui, ut Empedocles, ut patet in suis carminibus traductis ab Hermolao, in anima nihil adhaereat nisi compositio quattuor elementorum et quod aere aerem intelligamus, aqua aquam. Modo vult Aristoteles contradicere illi, quia tunc sensus ipsi possent per se sentire, cum sensus sit ignis. Et hoc est, quod dicit. Habet autem dubitationem. Et quod utrumque sequitur, cum sensus possit per se sentire omne sensibile, cum ipse sit unum sensibile, sequitur, quod poterit se sentire et poterit sentire sine extrinseco. Secundum autem Aristotelem non sequitur hoc, quia sensatio non fit per realem assimulationem.

(14) Sed est unum dubium, quia Aristoteles posuit sensum esse virtutem passivam; ergo oportet ponere rationem aliquam de hoc. Modo secundum sanctum Thomam non datur aliqua ratio de hoc, sed dicendum est, quod ad ea, quae sunt per se nota, non oportet afferre rationem. Est autem per se notum, quod sensus sit virtus passiva.

 

 

53

 

(15) Quoniam autem sentire dicimus dupliciter et cetera. Sequitur textus commenti 53. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Quod dicere. De prima dicit, quod, cum declaratum sit sensus esse de virtutibus passivis et quod virtutes passivae, antequam exeant in actum, sunt in potentia, et quia sensus est virtus passiva, ideo vult modo declarare, quod sensus habet haec duo, scilicet quod aliquando est in actu et aliquando est in potentia.

(16) Et dicit: Quod dicere. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima determinat de operatione, in secunda de potentia. Secunda ibi Deinde dicit: Et quod. De prima dicit, quod dictum est de potentia sicut de operari. Unde dicimus de aliquo non actu vidente, quod videt. Dicitur enim hoc animal esse de videntibus, esto, quod actu non videat, quia aliquando actu videt. Dicitur ergo habere aliquam operationem, esto, quod actu non habeat eam, sed potest eam actu habere. Et dicit, quod dormiens et vigilans in obscuro dicuntur in potentia videre, sed differunt, quia primus est magis remotus ab actu. Nam secundus habet unum actum, per quem vigilat.

(17) Deinde dicit: Et quod. Haec est altera pars, in qua dicit, quod videre et similiter omni alio sensu sentire dicitur de eo, quod actu videt.

 

 

54

 

(18) Primum igitur quidem et cetera. Sequitur textus commenti 54. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Sermo igitur. De prima, cum dixit sensum esse de virtutibus passivis, vult modo Aristoteles dare differentiam inter dicere sensum esse virtutem activam et esse virtutem passivam. Haec est pars expositiva, in qua primo exponemus secundum Averroem, licet sua expositio mihi non videatur vera. Haec pars in duas secatur: In prima proponit, quod intendit, in secunda exsequitur. Secunda ibi Et cum narravit. De prima dicit: Advertas, quod est maxima differentia inter ponere potentiam aliquam passivam et activam et similiter de operatione.

(19) Et cum narravit. Haec est alia pars, quae in duas secatur: In prima facit, quod dictum est, in secunda infert unum corollarium. Secunda ibi Deinde dicit: Et ideo. De prima dicit duo: primum, quod operatio virtutis activae dicit actionem, passivae vero passionem. Modo actio nobilior est passione.

(20) Secunda differentia est, quod activum non dependet ab aliquo, passivum vero dependet ab agente considerando passivum, ut passivum est, sicut dicitur in IX Metaphysicae textu commenti 13. Unde creaturae omnes dependent ab ipso deo.

(21) Deinde dicit: Et ideo. In hac parte duo facit: Primo infert unum corollarium, secundo ponit unum documentum. Secunda ibi Et manifestum est. In prima dicit, quod recte dicitur sensum pati a simili et a dissimili. Nam in principio patitur a dissimili. Nam si recipit passum aliquid ab agente, ideo illud recipit, quia caret illo et ideo patitur, ut illud recipiat et ut in fine passum assimiletur agenti, et sic passum in principio patitur a dissimili, in fine autem a simili, saltem spiritualiter.

(22) Et manifestum est. Haec est pars doctrinalis, in qua dicit, quod, qui istam definitionem non ponit inter activum et passivum, numquam poterit cognoscere, quod patitur, quomodo patitur a simili et a dissimili. Quam expositionem, domini nostri, ut diximus, non credo esse ad mentem Aristotelis; ideo ponamus veram expositionem, quae est Themistii et divi Thomae. Diximus, quod sensus est virtus passiva et in actu et quia ista videntur repugnare inter se, ideo Aristoteles hic solvit hanc repugnantiam dicens, quod, etsi eius operatio sit passio, cum hoc tamen sit, quod sit actus imperfectus. Ex quo demum infert corollarium, quod, ex quo est actus imperfectus, ideo patitur a dissimili in principio et in fine a simili, quia sensus assimulatur sensibilibus, saltem spiritualiter.

 

 

55

 

(23) Dividendum autem et de potentia et cetera. Sequitur textus commenti 55. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et oportet. De prima, cum vult determinare de potentia, et de actu et quod sentire dicitur in actu duobus modis.

(24) Et dicit: Et oportet. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima proponit, in secunda exsequitur intentum. Secunda ibi Et cum dedit causam. Prima patet de se. Ideo non lego. Secunda adhuc in duas dividitur iuxta duo, quae dicit, quod dupliciter dicitur aliquid sciens in potentia, uno modo, quia aliquid totaliter ignorat, alio modo, quia habet habitum, sed non exercet ipsum.

(25) Et cum declaravit. Dat differentiam inter primum modum potentiae et secundum et dicit, quod primus est valde remotus ab actu, secundus autem non sic, quia potest considerare, quando vult, quod non est sic in primo.

 

 

56

 

(26) Iam autem considerans et cetera. Sequitur textus commenti 56. Averroes huic textui non praemisit continuationem. Continuatio est, ut determinet de sciente in actu. Commentum praesens in duas dividit partes: In prima facit, quod dictum est, in secunda determinat unum de sciente in potentia. Secunda ibi Deinde dicit: Sed alter. De prima dicit, quod ille dicitur sciens et in actu, qui actu considerat. Unde Aristoteles in X Ethicorum quaerit, ubi consistat felicitas, an in habitu an in actu, et dicit, quod in actu. Ut enim ibi dicit, non datur bravium equis fortibus et potentibus currere, nisi actu currant.

(27) Deinde dicit: Sed alter. Vult modo declarare diversitatem inter primum et secundum modum, quia puer non devenit ad actum sciendi nisi per multos labores et ab ignorantia ad scientiam. Secundo vero dicitur pervenire ex otio ad ipsam scientiam, non autem ex ignorantia.

 

 

57

 

(28) Non est autem simplex ipsum pati et cetera. Sequitur textus commenti 57. Averroes huic commento non praemisit continuationem. Continuatio autem est talis, quoniam dixit de sciente aliquando ipsum esse in pura potentia, aliquando in actu, aliquando medio modo. Vult modo distinguere de ipsa potentia et de ipso pati eo, quod hoc dicitur esse multiplex.

(29) Praesens commentum in duas secatur: Primo ponit istam distinctionem, secundo adaptat eam ad propositum. Secunda ibi Deinde dicit. Quantum sit de prima, sanctus Thomas bene introducit, quod passio dicitur multipliciter: Uno modo dicitur aliquid pati, quando amittit aliquid de sui substantia extendendo nomen substantiae largo modo etiam ad qualitatem, et hoc sonat hoc nomen ‘passio’. Et talis operatio semper fit ab agente contrario.

(30) Alio modo sumitur, et hoc improprie, pro ipsa actione tantum. Et hoc dixit Commentator in commento 14 huius II. Et dicit Aristoteles, quod ista passio magis appellatur ‘salus’ et fit a simili. Activum enim non ageret in passivum, nisi inter ipsa corresponderet proprietas. Et iste locus est multum allegatus, quod passio est duplex: perfectiva et corruptiva.

(31) Deinde dicit. Vult modo declarare, in quo modo dicatur esse ista passio, quando ex habitu devenimus in actum, et dicit, quod re vera non potest dici passio primo modo, quia non est corruptio, immo potius salus et perfectio. Et dicit, quod istae passiones differunt, quando quis est habituatus et devenit in actum. Non enim est, sicut quando quis calefit, neque sicut quando quis ex ignorantia devenit in actum scientiae.

 

 

58

 

(32) Unde non bene habet dicere sapientem et cetera. Sequitur textus commenti 58. Averroes in praesenti commento non continuat. Est autem continuatio, quod Aristoteles infert unum corollarium.

(33)  Praesens commentum in duas dividitur partes: In prima facit, quod dictum est, in secunda declarat, quomodo quis, quando habuit scientiam, dicitur in potentia. Prima adhuc in duas, ut patebit locis suis. De prima infert unum corollarium seu probationem eius, quod dixit. Diximus, quod, quando quis devenit in actum, non dicitur alterari proprie. Nam quomodo quis deveniens in speculationem dicitur alterari? Et dicit, quod veniens ex habitu devenit in actum, non dicitur ista operatio ‘disciplina’, sed potius ‘terminatio’. Sed tamen non vere dicitur ‘rememoratio’, quia rememoratio est obliti. Et sanctus Thomas melius locutus est. In secunda parte declarat, quod, quando puer ex ignorantia devenit in habitum, non proprie dicitur alterari, quia non est ex contrario in contrarium. Modo omnis alteratio proprie dicta dicitur esse ex contrario in contrarium.

(34) Sanctus Thomas hic movet duo dubiola. Primum est, quia videtur contradictio in dictis Aristotelis. Nam supra dixit Aristoteles, quod incipientes aliquid de novo addiscere mutantur de contrario in contrarium; hic vero videtur dicere, quod sit mutatio in privativas dispositiones. Eadem videtur sententia Aristotelis in VII Physicorum textu commenti 20.

(35) Solvit sanctus Thomas, quod supra sermo Aristotelis fuit, quod est mutatio de contrario in contrarium per accidens, hic autem videtur dicere, quod non sit de contrario in contrarium per se. Quod enim quis addiscendo mutetur de contrario in contrarium, non est ratione scientiae, sed ratione malorum magistrorum. Est ergo ex prava disciplina, quod quis mutetur de contrario in contrarium. In vera autem alteratione non accidit calido, quod mutetur de contrario in contrarium.

(36) Etsi ista responsio sit bona, tamen Themistius aliter respondet dicens, quod argumentum peccat per fallaciam aequivocationis, quia ibi sumitur contrarium large, ut se extendit ad privative opposita, hic vero stricte.

(37) Magis laudo responsionem sancti Thomae, qui iudicio meo habet coronam inter omnes tam Graecos quam Latinos expositores.

(38) Aliud dubium, quia dicit Aristoteles, quod scientia fit ab aliquo, qui est actu talis, quod tamen videtur falsum de scientia per inventionem acquisita. Respondetur, quod quaedam habent principium extrinsecum tantum, quaedam vero extrinsecum et intrinsecum, ut sanatio fit ab intrinseco et extrinseco, sed non fit ab extrinseco nisi concurrente intrinseco. Et ideo mortui non possunt sanari, quia oportet, ut habeant unam partem sanam. Et magister facit aliquid in discipulo, tamen oportet, ut discipulus habeat principium intrinsecum intellectum agentem, et hoc est notum secundum Averroem, quod tamen non est ita secundum Christianos ponentes intellectum agentem esse unam potentiam animae, tamen secundum eos oportet recurrere ad unum, qui est in actu, et iste est deus.

 

 

59

 

(39) Sensitivi autem prima quidem mutatio et cetera. Sequitur textus commenti 59. Averroes in praesenti commento non continuat. Continuatio autem est: Quia multa verba facta sunt de sensu – ad quid ergo facta sunt verba de sciente? Vult modo adaptare hoc ad propositum de potentia sensitiva.

(40) Praesens commentum in duas dividitur partes iuxta duo, quae facit Philosophus in textu. Secunda ibi Deinde dicit: Et sentire. De prima dicit, quod, sicut tria dicta sunt de sciente, sic etiam dicendum est de sentiente. Commentator ex superabundanti doctrina declarat, quid est deducens sensum in actum, et dicit, quod est agens naturale, ut propinquum. Intelligentia vero est illa, in cuius virtute producitur anima ab istis inferioribus vel est ea, quae immediate producit secundum Avicenam. Quando autem animal est genitum, assimulatur ipsi scienti in habitu, quando autem actu sentit, assimulatur scienti in actu.

(41) Deinde dicit: Et sentire. Quia dictum est, quod potentia sensitiva reducitur in actum a sensibili, dicit, quod est differentia, quia, quod movet animam de potentia intelligendi ad actum, est intrinsecum, non autem, quod movet eam de non-sentire ad sentire, quod dicitur esse extrinsecum.

 

 

60

 

(42) Causa autem est, quoniam et cetera. Sequitur textus commenti 60. Averroes non continuat. Est autem continuatio, quod, quia Aristoteles facit comparationem inter motionem sensus a sensibili et intellectus ab ipso intelligibili, est tamen differentia, quia sensus movetur ad sensationem ab obiecto extrinseco, intellectus vero ab obiecto, quod est in anima. Vult modo in praesenti textu dare responsionem huius.

(43) Commentum in duas secatur partes: Primo exponit, secundo ponit documentum. Secunda ibi Et potest aliquis. Prima in duas: Primo facit, quod dictum est, secundo dat causam duorum apparentium. Secunda ibi Deinde dicit: Ideo potest. De prima duo dicit: Primo exponit textum, secundo ponit documentum. Secunda ibi Et dixit: Et ista. De prima dicit, quod motivum sensus est extrinsecum. Sensus enim est singularium, intellectus vero universalium, quae sunt in anima. Ponderat autem Commentator illud verbum ‘quasi’, quia intentiones imaginatae sunt in anima materialiter. Ideo dixit “quasi”. Anima vero absolute dicitur ‘intellectiva’.

(44) Hic cadit dubitatio, quia Aristoteles videtur peccare per fallaciam non-causae ut causae. Quaerit enim, cur motivum sensus est extra animam, intellectus vero in anima, et dicit hoc esse, quia motivum sensus est singulare, motivum intellectus est universale.

(45) Contra: Dato hoc sequitur, quod virtutes sensitivae interiores moveantur a re ad extra immediate. Consequens est falsum. Nam phantasia movetur a sensu interiori vel exteriori, ut dicetur in fine huius II. Consequentia probatur, quia sensus interiores non cognoscunt nisi singularia.

(46) Sed vos dicetis, quod phantasia movetur a re ad extra, quia, quicquid est causa causae, est causa causati. Cum ergo sensus exteriores moveantur ab obiecto ad extra et sensus exteriores moveant imaginativam, ergo imaginativa movebitur a re ad extra.

(47) Sed contra: Tunc idem poterit dici de intellectu, quoniam intellectus movetur ab imaginativa, quae movetur a sensibus exterioribus, qui moventur a re ad extra.

(48) De hoc argumento diu consideravi, et forte, quod Aristoteles non multum advertit ad hoc. Potest tamen responderi videre meo, quod sermo Aristotelis non sit verus de necessario, sed de possibili. Quando enim dicit, quod sensus movetur a re ad extra, non vult, quod semper moveatur a re ad extra, sed aliquando a re ad extra, ut sunt sensus exteriores; intellectus vero movetur semper a re, quae est intra animam, forte etiam, quod posset responderi, quod differentia est inter sensum interiorem et exteriorem, quia sensus exterior movetur a singulari, quod verum est singulare, sed interior movetur ab aliquo, quod est quasi universale, quod ab Alberto solet appellari “individuum vagum”, et sic potest salvari dictum Aristotelis, quia, si loquitur de vero singulari, tunc sermo suus est de possibili et non de necessario, quod ideo sensus movetur a re ad extra, quia potest moveri a singulari.

(49) Deinde dicit: Et ideo potest. Haec est secunda pars, in qua duo facit iuxta duo corollaria, quae ponit: Primum corollarium est hoc, quod ex dictis apparet nos posse intelligere, quando volumus, dummodo non sit impedimentum. Non est autem in potestate nostra sentire, quando volumus. Et ratio est, quia sensus movetur a re ad extra; res autem ad extra non est in potestate nostra, sed in potestate nostra est intelligere, quando volumus, quoniam species sunt in nobis. Ut enim dicit Themistius, habemus archam et repositorium, in quo reponimus ipsas species, scilicet memorativam.

(50) Deinde dicit: Et ista dispositio. Hoc est secundum corollarium, quod non est in potestate nostra habere scientiam de sensibilibus, quando volumus, sed bene de intelligibili. Et ratio est, quia scientia sensibilium non est, nisi quando sensus sentit ea, et quia res, quae sentitur, non est in potestate nostra, ut possimus eam semper sentire, ideo oportet et cetera.

(51) Idem quoque dicitur in VII Metaphysicae, ubi dixit, quod recedentibus sensibilibus a sensu non est scientia eorum, intelligibilia autem possunt semper sciri. Et ratio est, quia nihil nisi universale intelligitur; universale autem abstrahit ab hic et nunc. Unde ista ‘caelum est rotundum’, quia est necessaria, potest semper sciri.

(52) Et potest aliquis dicere. Ista est pars digressiva, in qua movet dubitationem. Dubitatio in hoc consistit, quia sensibilia movent sensus exteriores, sicut color visum. Cum ergo moveant sensum, ergo generabunt aliquid in eo. Omne enim, quod movet motu alterationis, causat aliquid in eo, quod movetur. Non potest autem aliquid generare in sensu nisi visionem. Ergo generat visionem in sensu, quae visio est perfectior obiecto, cum sit in eo magis spiritualis.

(53) Modo est dubitatio: Quomodo aliquid potest generare aliquid perfectius se? Agens enim vel est perfectius passo, si sit actio aequivoca, vel est aeque perfectum, si sit actio univoca. Et dicit quaedam verba in textu satis obscura. Dicit enim: “Movent enim sensus, secundum quod sunt intentiones, id est ad intentiones, scilicet ad speciem aut sensationem”, quae intentiones, ut dicit ipse, “non sunt in materia in actu, sed in potentia”.

(54) Et non potest aliquis. Hic inducit unam solutionem, quam damnat. Posset aliquis dicere, quod perfectio, quae est in specie aut in sensatione, non est merito obiecti extrinseci agentis, sed est merito materiae, in qua recipitur, ita, quod sunt spirituales merito sensus, in quo recipiuntur. Propter enim perfectionem materiae effectus productus in tali materia potest esse perfectior ipso agente, sicut, si ignis turbidus agat in olivam, causabit ignem clarum, qui ignis erit clarior primo propter dispositionem materiae, in qua producitur.

(55) Melius est enim. Hic Averroes taxat hanc responsionem dicens non esse conveniens, quod effectus potius insequatur materiam quam formam. Ideo perfectio effectus magis debet insequi perfectionem agentis quam materiae.

(56) Et cum ita sit. Hic Averroes ponit aliam solutionem dicens, quod oportet ponere motorem extrinsecum, in cuius virtute obiectum producat speciem sensibilem et agat in sensum, sicut et ponitur intellectus agens. Et dicit quaedam verba obscura, et dicit, quod Aristoteles tacuit hoc in sensu, quia latet, et posuit in intellectu, quia est manifestum.

(57) Sed tunc, si sic intelligatur, videtur, quod Aristoteles male fecerit, quia debebat facere oppositum, quia, si latet in sensu, debebat declarare, et si est manifestum in intellectu, non debebat manifestare. Manifesta enim non egent, ut probentur. Sed forte sic potest intelligi, quod, quia ex magis notis devenitur ad minus nota, ideo tacuit hoc in sensu, quia est minus manifestum. Et hoc non potuit declarari in sensu, nisi id prius declarasset in intellectu, et declarato hoc de intellectu potest patere de sensu, cum sit eadem ratio hic et illic. Ex quo autem videtur Averroes ponere sensum agentem, de quo infra!

 

 

61

 

(58) Nunc autem tantum sit definitum. Sequitur textus commenti 61. In quo textu tria facit Averroes: Primo continuat, secundo exponit, tertio ponit documentum. Partes suis locis patebunt. Prima incipit ibi Nunc autem quod. Cum multa dixerit de sensu, ut quod sit in potentia, – et ponatur – hic modo vult facere unam summam de ipso sensu, et est secunda pars. Et primo Averroes dicit, quod summa haec est. Li ‘haec’ potest referri ad praecedentia vel ad sequentia, scilicet ad id, quod vult dicere in hoc textu. Et hoc mihi plus placet. Et dicit potentiam non dici simpliciter, id est uno modo. Dicitur enim de propinqua et de remota. Et totum patet.

(59) Et intendit. Haec est pars tertia, in qua Averroes ponit unum documentum et dicit, quod ex dictis apparet, quod animal in principio nativitatis non habet potentiam ad sentiendum eo modo, quo habet ille, qui habet scientiam, sed non utitur ea.

 

 

62

 

(60) Quoniam autem innominata est ipsorum differentia et cetera. Sequitur textus commenti 62. In quo commento Averroes tria facit: Primo continuat, secundo exponit, in tertia infert unam propositionem superius etiam positam. Partes patebunt suo loco. Prima incipit ibi Dicto de potentia et possibilitate, secunda est hic. Vult modo declarare, quomodo utimur istis terminis ‘potentia’ et ‘passio’, quamvis hic in praesenti textu continuet cum praecedenti eo, quia adiungi debet, ut facit sanctus Thomas. Dicit ergo, quod potentia et passio est tam in cognoscentibus quam in non cognoscentibus, et quia non habemus nomina propria istis, ideo utimur nomine communi ad omnia ista. Et hoc non inconvenit in talibus rebus, quarum una cognoscitur per alteram.

(61) Et cum hoc fuerit. Haec est tertia pars doctrinalis, in qua Averroes iuxta textum ponit unam descriptionem communem sensitivis, quae est, quod sensitivum est tale in potentia, quale sensibile in actu. Et ista proprie vocatur ‘descriptio’, cum sit per effectum, et Averroes subtilizat hic et dicit, quod ista descriptio non est intelligenda ita, quod sensus realiter recipiat sensibile, quoniam, si hoc esset, sensus non posset sentire, sicut et dicit hic Themistius, sed est intelligendum, quod sensitivum est tale in potentia, quale illud in actu, non quidem reali, sed spirituali. Et hoc videtur favere illis, qui ponunt speciem sensibilem esse idem cum sensatione.

(62) Deinde dicit: Patitur. Haec est pars epilogativa, quia repetit unum, quod multotiens dictum est in libro De generatione et in hoc, dicens, quod passum in principio est dissimile, in fine vero simile agenti, quoniam in principio agit et in fine non; omne autem, quod agit, dum agit, non est simile.

 

 

63

 

(63) Dicendum autem secundum unumquemque sensum et cetera. Sequitur textus commenti 63. In quo Averroes tria facit iuxta suum modum: Primo continuat, secundo exponit, tertio ponit documentum. In prima parte est continuatio dicens: Cum declaratum sit, quid sit sensus simpliciter, id est universaliter, vult modo de unoquoque sensu declarare. Est enim noster processus ab universalibus ad singularia procedere ex I Physicorum.

(64) Dixit: Et antequam. Hic dicit iuxta litteram, quod prius est dicendum de sensibilibus quam de ipsis sensibus. Et hic tangit duo, scilicet intentionem et ordinem doctrinae. Intentio est, quod vult loqui de sensibus et sensibilibus, ordo doctrinae est, quod prius vult loqui de sensibilibus quam de sensibus. Et si quaeras, quare prius est dicendum de sensibilibus, dico, quod, quia sensibilia sunt nobis magis nota et cum noster modus cognoscendi sit a notioribus nobis procedere, ideo et hic est procedendum a notioribus.

(65) Et quia sensibilium. Hic ponit unam divisionem, quod sensibilium aliqua sunt per se, aliqua per accidens. Sensibilia per se aliqua sunt propria, aliqua communia. Et dicit prius esse tractandum de propriis quam de communibus.

(66) Sed est dubitatio, quia non videtur Aristoteles servare ordinem, quem praeposuit. Dixit enim prius, quod prius debet tractari de communibus quam de propriis seu particularibus, hic autem videtur dicere oppositum.

(67) Respondeo, quod argumentum peccat in aequivoco. Sumitur enim commune aequivoce hic et ibi. Nam ibi sumitur commune pro praedicatione, et tunc ratio concludit, hic autem non sumitur commune isto modo, sed prout commune significat, quod a pluribus sentitur, et de tali communi argumentum nihil probat. Immo prius est tractandum de propriis quam de communibus, quoniam sunt notiora.

(68) Sed unusquisque sensuum. Hic Averroes iuxta textum describit sensibile proprium dicens, quod est illud, quod tantum ab uno sensu sentitur et circa quod non contingit errare in maiori parte. Per primam partem differt a sensibili communi, quia commune a pluribus sentitur. Per secundam differt a sensibili communi et proprio, quia circa ea potest sensus errare, et licet in maiori parte ponatur ad denotandum condiciones requisitas ad hoc, ut sensus non erret; sicut enim dicit hic Themistius, tres condiciones requiruntur ad hoc: primo, quod organum bene dispositum sit; et medium bene dispositum; tertio, quod sit debita distantia inter organum et obiectum, quoniam omne, quod agit, agit in determinata distantia ex libro De sensu et sensato. Et subiungitur, quod non erat in sensibili, ut tale est, sicut in colore, ut color est. Quam partem aliqui ignari, ut Gaetanus, exponunt, quod sensus proprius non decipitur circa obiectum, ut obiectum est, ut puta circa colorem, ut color est, nec circa sonum, ut sonus est. Sed ista expositio non est consona verbis Aristotelis, quae sequuntur.

(69) Ideo ego aliter expono, quod non decipitur in eo, quod tale, id est secundum differentias ipsius sensibilis proprii, ut puta quoad differentias coloris, odoris, soni; subiungit, quod contingit errare, quid sint, id est, an tale obiectum, puta coloratum, sit homo an asinus, et ubi sint, id est, in quo loco sint. Aliquando enim – et est problema Aristotelis – putamus sonum esse in parte dextra, et est in sinistra.

(70) Et cum dixit. Ista est pars doctrinalis, in qua tria dicit, quae non ab omnibus conceduntur. Primum est tale, quia dixit Aristoteles, quod sensus errat, circa quid est ipsius sensibilis.

(71) Diceret modo aliquis, quod sensus non potest errare circa quid, nisi cognoscat, quid sit. Ideo sensus exterior cognoscit quiditatem. Ideo volens Averroes removere hunc errorem dicit, quod non est mens Aristotelis, quod sensus cognoscat quiditatem, quoniam quiditas est universalis, universale autem a solo intellectu cognoscitur.

(72) Et si dicas: “Errat circa quod quid est, ergo ipsum cognoscit”, dico, quod vult dicere Aristoteles, quod sensus comprehendit intentiones decem praedicamentorum, non quod cognoscat ipsorum quiditates. In quo loco clare confitetur sensum exteriorem cognoscere intentiones decem praedicamentorum. Dicit enim ista verba formalia, sed intendebat, quod sensus cum hoc, quod comprehendunt sua sensibilia propria, comprehendunt intentiones individuales. Quid clarius?

(73) Et hoc videtur esse. Istud est secundum dictum, in quo dicit, quod, licet sensus cognoscat individua decem praedicamentorum, non tamen omnes sensus hoc faciunt, sed solum sensus humanus. Et citat dictum Aristotelis in libro De sensu et sensato. Sed ego numquam vidi hoc in eo libro neque in De somno et vigilia. Tamen Aristoteles in libro De sensu et sensato dicit unum, quod potest ad hoc adaptari. Dat enim ibi duplicem odorem, unum, qui delectat sensum ut odorare, et alterum in ordine ad nutrimentum. Et dicit primum genus a solo homine cognosci, alterum autem ab aliis animalibus. Et Averroes in fine illius libri ex illis verbis notat hoc, quod dicit hic. Sanctus Thomas et etiam Aegidius videntur confiteri hoc non de sensu exteriori, sed bene de interiori. Et videtur ponere rationem huius, quod dixit, scilicet quod sensus hominis cognoscat intentiones individuales, quia animalia bruta illud, quod cognoscunt, non cognoscunt ut tale, sed in ordine ad aliquid, sicut ovis, quae cognoscit hanc herbam, inquantum est eius cibus, sed homo cognoscit hunc hominem, prout est hic homo, et hoc lignum, ut est hoc lignum, et hoc, quia sensus humani sunt ordinati ad scientiam. In bestiis autem non sunt dati ad disciplinam, sed ad necessitatem. Ideo cum sensus hominis sint ordinati ad scientiam, videtur, ut cognoscant intentiones individuales, quae ratio ponitur hic a sancto Thoma.

(74) Et ista intentio. Hoc est tertium dictum, quia diximus, quod sensus comprehendit intentiones individuales, et non omnis sensus, sed humanus tantum.

(75) Dicit modo hic, quod illa species substantiae aliter percipitur a sensu exteriori, aliter ab imaginativa et aliter a cogitativa, quia sensus exterior cognoscit eam involute cum sensibilibus propriis et communibus. Pro nunc supponimus, quod sensibilia communia habeant proprias species, sed cogitativa accipit speciem substantiae puram et sinceram denudando eam a sensibilibus propriis et communibus. Et dicit, quod ista species substantiae reponitur in memorativa. Et dicit, quod imaginativa denudat eam a sensibilibus propriis et non communibus ita, quod iste ordo erit: Primo sensus proprius recipit eam cum sensibilibus propriis et communibus, imaginativa sine propriis, sed cum communibus, cogitativa sine ullis, ut alibi dictum est, id est in De sensu et sensato. Iste locus est multum difficilis apud me. Videtur enim dicere, quod cogitativa exspoliat speciem substantiae a quantitate, quia dicit, quod exspoliat eam a sensibilibus propriis et communibus. Quantitas autem est sensibile commune. Videtur ergo, si exspoliat eam a quantitate, quod exspoliat eam ab hic et nunc. Ergo cogitativa non cognoscet istam speciem signate ex eo, quod ista species est denudata ab hic et nunc. Quantitas autem est ratio determinationis, et species est a quantitate denudata.

 

 

64

 

(76) Communia autem motus, quies, numerus, figura, magnitudo et cetera. Sequitur textus commenti 64. Averroes in commento tria facit: Primo continuat, secundo exponit, tertio ponit documentum. Prima pars incipit ibi Communia autem. Postquam declaravit, quid sit sensibile proprium, vult modo declarare, quid sit sensibile commune.

(77) Et dicit, quod sunt quinque. Haec est pars expositiva, in qua exponit textum volens declarare, quae sint et quid sint sensibilia communia. Et dicit, quod sunt quinque: motus, quies, numerus, figura et magnitudo. Utrum autem sint plura, infra dicemus. Et describit sensibile commune descriptione sensibilis proprii, scilicet quod est illud, quod a pluribus sentitur, et non ponitur altera particula, scilicet circa quod non contingat errare, sed ista ponitur in De sensu et sensato. Et quia in textu dicitur “ab omnibus”, Averroes dicit, quod non est intelligendum, quod quodlibet sensibilium communium sentiatur a quolibet sensu particulari, nec Themistius est accipiendus in hoc, sed est intelligendum, quod ista sensibilia communia ab aliquibus sentiuntur sensibus. Motus enim, quies et numerus ab omnibus sensibus sentiuntur, quantitas vero et figura a visu et a tactu tantum, ut patet discurrendo, quamvis figura proprie comprehendatur a visu, non a tactu, ut dicitur in De sensu et sensato. Et Averroes fundat istam expositionem, quoniam in textu dicitur, quod figura et quantitas sunt magis propria tactus.

(78) Quoniam autem. Haec est pars doctrinalis, in qua Averroes ponit documentum unum, in quo reddit rationem horum, quae dixit, quasi dicat, quod ista, quae dixit, sunt sensibilia propria, quoniam sentiuntur a sensibus, ut sensus sunt simpliciter. Et intendit istam rationem: Illud, quod competit alicui simpliciter, non secundum aliqualem determinationem, est per se; sed sentire sensibilia communia competit sensui, ut sensus est; ergo et cetera.

(79) Maior est Aristotelis I Posteriorum. Minor est manifesta, quoniam omnis sensus sentit sensibilia communia, ut dicitur in fine textus, quia competunt sensui ex natura sua, non ex aliena, sicut sensus per accidens sentit substantiam, quia hoc non competit ei, ut sensus est, sed ut humanus.

(80) Sed ista ratio Averrois non videtur valere, quoniam haec ratio bene probat, quod ista sensibilia sentiuntur per se, sed non probat, quod sint sensibilia per se ita, quod li ‘per se’ cadat super sensibilia, quod intendit probare in hac ratione perfecta.

 

 

65

 

(81) Secundum accidens autem dicitur sensibile et cetera. Sequitur textus commenti 65. In quo Averroes tria facit: Primo continuat, secundo exponit, tertio ponit documentum. Prima pars incipit ibi Secundum accidens. In qua parte dicit: Postquam tractavit de sensibilibus per se, vult modo tractare de sensibilibus per accidens.

(82) Et dicit: Accidentaliter autem. Haec est pars expositiva, in qua vult Aristoteles notificare sensibile per accidens exemplo dicens, quod, si sensibili per se coniungatur aliquid, illud est sensibile per accidens, sicut, si albedini, quae est sensibilis per se, coniungatur aliquid, ut Diarii filius, tunc Diarii filius est sensibile per accidens. Erit ergo sensibile per accidens, quod coniungetur sensibili per se.

(83) Sed tunc est dubitatio. Videtur ad hoc, quod aliquid sit sensibile per accidens, ut tale sensibile non sentiatur, sed sufficit, ut sit coniunctum sensibili per se, aut oporteat, ut tale sensibile per accidens sentiatur, sicut videtur velle sanctus Thomas.

(84) Sed potest aliquis. Ista est pars digressiva, in qua movet dubitationem, quae movetur ab omnibus expositoribus excepto Themistio. Dubitatio est talis: Tu dicis: “Illud est sensibile per accidens, quod est coniunctum sensibili per se.” Contra, quia stante hoc sequitur, quod, cum sensibilia communia sint coniuncta sensibili per se, quod ipsa erunt sensibilia per accidens, quod est falsum.

(85) Quoniam, si fuerit. Hic removet unam responsionem, quae posset dari. Diceret enim aliquis negando consequentiam, quoniam sensibilia per se ab omnibus sensibus sentiuntur aut a pluribus, sed sensibilia per accidens non comprehenduntur ab omnibus, ideo sensibilia communia, quamvis sint coniuncta sensibilibus propriis, non tamen sunt sensibilia per accidens. Vult ergo removere Averroes istam responsionem dicens, quod sensibilia per accidens a pluribus sensibus sentiuntur, scilicet a sensibus humanis, sicut patet experientia, quod aliquis auditu cognoscat, si tale obiectum est argenteum aut alia res, similiter etiam per visum, per gustum et odoratum.

(86) Et possumus dicere. In ista parte Averroes vult solvere istam quaestionem et dicit, quod possumus dicere duos sermones in hoc iuxta duas argumentationes praetactas. Ad primum posset dici negando consequentiam, et ratio est, quia sensibilia communia sunt coniuncta sensibilibus propriis necessitate propinqua aut remota, sed sensibilia per accidens non sunt coniuncta eis necessitate propinqua aut remota, sicuti color, qui est sensibile proprium, est coniunctus figurae, quae est sensibile commune, necessitate remota et coniunctum quantitati necessitate propinqua, quia per quantitatem est in figura. Sanctus Thomas hic instat contra ea, quae dicit Averroes, dicens: “Dicis, quod, quia ista sunt coniuncta necessitate propinqua aut remota, ideo sunt per se sensibilia. Sed contra, quia ista videtur esse una bubula. Multa enim sunt coniuncta sensibilibus propriis necessitate propinqua et tamen non sunt sensibilia per se, sicut quattuor qualitatibus primis sunt coniuncta elementa necessitate propinqua et qualitates primae sunt sensibilia propria, tamen nullus diceret elementa, quae sunt propria subiecta eorum, esse sensibilia per se.”

(87) Iterum ego arguo, quia quaero, quid intelligat per necessitatem propinquam. Tunc enim omne accidens est coniunctum suo subiecto necessitate propinqua. Si vellemus recurrere ad sacramentum, argumentum faciliter solveretur dicendo, quod proprium sensibile non est coniunctum substantiae necessitate propinqua, quoniam potest ab ea separari, ut in eucharistia, sed non potest separari a sensibilibus communibus, quoniam non est illa albedo eucharistiae sine quantitate, figura et simili-bus, sed stando in puris naturalibus Aegidius nititur defendere Averroem contra sanctum Thomam dicens Averroem non negare sensibile proprium esse coniunctum substantiae necessitate propinqua quoad esse, sed intelligit quoad immutari, quoniam non potest sentiri albedo sine figura aut quantitate nec potest species unius dari sine specie alterius. Quantum valeat ista responsio, infra dicemus.

(88) Et etiam sensibilia. Quia superius tangebatur altera argumentatio, ideo Averroes vult respondere ad illam. Dicebatur ista esse sensibilia per accidens, quia ab omnibus sensibus non sentiebantur. Contra hoc dicebatur, quod immo sensibilia per accidens a pluribus sentiebantur, scilicet ab humanis sensibus, immo hoc declarat ipse de medicis, qui volendo cognoscere repletionem venarum utuntur multis sensibus, ut tactu, videndo, si illae venae sunt tensae, visu etiam et odore et forte aliis. Tamen dicit, quod est differentia inter sensibilia communia et sensibilia per accidens, quia sensibilia communia sentiuntur a sensu in communi, non in eo, quod talis aut talis sensus. Sed sensus, ut sensus est, non habet hoc, ut cognoscat substantiam, sed hoc solum sensus humani habent. Et dicit, quod sensus in communi habet pro obiecto ista sensibilia communia. Ex quo apparet Aegidium recte dicere hic. Dicit enim, quod sanctus Thomas existimavit, quod Averroes per sensum in communi intelligat illam virtutem interiorem, quae vocatur ‘sensus communis’, et velit sensibilia communia esse obiecta illius. Aegidius vero vult et ita est, quod per sensum in communi intelligat Averroes omnes sensus in communi.

(89) Iste igitur etiam et cetera. In hac parte Averroes infert duo corollaria. Primum est tale, quod aliquid est sensibile per accidens duobus modis, uno modo, quia non est coniunctum sensibili proprio necessitate propinqua aut remota, et hoc est oppositum sensibili communi, quod ideo est per se sensibile, quia est coniunctum sensibili proprio necessitate propinqua aut remota. Alio modo est, quod non comprehenditur a sensu, ut sensus est, sed ut est sensus animalis intelligentis, et hoc opponitur illi modo sensibilis per se, quod comprehenditur a sensu, ut sensus est, et quia dictum est individua substantiae comprehendi a sensu, ut sensus est alicuius animalis intelligentis, quaereret aliquis, quid est illud tale animal, a cuius sensibus comprehenduntur individua substantialia, dicit Averroes, quod tale animal est homo. Et si quis quaerat, quare sensus humani comprehendunt individua substantialia et non alii sensus, respondet Averroes dicens, quod ista est differentia propria homini, per quam homo differt ab aliis animalibus. Et rationem dedimus supra, quia sensus sunt dati homini ad cognoscendum naturas rerum, aliis vero animalibus tantum dati sunt propter necessitatem, immo si sensus brutorum essent ordinati ad intelligendum differentias individuales, frustra essent, quia ipsa non habent discernere naturas rerum sicuti homo.

(90) Et debes scire. Visis duobus corollariis, quia facta est mentio de intentione individuali substantiae, dicit hic Averroes, quod cognoscere intentionem individualem substantiae pertinet ad sensum et comprehendere intentionem universalem pertinet ad intellectum, et dicit, quod definitio universalis et individui comprehenditur ab intellectu tantum, et ratio est, quia sensus cognoscit tantum particularia, intellectus universalia.

(91) Sed est dubitatio, quia videtur hic Averroes concedere individuum habere definitionem, quod videtur esse contra Aristotelem in II Posteriorum et in II Metaphysicae, forte, quod potest dici individuum sumi duobus modis, ut quid et ut modus sive in aliis terminis pro prima et pro secunda intentione. Tunc dico, quod individuum ut quid seu ut prima intentio non habet definitionem, tamen individuum ut secunda intentio seu ut modus habet definitionem, forte, quod potest aliter dici, ut est sententia Alexandri in sua Paraphrasi dicendo, quod sensus, ut puta visus, non cognoscit albedinem, sed album, similiter et alii sensus, nec etiam cognoscit substantialitatem, sed substantiam. Similiter dicit Averroes, quod individualitas non cognoscitur a sensu, sed bene ab intellectu.

(92) Deinde dicit: Et ideo non. Ista est pars expositiva, in qua Aristoteles et Averroes volunt inferre unum corollarium, quod sensus non patitur a sensibili per accidens, quem locum Averroes exponit, quod nihil patitur ab eo, secundum quod est tale, ut puta Sortes vel Plato. Tunc enim, si pateretur ab aliquo, quod est tale, secundum quod est tale, non posset pati ab aliquo alio. Quicquid enim patitur ab aliquo sub ratione alicuius, non potest ab ullo alio pati praeterquam ab illo, sicuti risibile, quia competit animali sub ratione hominis, non potest alteri ab homine competere.

(93) Ego autem verecundor de hac expositione, quoniam, quamvis illud, quod dicit, sit verum, non tamen est ad propositum Aristotelis, quoniam dicit Aristoteles, quod nihil patitur, et tu dicis, quod, si pateretur ab eo, secundum quod est tale, non pateretur ab ullo alio. Ecce ergo, qualiter sua expositio non est ad propositum.

(94) Item ista expositio ita procedit de sensibili per se, sicut de sensibili per accidens. Visus enim non patitur a tali colore, ut talis color est, quia Aristoteles nihil novi diceret hic de sensibili per accidens.

(95) Item textus non esset continuatus. Quando enim dicit Aristoteles: “Unde nihil patitur”, deberet dicere: “Nihil patitur ab aliquo sensibili, secundum quod tale.” Sed causa erroris Averrois fuit ille secundus modus sensibilis per accidens, quem posuit superius, secundum quod sentitur ab aliquo sensu, ut talis sensus est. Modo stante hoc non posset dicere, quod sensus nihil patitur a sensibili per accidens, quia tenet, quod sensus humani cognoscant individua substantialia per propriam speciem.

(96) Quae tamen expositio est insana et sibimet contradicit, quoniam in II huius textu commenti 134 expresse tenet oppositum istius. Dicit enim ibi, quod sensus exterior non patitur a sensibili per accidens, sed virtus, quae cognoscit illud, est superior ad ipsos. Et talis est cogitativa.

(97) Ideo exponamus hunc locum, sicuti exponunt Themistius et sanctus Thomas, quod sensus exterior nihil patitur a sensibili secundum accidens, sed virtus, quae cognoscit illud, est cogitativa.

(98) Ea autem, quae sunt. Dicit hic epilogando, quod propria et vera sensibilia sunt sensibilia propria unicuique sensui, quia ista propria primo percipiuntur. Et communia non percipiuntur, nisi ista prius percipiantur. Et quia sensus primo et per se respiciunt illa, et ordinantur ad ea ut ad proprium obiectum.