Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum sensus sitactivus?
(1) Circa partem lectam occurrunt aliquae difficultates examinandae. Prima est, utrum sensus sit activus vel passivus.(2) Ad quam respondeo, quod est passivus. Et ratio est, quia omne, quod de novo recipit denominationem intrinsecam et absolutam, transmutatur; sed sensus est hoc modo, et omne tale est passivum; ergo et cetera.(3) Maior patet, quia denominatio fit ab intrinseco, quia, si esset ab extrinseco, non esset transmutatio in recipiente, sicut si ex paupere fiam dives. Et dico “absoluta”, quia respectus potest advenire alicui absque aliqua transmutatione facta in eo, sicut si aliquis fiat pater. Quando ergo erit transmutatio absolute et ab intrinseco, erit transmutatio in subiecto, in quo est, quod, si in illo erit transmutatio, talis virtus erit passiva.(4) Minor etiam probatur, quia sensus est de novo sentiens et similiter sensatio est absoluta et est ab intrinseco, quoniam sensatio est immanens ex IX Metaphysicae. Non tamen negamus sensus esse antiquos. Unus enim agit in alterum ut exterior in interiorem. Sed sermo noster est, utrum ad sensationem concurrat active. Nec etiam loquimur de oculo mulieris menstruante. Ille enim agit in speculum inficiendo illud. Sed hoc non est ratione visionis, sed quia vapores exeunt ab oculo, qui inficiunt speculum. Sed quaestio est, utrum in sentiendo patiatur vel agat. Et nos diximus, quod sic ratione dicta. Et sic patet sensum esse virtutem passivam.(5) Videndum est modo, quid recipiant sensus, ut puta oculus aut auris. Peripatetici antiqui dicunt, quod recipit speciem sensibilem, quae est repraesentativa obiecti, de qua infra dicet Aristoteles, quod sensus est susceptivus specierum sine materia. Et in De somno et vigilia dicit, quod a sensibilibus in sensu relinquuntur quaedam imagines et simulacra rerum. Sed istae species non habent esse cum materia, scilicet cum calido et frigido.(6) Verum quidam pharmacopolae et pigmentarii sunt in oppositum istius et dixerunt contra Aristotelem, quod sensus nihil recipit.(7) Aliqui dixerunt, quod bene recipit species sensibiles, sed recipit istas naturas rerum. Quae opinio non est intelligibilis.(8) Viso, quod sensus recipiat speciem sensibilem, videndum est modo, quid sit illud, quod producit speciem sensibilem. Et breviter dicendum est, quod obiecta sunt, quae producunt species sensibiles. Et hoc dixit Aristoteles in textu commenti 59 et 60, quod sensus reducitur ad actum a sensibilibus, quae sunt ad extra.(9) Sed tunc est dubitatio, quae est mota ab Averroe in commento 60: Quomodo est possibile, ut sensibile ad extra, quod habet esse in materia, producat speciem sensibilem, quae est perfectior obiecto, cum tamen nihil producat aliquid perfectius se. Et quamvis Ioannes extorqueat illam auctoritatem, quod Averroes movet illud dubium pro sensatione, tamen rei veritas est, quod illam dubitationem movet pro specie sensibili.(10) De hoc sunt diversi modi dicendi. Aliqui dixerunt propter dictum Averrois, quod, quoniam obiectum, ut puta color, producit speciem sensibilem, quod producit in virtute unius intelligentiae appropriate ad hoc, quae facit de potentia sensibilibus actu sensibilia, sicut ponitur etiam de intellectu, quam intelligentiam aliqui dixerunt esse deum, qui est idem, quod intellectus agens. Et pro quanto facit de potentia intellectis actu intellecta, vocatur intellectus agens, pro quanto vero facit de potentia sensibilibus actu sensibilia, vocatur sensus agens.(11) Aliqui dixerunt, quod bene intellectus agens est deus, sed sensus agens est intelligentia movens orbem lunae, et hoc, quoniam sensatio est imperfectior intellectione. Ideo etiam requirit agens minus nobile.(12) Alii dixerunt, quod est una intelligentia assistens animalibus, ut anima, sicuti intellectus in homine. Sed isti errant. Si enim intelligunt, quod ista intelligentia immediate concurrat ad sensationem, errant in via Aristotelis, quia tenet nullam intelligentiam immediate agere. Si vero intelligant mediate, non est ad propositum.(13) Aliqui tenuerunt, quod sit una virtus, quae sit in organo, et per illam organum agat producendo speciem, per organum vero recipiat speciem. Sed hoc non videtur verum, quia ego quaero, quae sit ista actio.(14) Albertus videtur tenere, quod omnis forma, ut forma est, agit spiritualiter, ut vero in materia, realiter agit. Quae opinio bene intellecta habet veritatem, quoniam ego puto, quod species sensibilis alteret medium et agat in oculum.(15) Sed tunc est dubitatio, quomodo res imperfecta producit rem perfectiorem se. Sanctus Thomas et Aegidius dicunt, quod in virtute superiorum agunt spiritualiter, ut vero sunt entia realia, agunt realiter.(16) Non tamen nego, quod in virtute corporum caelestium agant actione reali. Sed hoc non est ita appropriate in reali ut in spirituali. Quare non est mirandum obiectum producere species in virtute superiorum. Et hoc consonat dictis Aristotelis hic et in libro De animalibus, ubi dicit istas formas produci ab elementis in virtute superiorum, quod, si ita est in prima eorum perfectione, ita et in ultima.(17) Et si dicatur: “Pariter non dabitur intellectus agens, quoniam ego dicam obiectum in virtute superiorum producere species intelligibiles”, respondeo, quod ex perfectione hominis est, ut activum sit coniunctum passivo. Quanto enim aliquid est perfectius, tanto habet activum magis coniunctum passivo. Unde elementa, quae sunt multo imperfecta, non habent activum sui motus coniunctum cum passivo, qualiter est in animalibus, quae perfectiora sunt. Et sic patet totum illud, quod dicit Averroes in illo commento. |