Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum potentia visiva hominis etcanis sint eiusdem speciei?
(1) Quoniam dictum est de potentia visiva hominis et canis, modo quaeritur, utrum sint eiusdem speciei. Hoc problema apud me est neutrum, magis tamen adhaereo uni parti quam alteri.(2) Apollinaris (parcant mihi Cremonenses) communiter erravit in philosophia cum Ianduno. Tenet ipse, quod potentiae communicantes in diversis animalibus sint eiusdem speciei. Et ratio sua est, quia operationes sunt eiusdem speciei, ergo et potentiae. Tenet consequentia, quia operatio facit cognoscere formam. Quod autem videre hominis et canis sint eiusdem speciei, patet, quia eodem modo vident.(3) Altera est opinio Alberti, sancti Thomae et Aegidii, quorum rationes sunt duae.(4) Prima: Distinctorum secundum speciem proprietates sunt distinctae specie; sed homo et asinus distinguuntur secundum speciem; ergo potentia visiva hominis et asini, cum sint eorum proprietates, distinguuntur specie.(5) Item et est secunda ratio: Quorum principia sunt distincta secundum speciem, principiata sunt distincta secundum speciem; sed istae potentiae, cum fluant ab anima, habent distincta principia; ergo et cetera. Item potentia nutritiva hominis et asini distinguuntur specie, ergo et aliae potentiae sensitivae. Antecedens patet, quia nutritiva hominis causat diversam speciem a nutritiva leonis; nam nutritiva hominis causat membra et carnem hominis, nutritiva leonis causat membra leonis; modo caro hominis differt specie a carne leonis ex I De anima textu commenti.(6) Opinio sancti Thomae mihi magis placet.(7) Ad argumentum Apollinaris respondetur negando antecedens, quoniam operationes distinguuntur per sua principia, non per obiecta; sed principia sunt distincta specie; ergo et cetera. Et ratio, quare operationes non distinguuntur per obiecta, est, quia, si sic esset, intellectio unius intelligentiae non distingueretur specie ab intellectione alterius; nam unum et idem obiectum potest esse obiectum primae et secundae et tertiae et quartae intelligentiae. Item intellectio et sensatio essent eiusdem speciei; nam idem obiectum potest intelligi et sentiri.(8) Si quis tamen vellet tenere opinionem primam, posset dicere argumenta sancti Thomae, quod, licet istae potentiae sint in distinctis specie, non tamen sequitur, ut sint inter se distinctae specie, quoniam istae potentiae non sunt in istis animalibus, inquantum inter se specie distinguuntur. Sed sicut quantitas asinina non differt specie a quantitate hominis, ita et istae potentiae non distinguuntur specie, quia non sunt in illis animalibus, inquantum homo vel asinus, sed inquantum animal, in quo conveniunt.(9) Ad alterum: Similitudo illa de activis ad passivas debet negari, quia activae transmutant suum obiectum, passivae ab eo transmutantur. |