Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Quomodo intelligenda sit illa propositio ‘potentiae distinguunturper actus et actus per obiecta’?
(1) De quarto articulo, quae sit mens Aristotelis et quis sit sensus illius propositionis, respondeo, quod, ut dicit sanctus Thomas, Albertus et Aegidius, hic sensus est: Respectu unius animalis potentiae distinguuntur specie per actus suos primos et adaequatos et quod actui correspondet unum obiectum per se primo et adaequatum distinctum ab obiecto omnium aliarum operationum. Notanter dicitur “respectu unius animalis”, quia, ut ego puto, potentia visiva hominis differt specie a potentia visiva equi et non habent distinctas operationes nec operationibus correspondent diversa visibilia, et dico “secundum speciem”, quia, si intelligatur de solo numero, non erit ad propositum nec de eo esset scientia, et per actum primum intelligo de primo, ut dicit Aristoteles in I Posteriorum, quod est illud, quod inest omnibus, et cuicumque inest, per illud inest, ut potentiae visivae primo correspondet videre, non videre ut album et nigrum, et quodcumque videtur, per hoc, quod est visibile, videtur, non per hoc, quod est album aut nigrum.(2) Nec est dicendum, ut dicit Ioannes hic in quaestione 22, quod ex toto errat, quod scilicet secundum diversa obiecta partialia correspondent diversae potentiae. Dicit enim, quod alia est potentia visiva albi, alia visiva nigri, et ita de aliis coloribus. Et forte, quod dicit Ioannes, est verum de potentia subiectiva aut obiectiva, quibus correspondent diversi actus, de quibus non est sermo, quia per tales potentias non cognoscimus aliquid formaliter, sed nos loquimur de potentia, quae est principium transmutandi alterum aut transmutandi ab altero, quae est cognitiva. Quare, si tales potentiae essent diversae, non cognosceretur differentia inter album et nigrum.(3) Si enim aliquis ponat differentiam inter duo extrema, oportet, quod talia extrema cognoscat, III De anima textu commenti 9. Et ideo bene dicunt expositores sancti Thomae et alii omnes, quod intellectus est una potentia numero, quae cognoscit omnes habitus in eo existentes.(4) Sed error Ioannis fuit, quia nescivit solvere auctoritates Aristotelis in III De anima textu commenti 41, ubi dicit, quod quasi infinitae sunt potentiae animae. Cuicumque ergo potentiae correspondet una operatio primo, ut visus videre et auditus audire, et sic de aliis. Actui etiam correspondet unum obiectum per se primo, et hoc modo potentiae per proprias operationes differunt et operationes per obiecta formalia. Et hoc modo semper intelligo.(5) Si sumatur esse potentiae subalternatae, idem valet. Si enim sumatur visus et sensus communis, dico, quod sensui communi correspondent diversae causae; sic autem intelligendo, ut tenet sanctus Thomas, potentiae distinguuntur per actus primos et uni potentiae correspondet unus actus primus, non tamen sunt correspondentia, quod, qualis sit unitas potentiae, talis sit unitas actus. Nam stat, quod sit una potentia secundum materiam, non tamen actus, ut patet de intellectu, nec est tanta unitas in obiecto, quanta in actu, quia omnes operationes intellectus sunt in uno praedicamento qualitatis aut actionis, non tamen obiecta, quia tam generabilia quam aeterna intelliguntur. |