BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum ex unitate generica obiecti arguatur

unitas generica actus?

 

(1) Tertius articulus restat, et primo est videndum, utrum ex unitate generica obiecti arguatur unitas generica actus. Et non est sermo de obiecto materiali, sed formali, ut dictum est de puella volita et intellecta. Et probabiliter mihi videtur, quod sic, et etiam ex unitate generica actus inferri unitas generica obiecti, sed diversitate, utrum ex diversitate generica obiecti liceat inferre diversitatem genericam actus, sanctus Thomas dicit, quod non, quia minor est distinctio in operatione quam in obiecto, quia omnia decem praedicamenta sunt diversa genere et tamen intellectiones sunt eaedem genere. Omnis enim intellectio vel est in praedicamento qualitatis vel in actione. An vero ex diversitate generica actuum sint diversa obiecta genere, videtur, quod sic, quia diversae operationes genere tendunt ad diversos terminos genere.

(2) Restat modo videre de potentia et operatione. Videtur, quod una potentia secundum genus, immo secundum numerum una non inferat unitatem operationum secundum genus, quia intellectus est una potentia numero, et tamen intellectiones sunt diversae genere, saltem propinquo, ut compositio et simplicium apprehensio. Sed e contra ex unitate generica operationum bene infertur una potentia secundum genus, quia unitas minor est in operatione quam in potentia et maior in potentia quam in operatione et minor in obiecto quam in operatione. Unde intellectus est una potentia, et tamen intelligere diversificatur in specie vel forte in genere, ut discurrere et intelligere simplicia, licet in remoto genere forte sint idem genere.