Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
LIBER SECUNDUS DE ANIMA
27
(1) Potentiarum autem animae et cetera. Sequitur textus commenti 27. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et hoc, quod dixit. De prima dicit duo, primum, quod, quia sententia Aristotelis est determinare de omnibus potentiis animae, ideo incepit enumerare eas et declarare, quomodo se habeant ad animam. In quibus verbis Commentator concludit duo, intentionem Aristotelis et causam intentionis. Intentio est considerare partes et potentias animae, causa vero huius intentionis est, quia subiectum ponitur et non demonstratur.(2) Dicetis: “Cur hoc facit?” Dicit Commentator – et est commentum famosum –, quod partes et potentiae animae sunt subiectum in hac parte, subiectum autem non demonstratur in scientia, cuius est subiectum.(3) De hoc autem est dubitatio, quia Avicenna et Scotus volunt subiectum posse a posteriori demonstrari, Averroes vero nec a priori nec a posteriori. Lyncolniensis autem vult, quod subiectum commune non possit demonstrari, sed bene partes subiecti, quod tamen non concedit Averroes.(4) Et hoc, quod dixit. Haec est pars expositiva, in qua Commentator male dicit, et causa est suus textus, qui est corruptus. Vera expositio huius textus est, quod, cum sint quinque potentiae, nutritiva, sensitiva, appetitiva, motiva secundum locum et intellectiva, quaedam habent omnes has, ut rationalia, quaedam non. Commentator vero, quia textus suus habet “in singularibus”, id est ‘in paucis’, ideo non potuit referre hoc ad istas potentias, quia sensus esset, quod pauca animata habent animam nutritivam dumtaxat, quod tamen est falsum, immo multa et forte plura sunt habentia hanc solam quam ea, quae habent alias, quia plantae forte sunt plures quam animalia. Ut ergo fugeret hoc, Averroes rettulit hanc litteram ad potentias sensitivas, ut sit sensus, quod quibusdam insunt omnes potentiae sensitivae, paucis vero una tantum, scilicet tactus. Sunt enim pauca animalia solo tactu viventia. Pro secundo loco enumerat has potentias. Expresse apparet, quod expositio Averrois non potest quadrare textui, et dicit Commentator, quod vegetativae sunt tres potentiae, nutrimentum, augmentum et diminutio, et forte, quod littera est corrupta. Nam videtur, quod male legatur diminutio. Non enim est potentia, immo impotentia. Quodsi ponatur esse potentia, est large, prout potentia accipitur pro positiva et privativa, fortasse etiam, quod debet legi ‘generatio’, non autem ‘diminutio’, et littera est clara, ut patet. Dicit etiam de appetitu, quod est appetitus ad cibum, et hunc separat a motivo secundum locum, quia omne motivum secundum locum est appetitivum et non e contra, quia in textu suo dicitur “distinguentem”. Dicit Commentator, quod per hoc debemus intelligere intellectum, qui proprie et principaliter dicitur distinguere unum ab alio.(5) Deinde dicit: Et istarum. Haec est tertia pars, in qua declarat, in quibus sunt istae potentiae, et dicit, quod plantae habent unam solam, scilicet nutritivam, in animalibus etiam sensus; per sensum exponit Averroes tactum.(6) Deinde dicit: Desiderium. Haec est quarta pars, in qua dividit appetitivum in tria, in desiderium, iram et voluntatem. Ponitur ira quoad potentiam irascibilem, desiderium quoad concupiscibilem, voluntas autem in intellectu. Textus autem Averrois est falsus. Nam loco de li ‘voluntas’ habet “voluptas”, et ita exponit Averroes. Sed multum miror de Averroe, quia voluptas non est appetitus, sed consequens appetitum, forte, quod error est, quia littera est corrupta.(7) Et voluit declarare. Haec est quinta pars, in qua Aristoteles et per consequens Averroes declarant, quod omne habens sensum habet appetitum, hoc argumento: Ubicumque est fuga et persecutio, est appetitus; sed ubicumque est sensus, ibi est fuga; ergo et cetera.(8) Maior est nota. Si enim aliquid fugit alterum, hoc non est, nisi quia illud appetit esse in alio loco. Minor probatur: Ubicumque est tristitia vel laetitia, ibi est fuga vel persecutio; sed ubicumque est sensus, ibi est laetitia; ergo et per sensum intelligitur sensus tactus antonomastice.
28
(9) Adhuc autem alimenti sensum habent et cetera. Sequitur textus commenti 28. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Et etiam. De prima dicit, quod, cum posuit in calce praecedentis textus, quod, ubi est sensus tactus, ibi est appetitus, et hoc sola inductione probavit, vult modo probare illud ratione.(10) Dicetis: “Immo probavit illud ratione.“ Notetis: Duo dicta fuerunt, unum, quod omne animal habet sensum tactus, secundum, quod omne tale habet appetitum. De secundo verum est, quod ratione fuit probatum, primum autem non. Ideo vult nunc probare illud ratione.(11) Et dixit: Et etiam. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur. Secunda ibi Deinde dicit: Sentiens. De prima intendit hanc rationem: Omne animal habens sensum nutrimenti habet sensum tactus; sed omne animal habet sensum nutrimenti; ergo et cetera.(12) In qua ratione sic procedit: Primo ponit minorem, quam eleganter probat Averroes per locum a causa finali, quia “natura non deficit in necessariis neque abundat in superfluis”; et ideo, cum in plantis non sit necessarius iste sensus, non fuit eis datus; habent enim nutrimentum appropriatum in loco, in quo sunt, et ideo non possunt recedere a loco, in quo sunt, ad alium locum pro acquirendo nutrimento. Quia autem animalia moventur de loco ad locum pro acquirendo nutrimento, ideo necessarius fuit sibi iste sensus, cum non habeant semper nutrimentum praesens, cum a longe quaeratur, secundum quod oportet. Cum enim animalia sint perfectioris complexionis, ideo oportet, ut habeant nutrimentum magis perfectum, quam habeant plantae, cum ex eisdem nutriamur, ex quibus sumus. Cum ergo animalia indigeant perfectiori nutrimento quam plantae non existente, eo praesente indigent sensu ad illud percipiendum.(13) Et iste locus. Do duas expositiones, primo, quod dixit hunc locum esse dubium, quia videtur, quod plantae habeant sensum nutrimenti. Nam aliquando discernunt nutrimentum conveniens a disconvenienti. Nam, ut dicunt isti agricolae, multotiens radices plantarum procedunt ad longum locum derelinquendo proprium. Quod non est, nisi quia ibi est nutrimentum conveniens. Sed propter hoc non habemus dicere in plantis esse sensum nutrimenti, quia, quod vadant ab uno loco ad alium, habent a natura sua et ab intelligentia non errante.(14) Secunda expositio est, ut hoc referatur ad quaedam animalia affixa petris, quae non moventur de loco ad locum, ut sunt ostreae, in quibus non apparet, cur debeat poni sensus nutrimenti. Cum ratio, quare non ponatur in plantis, sit, quia non moventur et habent suum nutrimentum affixum, similiter videtur in istis. Dicendum tamen quod, etsi non moverentur de loco ad locum, sensus tamen nutrimenti est in illis, quia habent motum dilatationis et constrictionis. Ideo quoquomodo possunt eligere conveniens ab inconveniente. Sed, ut dicit, iste locus indiget perscrutatione media, scilicet quod habens sensum nutrimenti habet tactum. Probatur etiam a Commentatore: Ex eisdem nutrimur. Maior patet, quia nutrimentum est loco deperditi. Minor de se patet. Tunc ultra nutrimur ex calido; sed tactus est frigidi et calidi; ergo.(15) Deinde dicit: Sentiens. Haec est secunda pars, quae in duas dividitur: In prima dicit, quod, etsi tactus faciat ad nutrimentum, non tamen alii sensus per se, licet forte per accidens. Quod duobus modis intelligitur, uno modo, pro quanto rei sonorae vel coloratae accidit, quod sit calida vel frigida, et cum calidum faciat ad nutrimentum, ergo et sonorum, sed per alterum et per accidens. Alter modus intelligendi est, quod sonorum per accidens facit ad nutrimentum, quia ex compressione soni et coloris ducimur in notitiam nutrimenti.(16) De sensu olfactus non facit mentionem, quia forte idem est de eo iudicium, quod de tactu, immo Plato et Galenus volunt nutrire, vel si hoc non est verum, tamen magis facit ad nutrimentum quam alia sensibilia.(17) Deinde dicit: Sapor. Haec est secunda pars, quae in duas secatur: In prima dicit, quod, quia dictum est alia sensibilia a tangibilibus non conferre ad nutrimentum, contra dicit quis: “Nonne gustus est sensus nutrimenti?” Dicit Commentator, quod hoc verum est; tamen gustus est quidam tactus, de quo dicit, quod alias disputabit, et ita etiam nos faciemus.(18) Et cum narravit. Quia dictum est, quod gustus est sensus nutrimenti et gustus est quidam tactus, ideo vult declarare, quod, etsi tactus et gustus concurrant ad nutrimentum, magis tamen concurrit tactus, quia gustabile concurrit in eo, quod tangibile, quod probatur, quia fames appetitus est calidi et sicci, sitis est frigidi et humidi. Haec autem sunt qualitates tangibiles.(19) Dicetis: “Quomodo gustus facit ad nutrimentum? Videmus enim, quod aegroti carentes gustu nutriuntur, ut patet in apoplecticis.” Dat duas expositiones Commentator, unam, quod sapores non sunt causae qualitatum tangibilium, immo e contra, quia sapores sunt qualitates secundae, quae causantur a primis. Sed debet intelligi quoad nos, pro quanto sapor dulcis facit, ut eligamus conveniens amando et fugiamus disconveniens; vel aliter inquit Commentator, quia sapores dicuntur causae propter delectationem, quia sunt causae delectationis. Unde sagax natura ponit delectationem in nutrimento, ut appetamus illud. Aliter enim non curaremus de nutrimento.(20) Pro quo tamen est sciendum, quod aliter introducitur illa pars “esuriens autem” a sancto Thoma et aliter ab Averroe, secundum quem illa littera sic sonat, quod, quamvis sapor et tangibilia concurrant ad nutrimentum, primo tamen tangibilia; secundum vero sanctum Thomam vult dicere, quod omne animal cum hoc, quod habet tactum, habet etiam appetitum; per hanc rationem omne animal esurit et sitit, sed esuriens est appetitus calidi et sicci, sitis vero frigidi et humidi. Horum autem est sensus tactus. Ergo.
29
(21) Certificandum autem de his et cetera. Sequitur textus commenti 29. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et ideo dicit: Et hoc. In prima dicit, quod in praesenti parte vult ponere numerum harum virtutum.(22) Et ideo dicit: Et hoc. Haec est pars expositiva, in qua quinque per ordinem dicit: primum, quod, quibus inest tactus, inest appetitus. Et dicit, quod de hoc erit sermo. Post hoc refertur ad hoc, quod omne animal habet tactum et appetitum, quia in calce III huius dat causam finalem de hoc. Commentator hic ponit quandam litteram, quae nec in nostro nec in suo textu reperitur. Littera est talis, quod omne animal carens tactu caret desiderio. Et dicit Averroes, quod hoc est manifestum per se. Quae pars, si intelligitur condicionaliter, est vera. Si caret tactu, caret desiderio, quamvis antecedens sit impossibile. Vel intelligitur, ut dicit actum, et tunc antecedens est verum, scilicet quod caret tactu, caret desiderio, ut patet in dormiente. Si vero dicat aptitudinem, semper antecedens est impossibile. Quod autem dicit de phantasia, quod est immanifestum. Duobus modis solet exponi, primo: Si loquamur de phantasia perfecta, quae est in determinata parte corporis et apprehendit futura, tunc manifestum est, quod non omne animal habet phantasiam. Et de hoc posterius dicetur. Si vero loquamur de imperfecta, hoc non est ita dubium, quia superius dixit omne animal habens tactum habere phantasiam.(23) Deinde dicit: Et ponamus. Hic Averroes dat duas expositiones: unam, quod animal, quod movetur secundum locum, habet imaginativam seu phantasiam. Et hoc est verum, ut bene declarat sanctus Thomas in quam pluribus locis et maxime in prooemio Metaphysicae; vel potest exponi, quod in numero harum virtutum dictarum ponamus ‘motum in loco’ pro ‘ultimo loco’. Declarat, quod ultra potentias dictas reperitur intellectus, qui est in hominibus et in aliquo alio animali, si reperitur. Quem locum sanctus Thomas et Averroes exponunt propter corpora caelestia, quae habent intellectum. Quam expositionem laudo, quia est vera. Melius tamen est exponere, sicut videtur dicere ipse Philosophus in fine III huius, quod hoc est positum propter Platonem volentem multa esse animalia media inter homines et deos, sicut sunt daemones, quae sunt ignea vel aerea animalia.
30
(24) Manifestum igitur est et cetera. Sequitur textus commenti 30. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Quia non est. De prima sequendo Themistium et Averroem, qui in re conveniunt, licet in verbis videantur differre, intentio praesentis textus est, quod, cum in praecedenti parte data fuerit definitio animae, tam universalis quam particularis, oportet modo quaerere, utrum talis definitio sit de numero univocarum an analogarum. Non datur autem aliud genus definitionis, quia non datur definitio aequivoca II Posteriorum et VI Topicorum.(25) Pro quo notetis differentiam inter univocum et analogum, quia univoco correspondet unus conceptus, analogo vero non, sed plures habentes habitudinem ad invicem, et in hoc differt ab aequivoco.(26) Et dicit: Quia enim. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima declarat, quod haec definitio est analoga, in secunda infert quoddam corollarium ibi circa finem.(27) Deinde dicit: Et ideo. Prima adhuc in tres, ut patebit in legendo. In prima dicit Aristoteles secundum Averroem et Themistium, quod talis est definitio data de anima, qualis est definitio data de figuris, et sicut definitio figurae non est praeter figuras particulares, sic nec definitio animae est praeter animas particulares. Unde si definiatur animal vel homo, definitur per conceptum communem abstrahentem a particularibus. In analogo autem secus est, quia, ut inquit Themistius hic, definitio analoga non est nisi enumeratio quaedam; nam si volumus definire ens, dicimus, quod est substantia, qualitas, quantitas sic, quod non habet conceptum communem distinctum a particularibus, habentibus tamen ordinem ad invicem. Non enim in via Aristotelis dicendum est, quod analogo conveniat unus conceptus communis, sicut tenent Scotus et quidam Thomistarum.(28) Secunda differentia est, quia in univocis non datur prius et posterius, sed aequaliter participatur ab omnibus, analogum non.(29) His stantibus patet, quod definitio figurae non est univoca, sed analoga, quia figurae ita se habent, quod una est prior altera et una aliam praesupponit, sicut triangulus est prior omnibus figuris et in ipsum omnes aliae figurae resolvuntur. Modo si sic est, cum anima se habeat sicut figura, idem erit iudicium de definitione animae. Patet autem, quod eodem modo se habeant, quia anima posterior praesupponit priorem, ut intellectiva motivam, motiva sensitivam, sensitiva vegetativam.(30) Et hoc exemplum. Haec est secunda pars, in qua dicit, quod hoc exemplum est optimum. Nam definitio figurae non est univoca, sed analoga. Non enim est aequivoca, quia tunc geometria esset sophistica, nec univoca, sicut animalis. Cuius unus est conceptus simplex, nec sicut speciei, ut hominis, cuius est una essentia. Ubi sciendum est, quod “speciei” dicit esse unam essentiam et generi, quia, ut dicit Aegidius in I Posteriorum – et credo, quod Themistius idem dicat –, genus essentialiter dividitur per differentias essentiales sic, quod genus ad minus habet duas naturas. Natura autem specifica non habet differentias essentiales, per quas dividatur, quia non dividitur nisi per divisionem materiae, et ideo ei communicat unica essentia.(31) Et cum narravit. Haec est tertia pars, in qua nihil novi dicit, sed tantum ea, quae dicta sunt superius, reiterat.(32) Deinde dicit: Et ideo. Haec est secunda pars principalis, quae in tres secatur partes. Quantum sit de prima, sententia Commentatoris est, quod hic inferat unum corollarium, quod ille, qui quaerit definitionem de anima, quae non sit aequivoca, quia talis non datur, nec sit univoca, quia et ista non datur, et non ponit istam, quam nos ponimus, quaerit impossibile, quia anima nullo modo potest definiri nisi modo dicto.(33) Et sequitur Averroes ad declarandum unum verbum, quod, si quis quaerit impossibile et cognoscatur ab aliquo, quod quaerit impossibile, ille est deridendus. Similiter si quis quaerat aliquod impossibile et dimittat possibile, esset deridendus.(34) Prima declaratur: Ut, si quis dicat se velle expugnare deum, esset deridendus, quia est impossibile. Si vero dicat se velle expugnare atomum et iret per viam impossibilem, similiter esset deridendus. Et esset similis primo differens ab eo in hoc, quia primus decipitur in fine, secundus in medio. Hanc expositionem ponit etiam Themistius. Et differt ab Averroe in uno tantum, quia Themistius vult, quod in illa parte unde ridiculum Aristoteles respondeat uni tacitae obiectioni. Aliquis enim quaereret: “Si non possum habere definitionem, sicuti est definitio generis aut speciei, ad quod oportet quaerere aliam definitionem?” Respondet, quod, etsi non possimus habere definitionem talem, tamen possumus habere quandam notificationem. Expositio tamen Commentatoris magis videtur quadrare. Ista expositio, quamvis quadret textui, est tamen mihi valde dubia. Nam videtur mihi, quod figura habeat definitionem univocam, quia reponitur in praedicamento qualitatis. Et etiam Euclides definit figuram, quod est illa, quae termino vel terminis clauditur. Quomodo ergo ad mentem Aristotelis dicit ipse, quod figura non habet definitionem univocam? Nec ratio sua valet. Dicitur secundum prius et posterius. Ergo non est univoca. Nam ipsemet Commentator carpit Themistium in hoc in XII Metaphysicae commento 2 dicens, quod figura dicitur secundum prius et posterius, non in ratione figurae. Non enim in ratione figurae triangulus praecedit pentagonum nec in ratione numeri binarius ternarium, licet comparando inter se unum praecedat alterum. Item videtur mirabile, quod anima dicatur analogice de animabus particularibus et tamen animal per ipsam animam constituatur et dicatur univoce de animalibus.(35) Quare Latini, quorum princeps est sanctus Thomas, longe aliter exponunt, ut Aristoteles velit hic loqui contra antiquos. Dividemus ergo secundum eos hunc textum in duas partes, in quibus vult deducere Platonem ad contradictionem in duobus dictis. Dicebat Plato et ita est, quod in his, quae dicuntur secundum prius et posterius, non oportet ponere ideam universalem, sed tantum in univocis, et ideo in figuris et numeris non ponitur aliquod commune praeter particulare.(36) Secundum de intentione Platonis est, quod, sicut est ex parte intellectus, ita est ex parte rei. Unde, sicut consideratur homo praeter particulares, hoc est in universali, ita etiam est.(37) His stantibus secundum sanctum Thomam Aristoteles vult deducere Platonem ad contradictionem, quod non sicut est ex parte intellectus, ita sit ex parte rei, quia, si sumatur figura, certum est, quod de ipsa datur definitio distincta a particularibus, scilicet termino vel terminis clausio, in qua non includitur triangulus aut quadrangulus, similiter et de anima.(38) Postea in illa parte unde ridiculum est Aristoteles infert contra Platonem unum corollarium, quod ridiculum sit dare definitionem communem convenientem universali et non particularibus, nec secundum proposita vanum est etiam ponere definitionem propriam derelinquendo universalem, sed oportet utramque habere. Tunc enim dicimur scire, quando habemus cognitionem universalem simul cum particulari.(39) Haec expositio videtur extorta, primo, quia non videtur sanctus Thomas melius habere mentem Aristotelis ipso Themistio, quia ipse fuit Graecus, sed haec valeat, quantum potest, et quod dicit Aristotelem hic invehere contra Platonem, non est verum. Non enim dicit Plato, quod, ubi est conceptus communis, ibi reperiatur universale ex parte rei. Numquam enim hoc inveni ab eo, et tamen vidi opera eius. Bene concedit hoc in speciebus, et concesso adhuc, quod detur idea generis distincta ab idea specierum, adhuc nihil concludit ratio illa, scilicet datur conceptus communis figurarum, ergo sibi correspondet una idea.(40) Respondetur concedendo hoc, et cum dicis: “Contra! Ubi pro te est prius et posterius, ibi non datur idea communis”, dicam pro Platone, quod prius et posterius in eodem genere non tollit dari ideam ex parte rei, sed bene prius et posterius in diversis generibus. Voco autem “prius et posterius in eodem genere”, quando illa non habent habitudinem ad tertium, in quo conveniunt, sicut binarius et ternarius; qui si comparentur inter se, bene unum est prius altero, non tamen, si comparentur ad numerum, scilicet ad suum genus. Et hoc non tollit univocationem. Prius vero et posterius in diversis generibus tollit univocationem, sicut si aliqua comparentur in uno tertio, ut in illo habeant prioritatem et posterioritatem, et etiam inter se, sicut sunt animal et urina, quae habent inter se analogiam, quia comparata in uno tertio habent se secundum prius et posterius, et haec bene tollit univocationem, quia salubre non est genus ad illa, et per consequens, si tollit univocationem, tollit ideam. Sed ista ratio sit pro nulla.(41) Veniamus ad textum in illa parte unde ridiculum est. Dicit sanctus Thomas, quod ibi Aristoteles infert contra Platonem, quod frustra sit dare definitionem convenientem universali et non particulari, quia exponit ipse “propria ratio”, id est particularis. Quaero enim a sancto Thoma, quomodo ex verbis illis superioribus potest elicere illud corollarium. Quia tamen quaelibet illarum opinionum potest teneri, ideo sustineo sanctum Thomam.(42) Ad argumenta contra eum formata respondetur.(43) Ad primum, quando dicitur, quod Plato posset respondere ad rationem Aristotelis, quia non oportet in generibus dari ideas, dico tenendo sanctum Thomam, quod, licet Plato non posuerit ideas in generibus, tamen sequitur hoc ad suam positionem. Et hoc magis arguit acumen ingenii Aristotelis et ignorantiam Platonis, quia, licet ipse expresse non ponat hoc, tamen sequitur ex suis dictis.(44) Nec secunda persuasio valet, quando dicebamus, quod in figuris Plato non habet negare ideam, quia ibi est prioritas et posterioritas in eodem genere et non in diverso, et cum tali prioritate et posterioritate potest stare idea. Sed haec evasio non valet, quia, licet hoc, quod dictum est, sit verum secundum Aristotelem, sed Plato absolute non ponit ideam in figuris, et hoc imponit sibi Aristoteles in I Metaphysicae.(45) De eo autem, quod dicebatur, quia non videbatur esse bona conclusio ex praedictis, cum superius non fuerit facta mentio aliqua de ideis, dico, quod melius corollario posset esse tamen conclusio, cum in I Metaphysicae fuerit facta mentio de ideis et ideo dixit hoc.(46) Est autem alia dubitatio, quia videtur contradicere textui, cum dicit: “propria ratio, scilicet quae non sit propria alicui particularium.” Re vera haec expositio non potest stare. Potest tamen dici, quod li “propria” non est in numero singulari, sed in plurali sic, quod non construitur cum li “ratio”, sed hoc modo debet construi: Ratio nullius eorum, quae sunt propria, scilicet singularia.(47) Alia dubitatio – et ultima – in hac opinione est, quia, quod dicit sanctus Thomas, non facit ad propositum litterae. Dicebat enim sanctus Thomas, quod vanum est ponere definitionem universalem et non particularem, quia cognoscere universale non cognito particulari et e contra est malum. Verum est quidem, quod dicitur, sed Aristoteles non curavit ita subtiliter procedere. Valeat haec fuga, quantum potest, sed magis cogunt argumenta facta contra Averroem, quia sunt de re, ista vero sunt de verbis.(48) Dicit, quod in figuris non datur conceptus communis, sed hoc est contra Commentatorem et Aristotelem. Nam Commentator in XII Metaphysicae commento 2 dicit, quod prius et posterius, quae reperiuntur in numeris, sunt in eodem genere. Talis autem prioritas et posterioritas non tollit univocationem.(49) In hac materia sum valde dubius et mallem esse discipulus quam magister. Et ideo in hac materia ex variis rationibus minus malam elegi. Verum est, quod anima, scilicet generabilis et corruptibils, et etiam figura dicitur univoce, datur tamen plus et minus in univocis. Unde omne genus praedicabile dicitur univoce. Est tamen differentia, quia quaedam multum participant de analogia, quaedam parum, ut animal aeque primo dicitur de omnibus speciebus animalis sumendo species, ut sunt in animali contentae; licet inter se comparando una sit perfectior altera, non tamen una est prior altera secundum praesuppositionem sic, quod una praesupponat alteram et una includatur in altera, nec una dicit habitudinem ad alteram. Numerus vero dicitur de suis speciebus, minus tamen quam animal, quia una species numeri praesupponit alteram et una includitur in altera, ut binarius in ternario. Et ista est quasi quaedam analogia. Licet ergo genera dicantur univoce de suis speciebus, est tamen differentia, quia quaedam magis accedunt ad analogiam, quaedam minus. Unde genera, quorum species una praesupponitur ab altera, licet absolute non dicantur analoga, comparative tamen dicuntur, inquantum comparantur ad genera, quorum species non dicuntur hoc modo. Et hoc est, quod voluit dicere Commentator, quod, licet figura absolute non dicatur analogice, tamen dicitur comparative. Si placet haec expositio, teneatis eam.
31
(50) Similiter autem se habent ei et cetera. Sequitur textus commenti 31. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et dispositio. De prima, cum incepit et cetera, nunc vult ponere similitudinem inter figuram et animam et, in quo genere ponantur suae definitiones.(51) Et dicit: Et dispositio. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: Primo facit, quod dictum est, secundo infert corollarium. Secunda ibi Et cum declaravit. De prima sciendum est, quod figura prior est in posteriori. Unde Euclides docet resolvere omnes figuras ad triangulos. Sic etiam est in animabus. Unde anima sensitiva continet vegetativam et non e contra.(52) Circa hoc noto primo, quod non potest excusari ponens secundum numerum praedicamentorum quiditativorum numerum formarum realium realiter distinctarum. Nam dicit Aristoteles, quod, sicut una figura in potentia est in alia, ita et una anima est in alia in potentia. Quomodo ergo actu sunt plures? Unde iste locus multum facit pro sancto Thoma, quod tantum sit una anima in uno composito.(53) Alterum est notandum, ut bene notavit divus Thomas et Albertus, quod, cum definitio dicatur univoce, habemus dicere, quod omnis anima in homine est una et aeterna, per quam sentimus, nutrimur et intelligimus, verum Themistius et Commentator volunt, quod non dicatur univoce. Nam volunt, quod intellectiva praesupponat sensitivam in actu et non in potentia. Et pro istis est textus Philosophi, quod alterum est genus animarum et separatur hoc ab hoc.(54) Et cum declaravit. Averroes et Themistius uno modo intro-ducunt hanc partem, sanctus Thomas alio modo. Dicit Averroes, quod, si ista definitio est analoga parum faciens scire, quid sit anima, oportet venire ad partes definitionis. Secundum vero sanctum Thomam hoc modo debet introduci. Dicit enim, quia declaratum est, quod vanum est ponere universalem definitionem non competentem singulari, ideo ipsam oportet quaerere.(55) Deinde dicit: Et oportet. Haec pars in duas secatur: In prima exponit, in secunda movet et solvit unum dubium. De prima Aristoteles excusat se a diligenti consideratione. Quia enim dictum est in posteriori includi priorem animam, quaereret modo aliquis: “Quae est causa huius?” Respondet, quod de hoc in fine huius III declarabit. Ulterius dicit, quod, sicut dicitur de animabus, sic dicendum est de sensibus. Omnes enim sensus praesupponunt tactum tamquam fundamentum.(56) Et iste locus. Haec pars non est de expositione, sed de perfectione. Et non est in nostro textu. Sed textus Averrois fecit eum errare. Dictum est, quod tactus est sine ceteris sensibus et non e contra. Sic habet noster textus. Textus vero Averrois dicit “neque auditum neque odoratum neque alium sensum”, id est plurium sensuum Averroes exponit gustum, et quia hoc habet dubitationem, ideo Averroes movet dubium, quod, cum tactus sit fundamentum ceterorum sensuum, hinc est, quod multa animalia habent solum tactum. Sed contra, quia dictum est supra, quod omne habens tactum habet sensum nutrimenti, id est gustum.(57) Sed si aliquod animal. Hic ponit responsionem et videtur ponere quattuor responsiones. Tamen apud me non differunt nisi in verbis.(58) Prima: Si ita est, quod multa animalia non habent cognoscere dulce et amarum, ut distinguuntur contra calidum et frigidum, non distinguuntur illi duo sensus. Declaro terminos. Possumus cognoscere calidum et frigidum absolute, aliquando etiam comparative, id est in ordine ad nutritionem. Iste ergo tactus non appellatur tactus, sed gustus quidam. Omnia ergo animalia habent gustum, non quia comprehendant dulce et amarum, sed quia comprehendunt calidum et frigidum in ordine ad nutrimentum. Et Averroes locutus est condicionaliter ex modestia contra morem suum.
32
(59) Et sensitivorum autem et cetera. Sequitur textus commenti 32. Averroes non continuat. Est autem continuatio, quod, cum anima ita se habeat sicut figura, sicut una figura supponit aliam, ita una anima aliam seu unus gradus supponit alium. De expositione Averroes quinque dicit. Primum patet, et isti correspondet id, quod dicitur I et IX Metaphysicae, quod priora generatione sunt posteriora perfectione. Et quod dicit hic Aristoteles de motu, sanctus Thomas et Aegidius intelligunt de motu progressivo.(60) Complementum autem. Ista est pars secunda. Dicitur autem intellectus ultimus secundum generationem et perfectionem, ut dicitur II De partibus animalium. Commentator autem non exponit li ‘minimum’. Sic autem exponit, id est indivisibile in plures gradus et species, et hoc intelligitur de intellectu, quia bene anima est divisibilis in plures species.(61) Deinde dicit: Omne enim. Ista est tertia pars. Secundum Aristotelem caelestia intelligunt et carent anima vegetativa, quod Thomas intelligit, quia non nutriuntur in veritate, quia resolverentur et quandoque corrumperentur, et carent gradu sensitivo, quia non possunt sentire.(62) Pro tertio loco dicit, quod prius potest esse sine posteriori et non e contra. Annectit Aristoteles esse multa animalia carentia imaginativa, quod debet intelligi de imaginativa perfecta, quae est in determinata parte corporis. Nostri textus habent, quod quaedam animalia vivunt imaginatione tantum, quod correspondet textui Aristotelis in prooemio Metaphysicae et intelligitur de imaginativa perfecta.(63) Deinde dicit: Sermo. Dantur duae expositiones. Commentator et Aegidius exponunt, quod sermo de intellectu est alius a sermone de aliis animabus, quia aliae vere et proprie dicuntur ‘animae‘ ab ‘animando’ et non possunt esse sine materia, intellectus vero proprie non dicitur ‘anima’. Sanctus Thomas, quia tenet, quod anima dicitur univoce de omnibus animabus, extorsit textum, ut patet. Pro ultimo loco facit epilogum dictorum. |