BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum potentiae animae distinguantur

realiter ab anima?

 

(1) Circa partem lectam sunt aliqua dubia movenda. Primum dubium est, utrum potentiae animae distinguantur realiter ab ipsa anima.

(2) Ista quaestio est difficilis et habet multas opiniones. In ea tamen tres principales invenio opiniones. Prima est opinio sancti Thomae in I parte quaestione 77 articulo 1, quam imitatur Aegidius, eius discipulus, et Iohannes de Ianduno et multi alii, qui volunt, quod potentiae animae sint de secunda specie qualitatis et sunt res reales realiter distinctae ab essentia ipsius animae. Et quamvis de hoc sint fere infinita argumenta, ego tamen potiora adducam.

(3) Primum argumentum est sancti Thomae in I parte quaestione 54 articulo 3, ubi quaeritur, utrum potentia angeli sit eius essentia. Argumentum tale est: Quia in deo esse et essentia sunt idem, in aliis vero non – aliter enim divinae simplicitati derogaret –, sicut autem esse et essentia non sunt idem in creaturis, ita nec essentia et potentia erunt idem. Unde si essent idem, agerent sine aliquo instrumento, sed agerent immediate per essentiam solam, quod deo repugnat. Et propter hoc tenet sanctus Thomas, quod esse et essentia et essentia et potentia non sunt idem nisi in deo.

(4) Secundum argumentum est: Actus et potentia sunt eiusdem generis. Cum ergo actus ipsius animae, ut puta visus, sit accidens, ergo potentia ad videndum erit accidens. Quare non erit idem, quod anima.

(5) Tertium argumentum: Si anima esset idem, quod suae potentiae, tunc anima semper actu operaretur, quod tamen est falsum, quia aliquando ab omni opere cessat. Consequentia probatur: Sicut enim animae est facere esse vivum illud, in quo est, et quamdiu stat in subiecto, ad eam sequitur esse, ita, si essentia animae sit sua potentia, ad eam semper sequitur operari et esse in actu.

(6) Quarta ratio est, in qua multum miratur ipse Aegidius, quia non est transire de extremo in extremum sine medio. Ex quo ergo anima est substantia et operatio est accidens, oportet dare aliquid, quod non sit totaliter substantia nec totaliter accidens. Et hoc est potentia animae.

(7) Quinta ratio: Potentia est de secunda specie qualitatis; qualitas autem realiter differt a substantia, quia sunt praedicamenta distincta; ergo anima et eius potentia non sunt idem.

(8) Sextum argumentum est: Anima est una, potentiae plures; ergo anima non est suae potentiae realiter.

(9) Septimum argumentum est: Sequeretur, quod in pede esset potentia visiva et sic pes posset videre, quod est falsum. Consequentia probatur: Si enim anima sit idem, quod suae potentiae, cum anima sit in pede, ergo potentia visiva erit in pede.

(10) Octavo et ultimo arguitur: Quaecumque sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se; si ergo potentiae animae sunt idem realiter, quod anima, erunt idem inter se; quare potentia auditiva erit visiva et olfactiva erit tactiva, et sic de aliis potentiis discurrendo dicatur.

(11) Alia est opinio ex toto huic contraria, quae tenet, quod potentiae animae sint idem realiter, quod anima, et quod differant ab anima et inter se sola ratione. Cuius sententiae fuerunt Nominales omnes, quos ego vidi, quorum primus est Gregorius Ariminensis in II Sententiarum disputatione 16 quaestione 3 articulo 1 et 2. Et habet tres rationes principales, quarum prima est haec, quae videtur efficacior: “Frustra fit per plura, quod potest fieri per pauciora et aeque bene.” Sed omnia salvantur, ac si ponamus eam distingui realiter ab illis. Ergo et cetera. Maior est clara. Minor probatur, quia non aliqua ratio neque auctoritas est, quae cogat ad hoc, ut patebit in ratione ad obiecta.

(12) Secunda ratio: Si anima et suae potentiae differrent realiter ita, quod potentia sit accidens, cum omne accidens sit in subiecto, ergo ista potentia erit in anima sicut in subiecto. Vel ergo erit in ea mediante aliqua potentia vel non. Si non, ergo anima poterit ex se sola aliquod accidens recipere. Quare poterit recipere actum sine potentia intermedia. Si primum, quaero de illa potentia, et ita vel procedetur in infinitum, vel erit devenire ad aliquam potentiam, quam anima ex se sola recipiat, quia anima ex se sola poterit aliquod accidens recipere. Quare erit standum in primo, scilicet quod anima ex se sola possit facere suam operationem. Quando enim debemus resecare, melius est resecare in principio quam in fine ex II huius textu commenti 136.

(13) Tertium argumentum: Materia prima non differt a sua potentia, ergo nec anima. Et confirmatur, quia caliditas agit non mediante aliqua potentia intermedia; quare videtur esse dicendum idem de anima, quod scilicet ipsa faciat suas debitas operationes sine potentia intermedia.

(14) Tertia est opinio Scoti, quae est media inter istas, quae opinio constat ex duabus conclusionibus. Prima conclusio est, in qua convenit cum Nominalibus, quod anima est idem realiter cum suis potentiis. Quod probat, quia omnia duo, quae absoluta sunt, deus potest causare unum sine altero, et quorum unum non sit pars alterius, notanter dicitur absolutum, quia de respectivis est impossibile, ut de patre et filio, et notanter dicitur, quorum unum non sit pars alterius, quia deus non potest causare compositum sine materia, et hoc, quia materia est pars illius. Potentia autem animae non est pars animae aut respectivum, sed est absolutum. Sed deus non potest facere potentiam sine anima. Ergo sunt idem realiter. Nec etiam potest creare animam sine potentia. Quod probatur, quia, si deus crearet animam nutritivam, certum est, quod nutriret, cum sit nutritiva. Ergo haberet potentiam nutriendi. Item istae potentiae sunt sicut propriae passiones, quae non possunt esse sine subiecto proprio.

(15) Secunda conclusio est, in qua differt a Gregorio. Est, quod potentiae differunt ab anima non tantum ratione, sed ex natura rei. Quod probatur, quia illa, quae secluso omni opere intellectus habent diversas denominationes, non sunt distincta sola ratione; anima autem et suae potentiae se habent hoc modo; ergo sunt distincta ex natura rei. Maior est manifesta, et minor probatur, quia secluso opere intellectus adhuc anima est una, potentiae autem plures; item anima est causa suarum potentiarum; ergo sunt distinctae plus quam ratione.

(16) Sed vos dicetis: “Quae harum opinionum est melior?” Dico, quod quaelibet potest sustentari, et de hoc nescio determinatam veritatem. Multa enim sunt problemata, quae non habent de se veritatem determinatam, ut numerus stellarum. Quis enim scit, an stellae sint pares an impares, similiter et grana harenae. Dico tamen unum, quod opinio sancti Thomae mihi magis placet. Est enim magis consona dictis Aristotelis. Fuit etiam sententia Platonis et Dionysii. Sustinendo ergo eam respondetur ad rationes Nominalium volentium potentias animae differre ab anima sola ratione. Ex eo enim, quod anima potest videre, vocatur potentia visiva, et ex eo, quod potest olfacere, vocatur olfactiva, et sic de aliis dicatur.

(17) Ad primum ergo, cum dicitur: “Frustra fit per plura” et cetera, respondetur concedendo maiorem, sed negatur minor, quod aeque bene potest salvare. Et cum dicitur: “Patebit”, respondeo, quod argumenta, quae fiunt pro sancto Thoma, sunt magis probabilia et multum ad hoc cogunt, ut patebit infra.

(18) Ad secundum, cum dicitur: “Ista potentia vel recipitur in anima mediate vel non”, respondeo, quod accidens est anima, sed non proprie. Sunt enim in composito, nec sunt in corpore solo. Istae enim potentiae non producuntur ab anima secundum sanctum Thomam, sed producuntur a producente animam, et est deus. Et ipse dicit hoc in I parte quaestione 63 articulo 5, ubi vult, quod diabolus in primo instante suae creationis non potuit peccare, quia tunc, quicquid habebat, a deo habebat, et sic peccatum a deo esset, sicut, quando ex ligno generatur ignis, tam forma ignis quam motus eius sursum est a generante. Et cum dicitur: “Vel recipitur in anima mediante aliqua altera potentia vel non”, respondeo, quod secus est in principio et in principiato, quia principia non sunt talia proprie sicut principiata, sicut prima principia, quae sunt causa, quod alia sciantur, ipsa tamen non sunt proprie scita, et relatio, quae est causa referendi alia, non refertur alia relatione quam se ipsa, et quantitas, quae est causa extensionis aliorum, semet extensa est, ita de anima dicemus, quod recipit actum mediante potentia, sicut videre mediante potentia visiva, immediate tamen et se sola recipit potentiam visivam, quia potentia habet se sicut principium ad videndum.

(19) Altera responsio est, quod secus est de potentia et de actu, quia actus est quid extrinsecum ab ipsa anima, potentia vero est quid medium. Natura autem non transit de extremo ad extremum sine medio.

(20) Ad tertium, quod potentia materiae sit idem, quod materia, multi tenent, quod potentia materiae differat a materia. Sed ego puto hoc esse falsum, ut dixi anno praeterito in I Physicorum. Quare ego respondeo negando consequentiam, quia materia recipit formam substantialem, et cum actus et potentia sint in eodem genere, receptum autem sit substantia, potentia quoque ad illud recipiendum erit substantia. Et cum dicitur: “Potentia caliditatis, per quam agit, non differt a caliditate, ergo in simili nec potentiae animae differunt ab anima”, respondeo, quod, sicut dicitur in II Caeli textu commenti 64 et 66, aliqua sunt ita in fine naturae, quae propter sui imperfectionem consequuntur aliquam perfectionem paucis motibus, aliqua vero sunt, quae et propter sui magnam perfectionem consequuntur perfectam bonitatem paucis motibus, alia vero sunt, quae habent perfectam bonitatem sine aliqua operatione, ut deus, his habitis dico, quod, si qualitates primae agunt absque aliqua potentia intermedia, hoc est propter sui maximam imperfectionem. Unde et materia prima, quae est imperfectissima, immediate potest substantiales formas recipere. Anima autem, cum sit pars perfectissima omnium istarum formarum inferiorum, non potest agere absque potentiis intermediis.

(21) Ad argumenta Scoti. Ad primum, quod eorum, quae sunt absoluta, deus potest facere unum sine altero, dantur duae responsiones, prima negando maiorem, et multi eam negant, quoniam, etsi materia et forma sint absoluta, tamen deus non potest unum sine altero facere. Et sanctus Thomas et Aegidius tenent oppositum nec forte posset producere formam asini sine sua materia ex eo, quod ad invicem dependent, nec aliquam aliam formam materialem, nec a sancto Thoma oppositum invenio nec istam probavit Scotus.

(22) Alia est responsio, quam dabat praeceptor meus concedendo deum posse creare unam animam sine potentiis, et cum dicitur: “Ista autem vel posset nutrire vel non”, dico, quod posset nutrire non in potentia propinqua, sed remota, sicut, si in materia non esset quantitas, materia posset recipere albedinem non in potentia propinqua, quia albedo recipitur in materia mediante superficie, sed in potentia remota posset albedinem recipere.

(23) Quod vero dicitur potentias distingui ex natura rei ab ipsa anima, diceret sanctus Thomas negando illam distinctionem, quoniam omnis differentia vel est realis vel rationis, nulla vero ex natura rei. Sed quoniam argumenta sancti Thomae non concludunt, ad ea volo respondere.

(24) Ad primum, quod, si anima ageret sine aliquibus potentiis intermediis, esset ita perfecta sicuti deus, istud argumentum est probabile, sed non concludit. Ideo dico, quod hoc non sequitur. Ad probationem dico, quod propter hoc non sequitur esse ita perfecta, sicuti est deus, quoniam a deo dependent et sunt magis potentialia ipso. Sunt enim composita ex perfecto et imperfecto, quorum unum attestatur formae, alterum materiae. Deus autem a nullo dependet et est purus actus.

(25) Ad aliud: “Actus et potentia sunt in eodem genere.” Plures dantur ad hoc responsiones. Nominales, qui tenent substantiam et accidens esse idem realiter et, quod qualitas excepta tertia specie qualitatis sit idem realiter, sed non in deo, ad istud dico, quod maior propositio intelligitur de potentia obiectiva. Unde potentia caliditas et actu caliditas sunt in eodem genere, non autem intelligitur de potentia subiectiva, per quam aliquod accidens in aliquo recipitur subiecto. Et ista est responsio Scoti.

(26) Ad tertium, quando dicitur: “Si essent idem, ergo anima semper actu operaretur, cum ita se habeant ad operari sicut anima ad esse”, respondeo, quod, quamvis potentiae sint idem realiter cum anima, differunt tamen ratione, et propter hoc anima non semper actu operatur, sicut in deo potentia creandi et essentia sunt idem, quod deus, et tamen non semper actu creat, et hoc, quia istae potentiae differunt ratione, et plus requiritur ad hoc, quod anima operetur, quam quod det esse. Si enim debet exire in operationem ipsa anima, requiritur obiectum extrinsecum, non autem ad hoc, quod det esse, requiritur aliquod extrinsecum, quia dat esse materiae, quando in ipsa est, et ideo non semper actu operatur, sicut dat esse, quia aliud est in ratione essentiae, aliud in ratione potentiae.

(27) Ad quartum “Non est transitus” et cetera respondeo, quod non est necesse, si sit transitus de uno extremo ad alterum, quod fiat per omnia media, et sicut qualitates primae agunt immediate, ita et anima potest agere immediate.

(28) Ad alterum, quod potentiae sunt de secunda specie qualitatis, respondeo secundum Scotum, quod istae potentiae, ex quo idem sunt realiter, quod anima, quod erunt in eodem praedicamento, in quo est anima.

(29) Aliter respondent Nominales, quod aliquod accidens realiter est substantia. Et tunc anima, ut est potens, erit in secunda specie qualitatis.

(30) Sed istae responsiones non videntur multum valere, ut quod accidens sit substantia, et ideo dixi opinionem sancti Thomae magis veram apparere.

(31) Ad ultimum, quod una est anima et multae potentiae, respondetur, quod potentia dicit duo, subiectum et terminum. Ratione termini sunt plures potentiae, sicut potentia visiva est alia ab auditiva ratione coloris et soni. Respectu autem animae et subiecti sui sunt idem, sicut in deo iustitia et misericordia realiter sunt idem, in ratione tamen termini sunt diversa.

(32) Ad alterum, quod potentia visiva esset in pede, respondeo, quod in pede est potentia visiva in potentia remota ex eo, quod anima non videt nisi organo debito mediante, quod est oculus. Ultra enim animam ad sensationem causandam requiritur debitum corpus, quod habeat adiuvare animam in tali sensatione fienda. Et si dicitur: “Cum potentia visiva sit in pede in potentia, ergo aliquando reducetur ad actum et aliquando pes videre poterit”, dico, quod non inconvenit aliquam potentiam remotam numquam reduci ad actum.

(33) Ad ultimum, quod istae potentiae essent idem inter se, respondeo, quod sunt idem in remota potentia, non in propinqua.