Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum subiectum potentiarum animaesit anima vel corpus?
(1) Restat modo quaerere secundum opinionem sancti Thomae, in quo fundentur istae potentiae ut in subiecto. Nam secundum Scotum et Gregorium non oportet videre, in quo ut in subiecto fundentur potentiae animae nisi forte secundum denominationem, non quod sit verum subiectum sicut res realis ex subiecto constituta, quoniam tenent ipsi, quod realiter idem sit anima cum potentiis.(2) Respondeo secundum sanctum Thomam in I parte quaestione 77 articulo 5, quod vel loquimur de potentiis, quae egent corporeo organo, vel quae non egent eo. Tunc dico, quod potentiae, quae non egent organo corporeo sicut subiecto, fundantur in anima sola, sicut intellectus et voluntas. Potest enim esse, quod anima sit sine potentiis corporalibus, ut visione, nutritione et similibus, sicuti est anima separata. Et de hoc non est dubium.(3) Si autem loquamur de his, quae non exeunt in suas operationes sine corporeo instrumento, vel sunt appetitivae vel comprehensivae. Istae fundantur in composito quoad subiectum proprium et adaequatum, et istud erit organum, sicut potentia visiva fundatur in oculo, gustativa in lingua, et ita de aliis dicatur. Ratio est, quia dicit Aristoteles ad principium libri De somno et vigilia, quod eius est potentia, cuius est actus. Cum ergo oculus sit ille, qui videat, potentia ad videndum erit in oculo.(4) Alterum tamen est, quod dicit sanctus Thomas, quod fundantur in anima sicut in radicali principio et tamquam in subiecto quo. Cuius signum est, quod dicitur communiter istas potentias esse in anima. Quod enim corpus videat, hoc habet ab anima. Et mihi videtur haec positio esse tenenda. |