Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum omnis animasit divisibilis?
(1) Alia quaestio est, utrum omnis anima dicatur esse divisibilis. Et ne in aequivoco laboremus, non est sermo noster de divisione secundum speciem, quia hoc modo sunt divisibiles, quoniam non sunt eiusdem speciei, nec est intentio nostra loqui, utrum sit divisibilis in partes eo modo, quo compositum dividitur in materiam et formam, nec de divisione, quae est in partes essentiales, quia in III huius de hoc videbitur.(2) Sed sermo noster est de divisione per accidens, scilicet ad divisionem corporis, in quo est, de qua Aristoteles V Metaphysicae capitulo “De quanto” locutus est.(3) Nec loquor, utrum anima sit divisibilis per se, quia nihil hoc modo est divisibile praeter quantitatem, ut dicitur in I Physicorum textu commenti 7, ubi dicitur, quod omne, quod est divisibile, ratione quantitatis est divisibile. Ipsa autem quantitas per se est divisibilis. Et notate propter Sophistas, quod non sumo li ‘per se’ in primo vel in secundo modo, sed in tertio, id est per se solitarie, sic intelligendo ‘substantia est per se indivisibilis’, id est solitarie sumpta et considerata seclusa quantitate.(4) Sed disputatio nostra est, utrum quaelibet anima sit divisibilis per accidens sic, quod ipsa extensa ad extensionem corporis dividatur ad eius divisionem. Et sermo noster est de animabus eductis de potentia materiae, quia anima intellectiva clarum est, quod non est divisibilis dimissa opinione Platonis et Pythagorae, qui tenent omnem animam esse indivisibilem.(5) In via Peripatetica invenio tres opiniones famosas: Una est opinio sancti Thomae in I parte quaestione 76 articulo 8, et etiam Albertus est istius opinionis. Tunc haec opinio dicit, quod per se et per accidens anima est indivisibilis.(6) De per se est manifestum, et omnes concedunt, cum sola quantitas sit per se divisibilis. Quod autem et per accidens sit indivisibilis, probant multis rationibus. Pro nunc autem tantum duas adducemus. Prima ratio est supponendo, quod totum animal seu planta informetur per animam. Totum enim et quaelibet pars est animata. Quod non est nisi per praesentiam animae. “Non ergo”, dicunt isti, “est putandum, quod anima sit in una parte per essentiam, ut in corde, et in aliis per virtutem, sed est in toto per essentiam.”(7) Secundo isti accipiunt, quod definitio de anima sit vera, scilicet anima est actus corporis. Tunc dicit sanctus Thomas: “Sumamus plantam! Si enim, de quo minus videtur inesse et inest, ergo et de quo magis, manifestum est, quod anima plantae est in tota planta et non tantum in parte.” Impossibile autem est, quod aliquod extensum sit in pluribus partibus simul. Si ergo anima sit extensa, non potest esse in pluribus ipsius. Et ita dicatur de anima sensitiva hominis. Dicit autem sanctus Thomas: Si sit indivisibilis, quod potest esse praesens omnibus partibus corporis, sicuti deus, qui praeest toti universo. Hoc ergo est argumentum sancti Thomae: Anima informat totum et quamlibet partem et est actus corporis; ergo est indivisibilis, quia, si esset divisibilis, non posset hoc facere.(8) Hic etiam Albertus facit rationem multum efficacem, quam sumpsit Petrus Mantuanus, concivis meus, in libro De primo et ultimo instante credo capitulo 2. Ratio est ista: Nisi anima esset indivisibilis, non possemus salvare identitatem individui a principio usque ad finem. Probatur, quia homo a principio sui, quando erat embryo, erat digitalis quantitatis et nunc tantae, quod non potest esse, nisi quia actuatus est et materia est variata propter continuam resolutionem humidi ad innovationem novae materiae propter nutrimentum. Quomodo ergo, si continue a principio usque ad finem variatur materia, potest esse idem numero, quia, si anima est divisibilis ad divisionem materiae, cum continue varietur materia, etiam et forma variabitur et ita, cum non remaneat eadem materia nec eadem forma, nec erit idem individuum? Si autem ponatur anima indivisibilis, remanet identitas individui, quia esse insequitur formam et quia, quando anima est indivisibilis, semper remanet eadem induens aliam et aliam materiam. Ideo facit identitatem in supposito, sicuti, si esset vas perforatum, in quo continue nova aqua subintraret et alia exiret, semper utique esset idem corpus, non existente tamen eadem aqua, sic etiam est in proposito: Idem est individuum propter esse eandem animam, quae tamen induit se diversas materias.(9) Quae opinio multis displicuit volentibus animas plantarum esse divisibiles, quae quidem multum assimulantur formis elementorum intantum, quod Plato in Timaeo non dignatus est eas vocare animas, sed vocavit naturas.(10) Ulterius autem isti volunt animas ipsorum animalium esse indivisibiles et per se et per accidens. Et ratio est: Nam videmus, si aliquod animal pungatur in digito pedis, statim sentit puncturam illam per totum corpus, quod non potest esse, nisi quia anima est indivisibilis unicuique parti corporis praesens. Si autem anima esset divisibilis – quonam modo illa sensatio transiret tam cito a calce ad caput, et si sensatio fiat per spiritum – quomodo spiritus tam cito potest transire de uno loco ad alium, cum tamen spiritus sit corpus?(11) Aliis non placet haec opinio, sed volunt, quod anima animalium perfectorum sit indivisibilis, imperfectorum vero divisibilis, quam opinionem insequitur sanctus Thomas in II Contra gentiles capitulo 72, imperfecta vero, quae densa vivunt, perfecta, quae densa non vivunt. Istam opinionem probant, quia, si densantur talia animalia, ut anguilla, partes densae vivunt; per oppositum vero est in perfectis, quia ipsa habent animam indivisibilem, prima vero habent divisibilem.(12) Tertia opinio est, quae mihi magis videtur Peripatetica, quae tenet, quod quaelibet anima praeter intellectivam est divisibilis, cum sit constituta in esse per subiectum, educta de potentia eius. Quae opinio magis videtur sensata. Et ratio pro hac opinione est, quia, si sunt formae eductae, prima facie denotare videntur, quod sint extensae et divisibiles, quia debent habere condiciones materiae. Primum autem inhaerens materiae, disponens eam pro eductione formarum est quantitas. Ergo, cum omne receptum recipiatur secundum condiciones recipientis, ipsae formae erunt divisibiles et extensae. Pro hoc facit dictum Philosophi III Caeli textu commenti 7, ubi probat passiones et accidentia esse divisibilia ex eo, quod sunt in subiecto divisibili; quodsi ratio sua procedit de illis accidentibus, eadem ratione procedit de istis formis eductis. Et Commentator in 1 capitulo De substantia orbis in fine dicit, quod ex eo, quod forma est constituta in esse per subiectum, est divisibilis, et e contra sic, quod mutuo se inferunt divisum et constitutum in esse per subiectum, in diversis tamen generibus causarum, quia primum est a posteriori et secundum est a priori. Item Aristoteles in VIII Physicorum, ubi devenit ad primum motorem, probat eum esse indivisibilem ex eo, quod est abstractus a materia; modo si animae plantarum essent indivisibiles, non valeret suum argumentum; ex eo, quod primus motor est indivisibilis, probat, quod est immobilis; ergo etsi animae plantarum essent indivisibiles, essent etiam immobiles. Item communiter dicitur: Si anima esset indivisibilis, idem moveretur et staret simul.(13) Ad rationes in oppositum potest responderi. Ad primam, quae est sancti Thomae, cum dicitur: “Unum divisibile non potest informare aliquid secundum diversas partes”, dico, quod illa definitio “anima est actus corporis” et cetera debet intelligi de una anima totali et non de partibus animae. Unde sicut forma domus est forma camerae secundum unam partem et tecti secundum aliam partem, ita et anima est forma nasi secundum unam partem et pedis secundum aliam, et sic de singulis.(14) Ad rationes Alberti respondetur, quod, licet anima sit divisibilis et materia semper fluat et refluat, quia tamen a principio generationis est contractum humidum radicale, quod semper manet idem numero, ideo salvatur identitas naturalis, non tamen exspectes totam unitatem in generabili sicut in aeterno nec tantam fluxibilitatem sicut in fluvio, sed est media inter illa.(15) Ad argumentum Marsilii “si pungatur animal” et cetera respondetur primo: Si tenemus illam sensationem fieri per realem transmutationem spirituum, dico, quod argumentum non demonstrat, quod subito fiat illa sensatio, sed in tempore imperceptibili, sive modo illi spiritus currant ad cor ut ad principium sensus secundum Aristotelem sive ad cerebrum secundum Galenum, vel potest responderi – et melius, ut puto –, quod sensatio illa non fit per realem transmutationem, sed per spiritualem, et hoc non inconvenit, sicuti et medium in instante illuminatur.(16) Ad aliud, quod dicit altera opinio de atomis, dico, quod illud est pro nobis, et cum dicit haec opinio, quod anima est indivisibilis, quia animalia perfecta densa non vivunt, respondetur, quod hoc non concludit. Unde dico, quod hoc provenit pro tanto, quia in animalibus perfectis est complexio temperata et mensurata respectu aliorum animalium et, ut utar sermone Aristotelis: “Et una pars dependet ab alia; ideo si dividatur una pars ab alia, moritur animal”; et haec est responsio Aristotelis in 5 particula Problematum problemate 22, ubi quaerit, propter quid corpora maxime perfecta de facili aegrotant, et dicit, quod hoc est propter optimam suam complexionem et compositionem in partibus, quarum una dependet ab altera; ideo una laesa aliae laeduntur, sicuti in cithara perfecta una chorda laesa tota laeditur, non sic in imperfecta; quod ergo una parte laesa totum laedatur, est ex sui perfectione et non ex indivisibilitate animae; quia enim in talibus animalibus est complexio et compositio perfecta, ideo partes sunt magis unitae et dependentes ad invicem; ideo si una pars talium animalium laeditur vel separatur ab alia, solvitur illa proportio et commensuratio membrorum talium animalium ad invicem; quare totum animal et moritur, quia vita consistit in illa proportione – puta tamen secundum Averroem, quia fides aliter sentit, quod, si homo in duas partes divideretur, quod non statim periret anima loquendo de ea, quae est educta. Cuius signum est, quod manus abscissa palpitat et vidi caput densum in iustitiatis palpitare et, ut multi dicunt, loqui, quod tamen negatur ab Aristotele; quare autem non diu vivat ipsa anima diviso corpore, non est ex indivisibilitate animae, sed ex sui perfectione, quia haec anima est maxime perfecta; ideo indiget partibus ad invicem unitis.(17) Recitavimus quattuor opiniones, quarum quartam tamquam magis Peripateticam acceptavimus, quae indubitanter est Commentatoris. Unusquisque tamen potest defendere suam opinionem, sed non, ut puto, ad mentem Aristotelis.(18) Sed pro meliori notitia huius dubitationis oportet movere unum dubium, quia in solutione unius argumenti dictum est, quod prima definitio animae intelligitur de una anima totali et perfecta, non dependente. Modo hoc est dubium, quia per ea, quae dicta sunt, anima non tantum informat totum, sed unamquamque partem. Si sic, ergo quaelibet pars est animata; ergo anima est animata. Quaero de anima unius partis: Vel est actus corporis vel non; si non, ergo non est anima; si ergo ponitur, quod sit actus corporis, ergo sibi competit definitio animae, quae est actus corporis physici organici et huiusmodi, quod tamen est falsum, quia illa pars non est organica, ut aliqua particula carnis; si ergo sic sit, illa pars non habebit animam, et sic anima non erit extensa, sed indivisibilis.(19) Ad hoc respondetur, quod anima informat totum corpus et quamlibet partem, et quaelibet pars est animata. Et quando dicis: “Contra, quia non est actus corporis”, dico, quod eadem anima, quae primo informat totum, secundario informat partem, et sic haec pars secundario est animata per animam totum informantem. Definitio autem illa habet intelligi de eo, quod primo informat et non secundario.(20) Dicetis: “Ista expositio est cavillosa neque solvit dubitationem. Bene verum est, quod anima primo informat totum, sed accipit animam, quae praecise informat minimum carnis.”(21) Quaero de illa: “Vel est anima vel non?” Si sic, cum anima sit actus corporis physici organici, istud minimum esset organicum.(22) Multi moderni, quorum caput est Petrus Mantuanus, concivis meus, respondent, quod quaelibet pars est animata et quod in uno homine sunt infiniti homines, quod quidem non consonat viribus et est contra Aristotelem superius in textu commenti 9, ubi dicit: “Si oculus esset animal”; non ergo dicit, quod sit animal, sed loquitur dubitative, si sit. Et istud est contra Aristotelem in libro De animalibus, ubi, cum devenit ad hominem, docet eum esse constitutum ex carne et osse. Et si diceres Aristotelem loqui de uno animali, hoc nihil est, verum oportet suam rationem salvare, quia sumendo tale minimum vel est animatum vel non. Dico, quod Aristoteles numquam diceret tale minimum esse animatum in actu nec animal in actu, quia definitiones dantur eorum, quae sunt primo et per se et simpliciter et in actu. Ideo illa definitio debet intelligi de anima per se et in actu et non potentia. Quia autem illae partes non proprie dicuntur animatae, cum sint in toto in potentia, ideo illa definitio non datur de illis.(23) Sed adhuc instant isti, quia definitio explicat essentiam definiti. Si ergo partibus integralibus animae non competeret haec definitio, ergo in definitione animae poneretur primo et per se. Et cum hae condiciones sint accidentales, et sic definitio animae esset data per additamentum, scilicet per li per se et primo. Hoc argumento Petrus Mantuanus concedit, quod quaelibet pars animalis est animal.(24) Sed contra, quia similis ratio est contra eos. Nam animal et unum animal convertuntur ex IV Metaphysicae. Sed pro te hoc est animal, ergo unum animal tantum. Quare in uno non erunt infinita animalia, ut tu concedis.(25) Sed quia possent negare, quod unum et ens convertantur, ideo respondeo ad argumentum primo, quod ad hoc, quod aliquid definiatur, oportet habere has condiciones, scilicet per se et primo, non tamen, quod hae condiciones sint in quiditativo conceptu definibilis.(26) Alii dicunt et in idem coincidunt, quod in generatis, in quibus terminus ut homo dicit duo, animam et corpus, si definiantur, semper est cum connotatione, ut ex illis partibus fiat unum per se et in actu. Et sic, quamvis hae condiciones non ponantur in definitione, tamen connotantur inesse ipsi definito. |