BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum sint tantum quattuor

gradus viventium?

 

(1) Alia quaestio est, quam communiter hic doctores movent, quia Aristoteles hic enumerat tantum quattuor gradus viventium, videlicet vegetativum, sensitivum, motivum secundum locum et intellectivum. Inferius autem ponit quinque potentias, nam vegetativo adiungit appetitivum. Ergo vel hic est diminutus vel ibi superfluus. Item inferius in textu commenti 33 enumerat tantum tres gradus.

(2) In oppositum est Aristoteles hic.

(3) Pro quo notate, quod non inconvenit unum dividi per multas divisiones evacuantes aequaliter ipsum divisum, non tamen erunt aequaliter perfectae! Verbi gratia dicendo ‘viventium aliud est cognitivum, aliud non cognitivum’ haec duo evacuant totum divisum, non tamen est perfecta divisio, quia membra possunt iterum dividi, quod cognitivorum unum particulariter intelligit, alterum non. Quare Aristoteles dividit viventia aliquando secundum tres gradus, aliquando secundum quattuor, aliquando secundum quinque, et hoc secundum diversas considerationes.

(4) Aliquando enim considerat viventia, secundum quod operantur, et tunc dividit in tres gradus; aliquando enim vivens operatur actione et organo corporali, ut est vegetativum; si vero instrumento corporali et non corporaliter, sic est gradus sensitivus; si vero nec organo nec actione corporali, sic est intellectivus gradus.

(5) Aliquando vero considerat magis stricte dividendo ulterius gradum sensitivum, quia, si operatur cum instrumento corporali, vel est ad obiectum praesens vel ad absens; si primum, sic est sensitivum tantum, si secundum, sic est motivum secundum locum.

(6) Ad propositum dico, quod Aristoteles non est superfluus aut diminutus, quia, quando dividit per tres et quando per quattuor et quando per quinque, ubique recte dividit, cum illa aequaliter dividant ipsum divisum. Una tamen divisio est perfectior altera. Et quod dicitur de potentia appetitiva, dico, quod non facit gradum seu modum diversum viventium.