Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
LIBER SECUNDUS DE ANIMA
12
(1) Quoniam autem ex incertis et cetera. Sequitur textus commenti 12. Commentum in duas dividitur partes: In prima Commentator continuat, in secunda exponit. Secunda ibi Et dixit: Et quia. De prima Averroes praeponit intentionem Philosophi dicens, quod duo sunt, quae intendit declarare, primum, quod definitio data de anima est universalis. Ideo volens perfecte scire, quid est anima, non debet esse contentus de illa propter duo, primo, quia est universalis et nulli animae appropriatur; modo ad cognoscendum aliquid perfecte non tantum oportet scire rem sub universali conceptu, sed et in particulari, id est per proprium conceptum specificum et non in particulari, id est singulariter.(2) Et altera causa est, quia ultra hoc, quod est universalis, dicitur analogice. Unde si cum hoc, quod est universalis, esset univoca, minus malum esset. Dicitur enim de sensitiva, nutritiva et secundum locum motiva per prius quam de intellectiva, quia ipsa non est educta de potentia materiae. Et quia quis quaereret, quae est via ad venandum talem definitionem particularem, Aristoteles vult declarare hoc in praesenti textu.(3) Et dixit: Et quia. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur. In prima praesupponit duo, deinde appropriat ista dicta scientiae de anima ibi Et cum notificavit. De prima duo facit: Primo notificat viam, secundo, quod non debemus esse contenti definitione universali. De prima dicit: Si volumus indagari definitionem propriam, oportet procedere a notioribus nobis et non natura, scilicet ab effectu, ad causam, quoniam omnis nostra notitia ortum habet a sensu.(4) De secunda quis diceret: “Cur vis venari istam definitionem propriam?” Dicit, quia definitio data, cum sit universalis, non facit perfecte scire, quid sit anima.(5) Et cum notificavit. Appropriat ista dicta animae. Et haec in duas secatur: In prima facit, quod dictum est, in secunda dat unum documentum. Secunda ibi Et cum dixit. Prima adhuc in duas: In prima dicit, qualiter hoc necessarium est sciri in hac scientia, in secunda ponit exemplum. Secunda ibi Et cum declaravit. De prima dicit, quod, cum definitio data sit sicut dicens quia et quasi conclusio demonstrationis, quoniam notitia conclusionis, cum sit imperfecta respectu notitiae praemissarum – “propter quod enim unumquodque, tale et illud magis” –, ideo illa definitio data, quia est communis, non perfecte declarat essentiam animae, erit sicut conclusio. Oportet igitur venari unam aliam definitionem, quae sit sicut principium ad conclusionem. Et littera est corrupta. Dicit enim, quod definitio, quam quaerimus, est ‘sicut conclusio’, et debet legi ‘sicut principium’.(6) Et cum declaravit. Diximus definitionem datam esse sicut conclusionem. Quaerimus autem definitionem, quae sit sicut principium.(7) Diceret modo aliquis: “Suntne tot maneries definitionum?” Ideo, ne quis dubitaret super hoc, dedit exemplum in mathematicis, et hoc, quia mathematica tunc temporis erat apud omnes nota. Quod exemplum nolo vobis declarare. Ite ad mathematicos! Non enim ego sum mathematicus. Ponit autem duas definitiones: Prima est sicut conclusio, secunda sicut principium; et una demonstratur per alteram. Simile exemplum habetur ab Aristotele I Posteriorum, ubi ponit duas definitiones demonstrationis, unam formalem et alteram materialem, et per unam demonstrat alteram.(8) Et cum dixit. Haec est pars doctrinalis satis intricata, quia verba Aristotelis videntur in oppositum eius, quod dicit Averroes. Videtur enim dicere Aristoteles, quod per hanc secundam definitionem, quam sumus indagaturi, scilicet quod anima est principium, probetur prima definitio, quod anima est actus primus, cuius tamen oppositum vult Commentator. Ideo vult declarare, quomodo verba Aristotelis habeant intelligi, dicens, quod Aristoteles locutus est per metaphoram et non debent intelligi verba, sicut videntur sonare. Cuius signum est, quia Aristoteles non dixit, quod definitio data sit conclusio, sed quod est sicut conclusio et definitio quaerenda sicut principium et non principium. Et ratio huius est, quia, si definitio investiganda esset principium verum respectu definitionis praecedentis, male processisset Aristoteles non observans debitum ordinem procedendi a principiis ad conclusionem.(9) Deinde dicit: Definitio, quam quaerimus, est data a posteriori, prima vero a priori.(10) Deinde dicit: Ex eo, quod anima est principium vegetandi et sentiendi, non est actus primus corporis, sed potius e contra, quare verba Aristotelis sunt intelligenda metaphorice, quod patet, quia Aristoteles dicit “sicut”.(11) Sed diceret quis: “Ubi consistit ista metaphora, cum II Elenchorum dicitur, quod transferentes transferunt secundum similitudinem?” Dico, quod definitio praecedens appellatur sicut conclusio, sequens vero sicut principium, quia, sicut conclusio non aeque perfecte scitur nec sic perfecte facit scire sicut praemissae, ita definitio data, cum sit universalis, facit scire imperfecte, et propterea sortita est nomen conclusionis, secunda vero investiganda dicitur principium, quia facit cognoscere in particulari per proprium conceptum specificum. Ideo comparando istam secundam definitionem primae appellatur sicut principium, illa vero sicut conclusio.(12) Postea in calce commenti exponit litteram secundum suum modum.
13
(13) Dicamus igitur principium et cetera. Sequitur textus commenti 13. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Incipiemus. De prima dicit, quod, cum notificavit definitionem universalem animae et quantum cognitionis habetur ex ea in ordine ad definitionem particularem et quod est quasi conclusio demonstrationis, quae autem quaerenda est, est sicut principium et quod, si volumus perfecte scire, quid sit anima, debemus investigare alteram definitionem particularem, et dicit, quod ad investigandam hanc definitionem oportet procedere a notioribus nobis et non natura. Ideo in praesenti parte incepit investigare hanc definitionem ex posterioribus natura.(14) Et dixit: Incipiemus. Haec est pars expositiva, in qua tria per ordinem dicit, primum, quod inanimatum distinguitur ab animato per habere vitam, ubi vita sumitur pro operatione et non pro actu primo, licet Plus-quam-Commentator derideat volentes animam sumi pro actu primo, quia ipse dicit, quod vivere est operatio vitae. Quia enim operatio facit cognoscere formam, propter hoc distinguimus animatum ab inanimato, quia animatum exercet opera vitae et non inanimatum. Pro secundo dicit, quod, cum sint quattuor gradus viventis, quod habet unum eorum, dicitur ‘vivens’. Pro tertio enumerat istos gradus et ista opera vitae, quae sunt et quot sunt.
14
(15) Unde et vegetabilia omnia et cetera. Sequitur textus commenti 14. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Et ideo. De prima dicit, quod, quia est manifestum, quod, si aliquid intelligit aut sentit, quod vivit, similiter de motu secundum locum. Sed dubium est de habentibus solum gradum vegetativum, sicut sunt plantae. Ideo Aristoteles in praesenti parte vult declarare, quod, quae habent gradum vegetativum, et ipsa vivunt.(16) Pro quo est sciendum, quod Aristoteles vult corrigere Platonem. qui voluit plantas non vivere, licet forte non sit differentia inter ambos nisi secundum nomen, quia Plato, ut apparet ab eo in Timaeo, voluit ipsas vivere per naturam.(17) Et dixit: Et ideo. Haec est pars expositiva, in qua duo dicit, primum, quod dicit, est, quod, quae augentur, sicut sunt plantae, vivunt et habent animam, et ratio est, quia nihil potest augeri per elementum aut per virtutem elementum sequentem; sed plantae augentur; ergo non per virtutem elementi.(18) Minor est nota. Maior probatur, quia elementum aut virtus elementi non movet nisi ad unam differentiam positionis, ut patet I et IV Caeli. Sed augmentatio est ad omnem differentiam positionis, ut patet, et quod plus est, gravia habemus superius, ut in homine caput; modo si hoc esset ab elemento, esset e converso; quare ista augmentatio non potest esse nisi ab anima. Et hoc, quod hic dicitur, est, quod egregie dixit Commentator in II huius commento 2, et quod, secundum quod dat nobis cognitio naturalis, impossibile est ponere animam esse accidens. Nam si sumamus ultimam animam, quae est in plantis, videmus opera eius non posse reduci ad aliquod accidens nec ad qualitates elementorum nec ad ipsorum formas substantiales.(19) De secunda parte aliquis diceret: “Plantae habent animam, quando augentur – utrum etiam, quando non augentur?” Respondet Aristoteles, quod illud, quod facit ad augmentum, facit etiam ad nutrimentum, et quia, quamdiu vivimus, tamdiu nutrimur, ideo plantae et omnia animalia viva indigent anima, quamdiu vivunt.
15
(20) Separari autem hoc ab aliis et cetera. Sequitur textus commenti 15. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Et hoc possibile. De prima, quia mentio fuit facta de quattuor gradibus vitae, hic vult dare ordinem istorum secundum prius et posterius, et hoc loquendo de prioritate originis, quia de prioritate perfectionis aliter est dicendum.(21) Et dixit: Et hoc possibile. Haec est pars expositiva, in qua intendit istam conclusionem, quia anima vegetativa origine praecedit omnes alias, quoniam anima vegetativa potest esse sine aliis et aliae non possunt esse sine ea. Nam aliquid habet animam vegetativam, ut plantae, et tamen non habet alias. Nullum tamen est animal vivens aut intelligens, quod non habeat animam vegetativam, et hoc stando in generabilibus et corruptibilibus, non autem in non generabilibus, quia ipsa maxime vivunt, non tamen habent animam vegetativam. Adiungit autem Commentator, quod hoc, quod dictum est, dictum fuit propter dicentes plantas dormire et vigilare, quod reprobatum est in libro De somno et vigilia.
16
(22) Vivere quidem igitur et cetera. Sequitur textus commenti 16. Averroes primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Vivere igitur. De prima dicit, quod vult ponere differentiam inter gradum vegetativum et sensitivum secundum idioma Graecorum.(23) Et dixit: Vivere igitur. Dicit, quod, quae habent animam vegetativam, solum nutriuntur et augmentantur. Animal vero dicitur de eo, quod habet principium sensus, esto, quod non moveatur de loco, sicut ostreae, quae semper sunt affixae uni loco.
17
(24) Sensuum autem tactus et cetera. Sequitur textus commenti 17, in quo sine aliqua continuatione vult declarare, quomodo ipsi sensus habeant se ad invicem secundum prius et posterius, et dicit, quod tactus est prior aliis, quia ipse potest esse sine aliis, ut in manu mea est tactus sine aliquo alio sensu. Etiam hoc potest esse in uno toto animali, in quo est solus tactus. Alii autem sensus non possunt esse sine tactu. Non enim potest esse visio, odoratio, auditio in aliqua parte corporis, ubi non sit sensus tactus. Unde videmus omnia organa sensuum dolere; dolor autem non fit sine tactione.
18
(25) Propter quam autem causam et cetera. Sequitur textus commenti 18 sine continuatione. Sententia huius commenti est, quia dictum est, quod sensus tactus potest esse sine aliis, aliquis diceret: “Propter quid est hoc?”, Philosophus respondet, quod hoc est propter imperfectionem, quia imperfecta possunt separari a perfectis, non autem e contra, quia perfecta continent eminenter imperfecta.
19
(26) Utrum autem unumquodque horum et cetera. Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Dixit: Utrum igitur. De prima omnibus his declaratis, ut inveniat definitionem appropriatam cuilibet animae, vult modo movere tres quaestiones, secundum alios duas.(27) Et dixit: Utrum igitur. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur. Secunda ibi Et cum narravit. De prima dicit, quod tria sunt hic perscrutanda, primum, utrum quodlibet hic assignatum dicatur anima, et hoc, ut videbitis, positum est propter animam intellectivam, de qua est dubium.(28) Secunda dubitatio, quam Commentator sic intelligit, est, utrum pars possit esse sine tota anima, verbi gratia utrum sensus, qui dicitur esse pars animae, possit esse sine aliis partibus.(29) Tertia, utrum istae animae, cum sint in eodem, distinguantur loco et subiecto vel sola ratione. Et dedit exemplum de pomo, quod est coloratum, odoriferum, dulce vel amarum et frigidum, humidum, ut et iste color, odor distinguuntur ratione, quae possunt tamen esse in eodem et eodem loco. Pro secunda parte dicit, quod in aliquibus non est dubitatio videre hoc.
20
(30) Sicut enim in plantis et cetera. Sequitur textus commenti 20. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Quoniam sicut. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima declarat aliquas esse partes animae, quae non distinguuntur loco et subiecto, ut in plantis. Secundo idem de-clarat in animalibus. Secunda ibi Et cum narravit. De prima dicit, quod in plantis ex-presse apparet vegetativam,nutritivam et generativam esse simul loco et subiecto. Nam in salice quaelibet pars divisa vivit, nutritur, augetur et generat, quamvis non credamus hoc universaliter esse verum in plantis, sicut de cupresso, ut bene sciunt agricolae.(31) Deinde dicit. Declarat hoc in aliquo animali, in quo potentia sensitiva, motiva secundum locum, imaginativa et desiderativa non distinguuntur loco et subiecto. Et Commentator declarans hoc duo facit: Primo facit, quod dictum est, secundo ponit documentum. Secunda ibi Sed tamen debes scire. De prima dicit, quod sumptis animalibus annulosis in unaquaque parte eorum videmus istas tres potentias. Nam quaelibet pars anguillae divisiva sentit, et si est delectabile, persequitur delectando se, et si est contristabile, fugit contristando se, et multotiens vidi unam partem saltare de loco ad locum, et habent potentiam appetitivam et imaginativam, quod bene declaratur a Commentatore – et melius quam ab aliis. Dicit Commentator, quod, cum phantasia sit eorum, quae non sunt, cum ista animalia sint divisiva, moventur de loco ad locum; modo nihil movetur ad id, quod actu habet, sed ad id, quod potest habere; Movetur ergo ad id, quod non est, et cum hoc sit per cognitionem, et non est per sensum aliquem exteriorem, ergo per interiorem. Et ista erit imaginativa.(32) Sed tamen debes scire. Ista est pars doctrinalis, in qua dicit, quod, licet talia animalia habeant imaginativam, tamen habent imperfectam.(33) Advertendum est, quod duplex est imaginativa, perfecta scilicet, quae movetur in absentia sensibilis, et imperfecta, quae non movetur nisi in praesentia sensibilis. Differunt etiam imaginativa perfecta et imperfecta, ut dicunt sanctus Thomas et Aegidius, quia perfecta habet organum determinatum, imperfecta non.(34) Sed aliquis dubitabit, quia videtur contradictio in dictis Averrois. In una parte dicit, quod imaginativa, quae existit in illis animalibus, est imperfecta, quia non movetur nisi in praesentia sensibilis, in alia parte dixit, quod oportet talia animalia habere imaginativam, quia moventur ad ea, quae non sunt.(35) Alias haec dubitatio mihi erat difficilis. Nunc autem dico, quod non est contradictio. Non enim contradicunt, quod imaginativa imperfecta cognoscat ea, quae non sunt et quod non moveatur ad ea, quae non sunt, nisi ex praesentia obiecti, sicut sunt aliqui homines ignari, qui non moventur ad cognoscendum aliquid nisi ex praesentia sensibilis moventis. Quando ergo dicit Commentator, quod imaginantur ea, quae non sunt, verum dicit. Quia autem non moventur nisi ab his, quae sunt praesentia ad ea cognoscenda, ideo et in secunda verum dicit, quod talia animalia non moventur nisi in praesentia sensibilis. Perfecta autem imaginativa et cognoscit futura et movetur ab eo, quod non est praesens, sicut ego, qui imaginor bellum futurum huic civitati, scilicet Bononiae, ex morte summi pontificis, scilicet Iulii II.(36) Alterum dubiolum, quod movet Aegidius, quia videtur contradictio – dicit enim, quod omnia animalia habent motum secundum locum, et prius dixit, quod non omnia habent motum secundum locum –: Dico, quod hoc habet intelligi de motu dilatationis et constrictionis.
21
(37) De intellectu autem et cetera. Sequitur textus commenti 21. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Intellectus autem. De prima vult declarare de ista quaestione, utrum quilibet istorum graduum dicatur anima.(38) Et dixit: Intellectus autem. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima declarat, de quo est intentio, in secunda, quid debet dici de hac dubitatione. Secunda ibi Et cum declaravit. De prima multae dantur expositiones. Expositio Averrois est satis bona. Dicit ergo, quod illud, quod facit dubitare, est anima intellectiva, de qua est dubium, an sit anima an non. Si enim non est actus corporis, non videtur, quod sit anima nec etiam indiget organo corporeo.(39) Et cum declaravit. Ista est secunda pars secundae partis, in qua vult declarare, quid sibi videtur. Et dicit, quod anima intellectiva est alterius rationis ab aliis animabus. Quodsi teneamus eam non informare corpus, clarum est hoc. Si vero teneamus eam dare esse, ut multi tenent, adhuc tale esse est valde aequivocum, quia in illis suum esse pendet a subiecto, in intellectiva vero non. Credo tamen inter has ambas opiniones esse litem in verbis, non in re.(40) Et dicit ulterius, quod videtur animam intellectivam posse separari, quod secundum Christianos est intelligendum absolute, secundum Averroem non absolute, sed secundum individuum, quia moriente hoc individuo desinit esse et operari in hoc.
22
(41) Reliquae autem partes et cetera. Sequitur textus commenti 22. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Aliae vero. De prima, cum in praecedentibus dixit, quod prima facie apparet intellectum non esse animam, in praesenti parte vult declarare, quod contrarium apparet in aliis animabus.(42) Et dicit: Aliae vero. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur iuxta duo, quae facit. Secunda ibi Et cum declaravit. De prima dicit, quod in quibusdam est manifestum, quod non sunt separabiles et quod vere dicuntur animae, quia operantur mediante corpore. Sunt enim perfectiones et actus corporis organici, ergo fines. Sed finis est inseparabilis ab eo, cuius est finis. Ergo et cetera.(43) De secunda dicit, quod, licet in aliquibus partibus animae non distinguantur subiecto et loco et in aliquibus sit manifestum, tamen, quomodocumque sit, dico, quod ratione distinguuntur, quoniam habent opera distincta. Et iste locus est valde allegatus, quod potentiae differunt per operationes.
23
(44) Quod autem quibusdam animalium et cetera. Sequitur textus commenti 23. Absque praefatione duo facit Commentator: Primo dicit, quod, cum numeratae fuerunt quattuor genera viventium, dicit, quod quaedam habent omnes, ut homines, et quaedam tres, ut bruta, et quaedam duas, ut spongiae, quaedam vero unam, ut plantae, et ratio huius dicetur in fine III huius.(45) Pro secundo loco dicit, quod idem est iudicium de sensibus, ut dicitur etiam III huius.
24
(46) Quoniam autem quo vivimus et cetera. Sequitur textus commenti 24. Commentum istud reputatur difficile. Dividit autem praesens commentum in duas partes, in continuativam et expositivam. Secunda ibi Et dicit: Et quia illud. De prima aliter introducit praesentem textum sanctus Thomas et aliter Averroes. Nam secundum Averroem intentio Aristotelis est probare conclusionem superius positam per aliud medium, scilicet quod anima est substantia secundum formam. Secundum divum Thomam intentio Aristotelis est velle demonstrare primam definitionem per istam secundam.(47) Et dicit: Et quia. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima assumit tres propositiones, in secunda infert unam conclusionem. Secunda ibi Et cum declaravit. In prima dicit primo: Vivum dicitur aliquid ex duobus, ex anima et corpore. Quam propositionem non declarat Aristoteles, sed Averroes probat eam inductive, quia dicit, quod duobus principiis scimus, anima et scientia, et similiter duobus sanamur, sanitate et corpore.(48) Et quoniam posuit. Huic propositioni annectit secundam, quae est, quod, quamvis duobus principiis sanemur et discamus, non tamen eodem modo, quia uni attribuitur ut materiae, alteri ut formae. Et quasi vult, quod, cum operatio est attributa aliquibus duobus, oportet, ut unum habeat se ut materia, reliquum ut forma, et contentus est in probando hoc exemplo.(49) Ubi advertatis, quod, quando aliqua operatio attribuitur duobus, quae sunt diversarum rationum et non eiusdem speciei, et essentialiter ordinatis, quod semper unum est sicut materia et alterum sicut forma, dixit notanter “diversarum rationum” et “essentialiter ordinatis”, quia, si Sortes et Plato trahunt navem, non oportet, ut unum se habeat ut materia et alterum ut forma, quia eodem modo concurrunt ad istam operationem. Quodsi sint diversarum rationum et essentialiter ordinata, oportet, quod vel re vera unum sit materia, reliquum vero forma vel quod unum se habeat ut materia tam in generibus diversis causarum quam in uno, in diversis ut efficiente et fine, nam finis est sicut forma ipsius efficientis, in eodem etiam genere idem contingit, nam agentia supercaelestia concurrunt ut forma, ista vero ut materia. Sic itaque illa propositio est semper vera intelligendo, quod illa duo non sint eiusdem ordinis et sint essentialiter ordinata.(50) Deinde dicit: Existimatur. Haec est tertia propositio, quod, cum vivere attribuatur corpori et animae, prius attribuitur animae quam corpori. Reliquit autem istam tamquam declaratam, sed nos eam declaremus. Si corpus vivit, non vivit in eo, quod corpus, quia tunc omne corpus viveret, sed in eo, quod tale corpus, scilicet vivum. Sed vivum est propter animam. Ergo vita attribuitur corpori ratione animae.(51) Et cum declaravit. In hac secunda parte infert conclusionem, et haec in duas secatur: In prima exponit, in secunda ponit unum documentum. Secunda ibi Et syllogismus sic componitur. De prima dicit, quod ex his tribus apparet, quod, cum vivimus anima et corpore, secundum prius vivimus ipsa anima, quae quidem anima dicitur substantia secundum formam, et dicit, quod Aristoteles expressit quasdam propositiones in textu et quasdam non. Et argumentum est tale: Quando aliqua operatio attribuitur aliquibus, oportet, ut unum se habeat ut forma et reliquum ut materia. Sed vivere est operatio attributa duobus, animae scilicet et corpori. Ergo oportet, ut unum sit sicut forma et reliquum ut materia.(52) Prima propositio est nota, quia illa duo sunt diversarum rationum et essentialiter subordinata. Secunda etiam est manifesta ex praedictis, et inquit Commentator: “Si adiungamus alium syllogismum et sumatur una conversa, sequitur intentum.” Accipiamus ergo istam propositionem, quod forma est illa, cui primo attribuitur operatio, quam convertamus in istam “illud, cui primo attribuitur operatio, est forma”, et tunc fiet syllogismus: Illud, cui primo attribuitur operatio, est forma; sed animae prius attribuitur operatio; ergo anima est forma.(53) Circa quam partem consuevi dubitare, quia non videtur argumentum Aristotelis valere. Nam in simili ego arguam: Illud, cui primo attribuitur operatio, est forma; sed corruptio primo attribuitur materiae quam formae; ergo materia est forma. Prima propositio est tua assumpta. Minor patet, quia causa corruptionis est materia. Et ideo non videtur ratio Aristotelis valere, aut non magis concludit, quod anima sit forma quam quod corpus aut materia sit forma. Et ideo sanctus Thomas videns hoc subiungit textum sequentem ad praecedentem, in quo habito, quod materia aut forma sit anima, in sequenti vult declarare, quod forma et non materia sit anima. Possumus nunc salvare Averroem, quod secus est de vivere et corrumpi, quia corruptio non est actio sicut vivere, sed potius est passio. Averroes autem assumpsit de actione et non de passione seu de actione communi ad actionem et passionem.
25
(54) Tripliciter enim dicta substantia et cetera. Sequitur textus commenti 25, qui potest duobus modis introduci. Sanctus Thomas hoc modo introducit, quod, cum ex praecedenti textu non magis sequatur animam esse formam quam quod sit corpus, in hoc textu vult declarare, quomodo sequatur animam esse formam ita, quod haec sit declaratio et determinatio praecedentis rationis, et dicit, quod, cum vivamus anima et corpore et corpus sit in potentia ad animam, anima vero est, quae ipsum actuat, sequitur, quod anima sit forma et actus corporis physici; secundum Averroem vero Aristoteles intendit hic aliam rationem et dicit, quod prima demonstratio dat esse, ista vero dat causam et esse. Dictum est, quod vivimus anima et corpore, sed prius anima. Modo volo probare, quod anima sit forma, quia illud, quod actuat, est forma; anima actuat; ergo et cetera.(55) Maior patet. Minor probatur, quia superius substantia est divisa in materiam et formam et compositum, et est dictum, quod corpus actuatur ab anima. Est autem eadem ratio haec cum ratione sancti Thomae, sed non ad eandem intentionem, quia secundum sanctum Thomam est deductio et declaratio praecedentis rationis, secundum Averroem est ratio nova, et dicit Commentator, quod prima dat esse tantum, quia prima procedit a posteriori. Ex eo enim, quod vivere prius attribuitur animae quam corpori, dictum fuit animam esse formam, vivere autem est quid posterius anima. Secunda vero dat causam et esse; nam ex definitione formae probatur, quod anima est forma hominis; modo forma actuat; anima est huiusmodi; ergo et cetera. Et dicitur “causam et esse”, quia causa secundum se est apta dare causam sui effectus.(56) Consuevi dubitare, quia aeque bene secunda procedit ex operatione sicuti prima. Nam actuare est effectus formae. Ergo ista non magis dicitur a priori quam prima.(57) Ad hoc dupliciter responderi potest, primo, quod non inconvenit duas esse definitiones a posteriori et tamen unam dicere quia et alteram propter quid, verbi gratia ponatur, quod rationale et disciplinabile sint duae passiones hominis, sic tamen, quod rationale sit prior. Tunc si demonstretur per utramque earum, utraque est a posteriori, et tamen prima diceretur a priori respectu secundae, sicut etiam dicitur in I Posteriorum, quod, si considerentur duae demonstrationes, una per causam immediatam, altera per mediatam, prima diceretur a priori respectu secundae, secunda vero a posteriori respectu primae, non quidem absolute, sed quia non est per causam propinquam et per propriam sicut prima. Et per haec dico ad argumentum concedendo, quod quaelibet est a posteriori, quia forma actuat et est principium operationis, quia tamen prius actuat, quam sit principium operationis – quia operatio praesupponit esse –, pro tanto dicitur, quod secunda est a priori et prima est a posteriori, quantumcumque quaelibet earum sit a posteriori, sed tamen in comparatione unam comparando ad aliam, scilicet primam ad secundam, prima dicitur a priori, secunda vero a posteriori.(58) Alia responsio est, quod bene actuare est effectus, tamen per actuare circuimus ultimam differentiam ipsius formae eo modo, quo superius dictum est, quod per mobilitatem circumscribimus veram differentiam rerum naturalium.
26
(59) Et propter hoc bene opinantur et cetera. Sequitur textus commenti 26. Averroes non continuat. Est autem continuatio, quod, cum conclusum sit animam esse substantiam secundum formam, ex hoc vult declarare, quod sic ponendo bene salvantur apparentiae de ipsa anima, et haec est condicio bonae demonstrationis. Commentum in duas dividitur partes: In prima dicit, qualiter sic dicendo salvantur apparentiae, in secunda, qualiter non sic dicendo non salvantur apparentiae. Secunda ibi: Deinde dicit: Et propter. De prima dicit, quod recte dicunt ponentes animam non esse corpus, non posse tamen esse sine corpore, cum in definitione animae ponatur corpus. Modo definitum non potest esse sine eo, quod ponitur in sui definitione. Et hoc intelligitur de anima nutritiva et sensitiva. De intellectiva vero in III huius dicetur, et dicit, quod ex hoc etiam apparet, cur aliqua corpora sunt animata, aliqua vero non, quia, cum anima sit actus corporis et unusquisque actus habeat esse in propria materia, ideo anima non potest esse nisi in corpore debite organizato.(60) Deinde dicit: Et propter. In hac parte dicit, quod ex hoc apparet error antiquorum dicentium animam esse corpus. Et totum, quod dicit, patet.(61) In fine autem dicit Commentator, quod definitiones demonstrativae dant causas omnium, quae apparent in definito earum.(62) Multae hic occurrunt dubitationes, prima, quia Commentator hic vult, quod posita prima definitione communi ipsius animae Aristoteles vult indagari proprias definitiones unicuique animae, sanctus vero Thomas vult Aristotelem hic venari secundam definitionem universalem ipsius animae, per quam demonstratur prima. Ideo cum sit controversia inter hos doctores, visum est esse incongruum praeterire illam. In qua materia invenio quattuor opiniones.(63) Prima est sancti Thomae, quae in tribus dictis consistit. Primum est, quod hic venatur secundam definitionem aeque communem cum prima, quae est ista: Anima est principium vegetandi, movendi et cetera; quod autem sit aeque communis cum prima, probatur, quia convertitur cum illa prima: Anima est actus primus, et ista erit aeque communis ut illa, cum, de quocumque dicatur una, dicatur etiam altera.(64) Iterum, inquit sanctus Thomas, apparet hoc ex verbis Aristotelis, qui dicit, quod non solum oportet habere definitionem quia, sed etiam propter quid venari. Hoc autem non posset esse, nisi haec sit aeque communis cum prima.(65) Iterum probatur hoc per exemplum Aristotelis, qui dicit, quod in tetragonis dantur duae definitiones, quarum una demonstratur per alteram. Modo si exemplum debet esse ad propositum, oportet, ut ita sit in definitionibus istis de anima, scilicet ut una demonstretur per alteram, et etiam, quid opus est verbis, ipse Aristoteles in textu commenti 24 probat unam harum definitionum per alteram; ex eo enim, quod anima est, qua vivimus, probat, quod sit actus primus corporis physici.(66) Tertium dictum sancti Thomae est, quod secunda definitio est magis nota nobis et minus nota natura, prima vero magis nota natura et minus nota nobis. Quod potest declarari ex verbis Aristotelis, qui dicit: “quoniam autem ex incertis”, ubi omnes exponunt ‘ex incertis natura, nobis autem manifestis’. Et hoc probatur ratione. Nam prima definitio est haec: “Anima est actus”, ista vero secunda: “Anima est principium vegetandi, movendi” et cetera. Modo cui dubium est, quod anima prius est actus, quam sit principium vegetandi, movendi et cetera, ut superius etiam dictum est, et ideo ex his apparet, quod ista definitio inquirenda est a posteriori, prima vero a priori, et per secundam potest demonstrari prima a posteriori et non a priori – contra quam opinionem posteriores instant et praecipue Aegidius, qui in hoc non sequitur praeceptorem suum et arguit pluribus modis.(67) Primum: Si ita esset, ut dicit sanctus Thomas, Aristoteles non observasset regulam positam ab eo in I Physicorum. Nam tu dicis, quod prima definitio est ex his, quae sunt notiora secundum naturam, secunda vero ex his, quae sunt magis nota nobis et a posteriori. Si ergo sic est, Aristoteles debuit facere alium ordinem ab eo, quem fecit, scilicet quod debebat praeponere secundam, quae est a posteriori, primae. Nam, ut dicitur in I Physicorum, in naturalibus incipiendum est a posterioribus natura, nobis autem prioribus et certioribus.(68) Secundum argumentum, quia non convenit litterae Aristotelis talis modus dicendi: Nam dicit Aristoteles in textu commenti 12, quod oportet investigare definitionem dicentem propter quid, postquam investigavit quia. Ergo videtur, quod illa secunda non sit a posteriori, ut tu dicis, sed a priori. Confirmatur per exemplum datum ab Aristotele de quadratura circuli, cuius cum dentur duae definitiones, dicit secundam dicere propter quid, primam vero quia. Si ergo est inconveniens illud exemplum, oportet, ut ita sit in definitionibus datis de anima.(69) Tertium et ultimum: Licet ipse plura faciat – nam videtur, quod secunda dicat propter quid, prima vero quia; nam prima est data per materiam, secunda vero propter finem; sed materia comparative ad finem dicit quia, finis vero propter quid –, quod prima sit data per materiam, patet, quia definitur anima per corpus; quod vero secunda detur per finem, etiam patet, quia operatio est finis rei operantis.(70) Si quis afficiatur sancto Thoma – cum sanctus Thomas dicit, quod prima dicit propter quid, secunda vero quia, contradicitur: In naturalibus debemus procedere a posteriori; ergo prima debuit dicere quia –, respondeo, quod una definitio seu propositio potest praecedere alteram duobus modis, uno modo in via propositionis, id est quod proponatur, alio modo in via rationis, ut patet in geometricis, in quibus conclusio probanda prius proponitur, quam probetur. Conclusio ergo est prior quam praemissae in via propositionis, tamen in via rationis et probationis prius sunt praemissae quam conclusio.(71) Ad propositum nostrum de anima dantur duae definitiones, prima, quod est actus corporis et cetera, secunda, quod est principium vegetandi. Prima praecedit secundam in via propositionis, in via vero rationis fit e converso, nam secunda praecedit hoc modo primam. Prius enim scimus, quod anima est principium, quam quod sit actus corporis. Prima ergo praeponitur tamquam probanda, ut conclusio in geometria.(72) Dicetis: “Magis ingeniosa est quam vera ista responsio, quia non solum illa definitio ‘anima est actus’ est prima in propositione et narratione, sed etiam in proba-tione, quia prius probatum est, quod anima est actus, quam quod sit principium.” Ad hoc respondetur dicendo, quod ista definitio ‘anima est actus’ duobus modis probari potest, uno modo per se, alio modo per accidens. Vera probatio et per se, quod anima sit actus, est per divisionem factam, quia substantia dividitur per materiam, formam et compositum. Et omnium definitionum probatio est per viam divisivam simul cum compositiva. Per accidens autem probatur illa prima definitio per hanc secundam. Dico “per accidens”, quia definitio ut definitio non demonstratur ex II Posteriorum. Sed iste est modus confirmationis, et hunc modum dicit Commentator Aristotelem servare in infinitis locis, ut post sermonem demonstrativum adducat rationem probabilem, licet aliquando probabiles praecedant, et hoc, quando sermones demonstrativi non sunt manifesti; cum autem patent, ponuntur ad confirmationem, sicuti est sententia Commentatoris in I Caeli commento 85.(73) Secundum argumentum: Quia talis expositio non quadrat textui, sanctus Thomas facit hoc argumentum contra se et respondendo dicit, quod hoc exemplum non ex toto quadrat: Convenit, quia, sicut in mathematicis una definitio demonstratur per alteram, ita in naturalibus; differunt autem, quia in mathematicis definitiones dantur a priori, hic vero a posteriori, et hoc est per accidens, scilicet quod non conveniant in hoc, quia sunt diversarum rationum.(74) Quod vero dicit, quod prima est data per materiam, dico, quod hoc est necessarium. Sed cum hoc etiam stat, quod sit data per formam. Unde VII Metaphysicae textu commenti 40 dicitur, quod anima per extranea definitur, quia non est ens perfectum per se existens et propter hoc non tollitur, quod non sit data per formam, alia vero est data per operationem. Et cum dicitur: “Operatio est finis”, dico, quod non est proprie finis.(75) Istae responsiones sunt bonae excepto uno, quia secundum argumentum videtur mihi difficile, et illa glossa, quam dat sanctus Thomas, videtur extorta, scilicet non solum sufficit habere definitionem quia, id est conclusionem, sed oportet venari definitionem dicentem propter quid, id est principium. Hoc enim non videtur convenire tanto philosopho, quantus fuit Aristoteles, qui fuit regula in natura.(76) Alia est opinio, quae prima facie videtur domini Aegidii et tamen non est. Dicit ista opinio, quod hic indagatur Philosophus unam definitionem universalem animae, per quam demonstratur prima, et in hoc convenit cum sancto Thoma. Dicit secundo ista opinio, quod definitio data secundo loco est a priori, in qua procedimus a magis notis nobis et natura. Quoad nos patet. Nam procedit per operationem. Et quoad naturam patet etiam; nam prima dicit quia, secunda autem propter quid. Nam prima est data per materiam, secunda per finem. Finis autem dicit propter quid respectu materiae, cum finis necessitet materiam. Hoc autem dicit, ut conformet se textui. Et in hoc secundo dicto differt a sancto Thoma, qui vult secundam definitionem esse a posteriori.(77) Haec opinio est falsa nec est ad mentem Aristotelis, primo, quia dicit, quod secunda definitio sit data a priori, prima vero a posteriori. Modo hoc videtur falsum. Nam prius anima informat et est actus, quam sit principium. Nam operationem praecedit esse. Non ergo videtur verum primam esse a posteriori, secundam vero a priori, immo est e contra. Iterum videtur esse contra sententiam Aristotelis, qui in textu commenti 12 dixit, quod ex incertis natura, nobis autem certioribus sit procedendum ad definitionem animae, quasi velit, quod, si per secundam demonstretur prima, quod procedimus a posteriori.(78) Alia est opinio et tertia et est Apollinaris gloriantis se primum invenisse mentem Philosophi. Ut autem melius intelligatur haec opinio, reduco eam ad quattuor dicta, primum, quod haec definitio, quam Aristoteles hic indagatur, est propria et communis, et hoc non inconvenit secundum diversas rationes. Nam si consideretur haec definitio, pro quanto quaelibet pars habet definitionem, sic dicitur ‘propria’, ut dicendo ‘anima vegetativa est principium vegetandi, motiva movendi, sensitiva sentiendi’. Si vero consideremus omnes illas definitiones simul, sic habemus unam definitionem communem.(79) Secundum dictum, si comparemus unamquamque definitionem suo definito, unaquaeque est data a posteriori. Si enim sumatur prima definitio, scilicet actus corporis, ista non est a priori. Nam ibi anima definitur per corpus physicum. Modo prius est anima quam corpus physicum. Anima enim est substantia, corpus vero physicum, organicum est quoddam accidentale includens in suo conceptu figuram, situm et huiusmodi. Ergo prima definitio est a posteriori, similiter et secunda est data a posteriori comparando definitionem suo definito.(80) Tertium dictum, etsi ita sit, ut dicit secundum dictum, tamen comparando secundam primae prima dicit quia, secunda propter quid. Nam si sumamus, quod anima est actus corporis et quod anima est principium vegetandi, utique secunda est potior prima, quia prima est data per materiam, secunda per finem. Modo finis prior est et potior materia. Quare patet, quod secunda est a priori respectu primae et etiam prima est per magis nota nobis, quia corpus physicum, organicum cognoscitur sensu, cum sit sensibile proprium et commune, principium vero vegetandi non cognoscitur sensu. Et ulterius illud est compositum, quare magis notum.(81) Quartum dictum est, quod re vera prima demonstratur per secundam, et talis demonstratio est quoquomodo a priori et dicit propter quid in ordine ad primam definitionem. Hoc dictum sequitur ex tertio, in quo dictum fuit, quod prima est ex magis notis nobis. Haec opinio videre meo est conflata ex duabus primis opinionibus et est sicut lex Mahumeti, qui ex fide Christiana et Iudaea compilavit unam tertiam legem, et mihi non placet nec videtur esse ad mentem Aristotelis salvo semper meliori iudicio. Nam ista opinio vult etiam sicut secunda, quod prima definitio dicat quia, secunda vero propter quid. Et ita patitur easdem instantias, quas et secunda, quia hoc videtur esse contra Aristotelem in textu commenti 12 dicentem, quod hic vult procedere ex notioribus nobis et natura.(82) Instat et argumentum factum contra primam opinionem, quod argumentum est sancti Thomae, quia anima prius est actus corporis, quam sit principium vegetandi. Ergo secunda dicit quia, prima propter quid. Item est expressa contradictio in dictis istius opinionis, quia in secundo dicto dicit omnem definitionem esse a posteriori. In tertio vult, quod ista demonstratio sit a priori. Arguo enim hoc modo: Si istae definitiones sunt datae per causam, quomodo possunt dici a posteriori, sive modo sint datae per causam finalem sive per materialem, non curo, et ideo ista opinio est valde dubia.(83) Relictis istis opinionibus pono quartam, quae est Commentatoris et Aegidii. Volunt enim isti, quod Aristoteles indagetur definitionem in particulari et quod prima data est universalis, quam probavit via divisiva et compositiva. Hic autem dicunt, quod investigatur definitio particularis, et ratio, quia non est cognoscere aliquid perfecte in universali, sed oportet ipsum particulariter cognoscere per conceptum specificum. Reddit autem rationem, quare prima dicat quia, secunda propter quid, quod quidem non debet intelligi comparando definitionem definitioni. Hoc enim esset falsum, cum nec per primam demonstretur secunda nec e contra. Nam definitio ut definitio non demonstratur. Bene probatur via propria, quae est divisiva vel compositiva, sed non demonstratur. Potest bene aliquo modo confirmari. Sed hoc modo debet intelligi, quod prima dicit quia, secunda propter quid, quia prima est universalis faciens cognoscere eam imperfecte et dat quasi similitudinarie cognitionem quia. Cum autem secunda sit particularis et faciat cognoscere rem per proprium et specificum conceptum, ideo dicitur dare notitiam propter quid et perfectam, non similitudinarie. Sic ergo haec opinio non concedit unam definitionem demonstrari per alteram, sed vult, quod Aristoteles hic indagetur definitionem propriam ipsius animae.(84) Habet autem instantias contra se ista opinio. Nam videtur, quod ista sit aeque communis sicuti prima, quia convertitur cum illa. Secundo videtur, quod ita sit, quod per secundam demonstretur prima, sicuti visum est. Nam in textu commenti 24 et 25 probavit Aristoteles animam esse actum primum ex eo, quod est principium. Iterum non videtur quadrare litterae; nam exemplum Aristotelis vult, quod dentur duae definitiones aeque communes et quod per unam demonstretur altera et quod una dicat quia et altera propter quid.(85) In hac quaestione sum valde ambiguus, nec ulla istarum opinionum mihi satisfacit. Audivistis responsiones ad argumenta contra sanctum Thomam, quae fuerunt satis bonae, nisi quod illa glossa mihi displicebat.(86) Si quis vult tenere Averroem, sic potest respondere ad rationes factas contra eum. Primum argumentum nihil valet – convertitur, ergo est aeque communis –, quia, ut dicitur in I Posteriorum: Posito, quod in mundo non esset aliquis triangulus nisi isosceles, tunc, qui demonstrat habere tres, de isoscele non demonstrat universaliter, sic etiam, licet definires animal per omnes species animalis et per omnes differentias nullam dimittendo, licet talis definitio converteretur, non tamen esset universalis, quia talis definitio non esset per terminos communes, sed per terminos contractos. Ita in proposito ista definitio secunda, licet convertatur cum prima, non tamen est universalis, quia non datur de anima in eo, quod anima est, sed ut sensitiva aut vegetativa. Prima vero bene est universalis, quia datur de anima in eo, quod anima est et universalis.(87) Ad secundum aliquis posset respondere, quod non probat primam per secundam. Non enim probat, quod anima sit actus corporis physici, organici, sed tantum, quod sit actus corporis et non aliud. Sed hoc nihil est, quia in textu sequenti subiungit totam definitionem.(88) Ideo aliter respondetur, quod illa non est demonstratio, sed quaedam confirmatio. Nam per definitionem non potest demonstrari definitio ex II Posteriorum.(89) Ad tertium dicitur, quod exemplum ex toto non quadrat. Quadrat quidem in hoc, quia, sicut una earum est perfecta, altera imperfecta, ita in istis. Sed tunc sanctus Thomas posset hoc modo respondere, et ideo apud ambos idem est peccatum, minus tamen est peccatum Commentatoris et minus male dicit. |