BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum plures formae substantiales possint

se compati in eodem subiecto?

 

(1) Hic movetur longa quaestio, quam paucis absolvam, nihil tamen dimittendo, utrum formae substantiales possint se compati in eodem subiecto.

(2) In hac materia est una opinio, quod secundum numerum praedicatorum quiditativorum sit numerus formarum substantialium, a quibus sumuntur talia praedicata. Unde imaginantur isti, sicut contingit in caepe, in quo sunt diversa spolia propter diversitatem temporum, item isti dicunt, quod propter Sortem esse substantiam advenit una forma, propter esse corpus alia, et haec fuit opinio, ut dicit sanctus Thomas, cuiusdam maximi Arabis nomine Avicebron. Et hanc opinionem insequitur Ioannes in I huius et in VII Metaphysicae, et rationes suae multae sunt, tamen potiores adducam.

(3) Dicunt ipsi: Concipio de Sorte, quod est homo, animal, corpus; quaero, unde causentur isti conceptus distincti vel ista numerositas praedicatorum; vel est ex parte solius intellectus fingentis vel ex parte rei; si primum, hoc videtur inconveniens, quia illa fictio non esset eadem apud omnes, quod tamen est falsum; si secundum, vel est una res, a qua sumuntur tot praedicata, vel plures; non una, quia unum inquantum unum est aptum causare tantum unum; ergo diversae sic, quod una causabit unum praedicatum et alia alterum.

(4) Secunda ratio, quia videmus, quod, sicut isti conceptus sunt distincti et unus potest esse sine alio, sic et ipsae res. Sicuti enim possum concipere Sortem esse substantiam et non corpus, et sic de aliis, sic etiam est ex parte rei: Datur substantia sine corpore et corpus sine vivente.

(5) Tertium argumentum. Nam quando aliqua duo sic se habent, quod aliquid uni per se competit et aliquid alteri non competit, illa distinguuntur; sed sic est, quod aliquid per se competit generi inferiori, quod non competit superiori; ergo genus superius et inferius non sunt idem. Maior patet; quomodo enim possunt esse idem, si opposita et diversa praedicabilia praedicantur de eis? Minor probatur; nam substantiae primo competit per se stare et accidentibus substare, quod quidem non primo competit corpori, et iterum corpori per se primo competit esse quantum, viventi vero per se nutriri, quod non aliis.

(6) Quartum argumentum. Si per eandem formam aliquid esset substantia et corpus, tunc idem esset principium conveniendi et differendi; hoc autem est impossibile, quia opposita non possunt ab eodem provenire. Consequentia probatur, quia per substantiam Sortes convenit cum immaterialibus, per corpus vero differt ab illis, quia illa non sunt corporea, et pro te idem est principium, quo aliquid est substantia et corpus. Et ita arguatur de aliis.

(7) Quintum argumentum est, quando dicitur, quod genus superius est prius natura genere inferiori. Tunc quaero de ista prioritate: Vel tantum est in conceptibus vel ex parte rei; non primum, quia stat, quod concipiam inferius ante superius, quia in conceptibus non est ordo essentialis; ergo est in re signata. Et sic res importata per substantiam erit prior re importata per corpus. Ergo illae res sunt diversae, quia idem non est prius se ipso.

(8) Item confirmatur, quia dicimus, quod genera superiora sunt in potentia ad inferiora; modo ista potentialitas vel est solum in conceptibus vel in re; non primo, quia unus conceptus non dicitur in potentia alterum concipere, cum sint res actu distinctae; ergo est ex parte rei sic, quod res importata per substantiam est in potentia ad rem importatam per corpus; sed idem non est in potentia ad se ipsum; ergo ista sunt distincta.

(9) Item et septimo, quia Aristoteles VII Metaphysicae quaerit, quomodo definitio est una, et dicit, quod est una, quia genus est in potentia ad differentiam. Quaero modo: Vel ista unio est ex parte conceptus vel ex parte rei. Non conceptus, cum sint distincti actu. Ergo rei significatae. Sed nihil est in potentia ad semet ipsum. Ergo istae duae res erunt distinctae. Ergo et cetera.

(10) Item octavo est auctoritas Averrois in I Metaphysicae commento 17, ubi dicit, quod materia prima recipit formas particulares mediantibus universalibus. Ergo videtur velle, quod istae formae sint realiter distinctae.

(11) Item nono Aristoteles in II De generatione animalium dicit, quod homo prius vivit vita plantae, postea vita sensitiva. Haec autem non possunt esse, nisi sint formae realiter distinctae. Ergo et cetera.

(12) Et ista sufficiant pro hac opinione.

(13) Contra istam opinionem multa possent adduci motiva, sed dumtaxat potiora adducemus.

(14) Primum, quod communiter adducitur, est: Si haec opinio esset vera, sequeretur, quod deus et intelligentiae essent compositae ex rebus realiter distinctis, similiter et accidentia. Consequens est falsum. Quis enim diceret ista esse composita? Consequentia probatur, quia de intelligentiis dicuntur multa praedicata, et quod sunt substantiae et quod sunt incorporeae, et pro te componerentur ex diversis formis. Nullus autem diceret hoc. Communiter enim tenetur vel angelum esse simplicem vel tantum componi ex ente et essentia vel ex actu et potentia. Similiter corpus caeleste seclusa intelligentia est simplex, et tamen de eo dicuntur diversa praedicata. De albedine etiam patet. Nam de ipsa dicitur, quod est color, quod est qualitas, quod est accidens et multa alia. Ad argumentum mihi non videtur esse aliqua responsio nisi concedere consequens et consequentiam.

(15) Secundo et fortius: Si haec opinio esset vera, praedicatio generis de specie esset denominativa et accidentalis et non in primo modo. Consequens est falsum secundum omnes. Ergo et cetera. Consequentia probatur, quia, quando dicitur: “Homo est animal”, non est sensus, quod per eandem formam sit homo et animal, sed quod materia habens humanitatem habet animalitatem. Ista autem est denominativa, similis illi “album est dulce”, id est “habens albedinem habet dulcedinem”.

(16) Sed dicetis, ut dicunt tenentes istam opinionem negando similitudinem, quia, quando dicitur: “Album est dulce”, ista duo possunt separari ad invicem, non autem ista duo “homo” et “animal”.

(17) Sed contra: Saltem habeo, quod ita est de ista propositione “homo est animal”, sicut de illa “album est quantum”, quia, sicut animal est in potentia ad hominem, ita et quantitas ad colorem, cum quantitas sit immediatum susceptivum coloris.

(18) Dicetis: Adhuc est differentia, quia, licet albedo praesupponat quantitatem, sicut humanitas animalitatem, tamen est differentia, quia istae sunt diversorum praedicamentorum, illa vero unius, et ideo ex his potest unum per se constitui et non ex aliis. Sed esto, quod haec sint vera! Tamen unum non videtur esse de intellectu alterius, cum unum sit realiter distinctum ab alio. Animalitas enim pro te realiter distinguitur ab homine. Quando ergo unum potest esse de formali intellectu alterius? Et confirmatur: Non plus se habet humanitas ad animalitatem quam forma ad materiam, et potest forma intelligi non intellecta materia. Ergo similiter est in illis.

(19) Item si essent distincta realiter, cum duorum realiter distinctorum deus possit facere unum sine alio, ergo posset facere humanitatem absque animalitate. Ergo et possemus intelligere unum sine altero, cum intelligere sequatur esse.

(20) Deinde sequeretur, quod daretur aliqua forma, quae neque esset substantia neque accidens. Consequens autem est falsum, ut patet. Ergo et cetera. Consequentia probatur. Dicis, quod Sortes per aliam formam est animal et per aliam est substantia. Illa forma, per quam est corpus, vocetur “a”, per quam est substantia, vocetur “b”. Quaero tunc: Vel a est substantia vel accidens. Non primum, quia realitas, per quam est substantia, scilicet b, et a distinguuntur; nec accidens; quis enim hoc diceret? Itaque haec opinio est contra Aristotelem II huius dicentem intellectum esse in sensitiva sicut trigonum in tetragono. Modo trigonum non est in tetragono sic, quod illis diversae formae correspondeant, sed solum, quia eminenter et potentia continet illud idem. Ergo sic est in illis.

(21) Item et est argumentum commune: Per unam formam possumus salvare omnia, quae dicuntur de illis per plures formas. Ergo frustra ponuntur tot formae. Antecedens probabitur infra.

(22) Et haec sufficiant quantum ad hanc partem.

(23) Secunda opinio ponitur dicens, quod aliqua sunt praedicata quiditativa, aliqua denominativa. Quantum ad prima unica forma correspondet, quantum vero ad denominativa secundum numerum praedicatorum est numerus formarum. Verbi gratia dicitur de homine, quod est animal, quod est substantia, quod est corpus et huiusmodi. Dicit ista opinio, quod per eandem formam est homo, animal, substantia. Sive modo ex ratione sive ex natura rei distinguantur, non curo. Sufficit, quod sit eadem forma realiter. Sed quia ultra ista praedicata sunt praedicata denominativa, ut quod homo est oculatus, manuatus, mixtus et huiusmodi, dicit ista opinio, quod quoad ista praedicata formae correspondentes eis sunt realiter distinctae. Et haec opinio attribuitur Scoto, licet discordia sit inter Scotistas. Vult ergo Scotus, quod secundum aliud et aliud membrum sit alia et alia forma, quae praedicata, licet denominative praedicentur, quia non sunt in recta linea praedicamentali, tamen sunt sub alia nihil extrinsecum connotantia, sicut albedo.

(24) Motiva multa sunt pro hac opinione. Primo scimus, quod per aliam formam est homo et per aliam mixtum, quia, quando homo corrumpitur, fit cadaver, et cum ibi sit mixtio, est etiam forma mixtionis. Modo ego vellem scire, an ista forma fuerit in homine eminenter vel non. Si primum, habeo intentum, quod ablata anima adhuc est forma mixtionis, quae prius fuit, et sic per formam hominis non erat mixtum, sed per formam distinctam.

(25) Dicetis, quod illa forma prius non erat, sed tunc primo est genita, quando ablata fuit anima, ut dicunt Thomistae.

(26) Sed contra, quia mirabile videtur, quod nihil remaneat in cadavere, quod prius erat in vivo, et tamen dignoscatur cadaver hoc fuisse istius hominis et hoc istius. Item si carnes istae bovis mortui non essent carnes bovis vivi, tunc illae non essent carnes, et sic possent comedi in quadragesima.

(27) Sed his omissis veniam ad alia. Dicis, quod illa forma cadaveris est genita, ad quod multa sequuntur inconvenientia. Primo posset esse generatio sine alteratione praevia, quod est contra Aristotelem. Consequentia probatur: Sit ita, quod bos interficiatur gladio. Ille bos moritur per solum motum localem. Ergo per solum motum localem generatur illa forma absque aliqua alteratione. Hoc autem inconveniens non sequitur secundum Scotum, quia bove interfecto, licet amplius non sit bos, remanet tamen forma mixti, quae prius erat, per quam est mixtum. Secundum Thomam autem non potest dici hoc, sed oportet dicere, quod nova forma mixti sit genita. Et similiter dicatur de formis partialibus. Quis autem tam fatuus diceret, quod per solam incisionem generaretur cor, hepar et alia membra?

(28) Amplius et subtilius arguit Scotus. Sequeretur secundum illam positionem, quod effectus idem numero posset a diversis causis secundum speciem provenire. Nam possibile est, quod Sortes moriatur gladio, suspendio et aqua. Ex quibus omnibus generaretur eadem mixtura. Secundum autem Scotum non sequitur hoc inconveniens, quia ipse vult, quod sit eadem forma mixti in mortuo, quae prius fuit in vivo.

(29) Ulterius ista opinio est haeretica. Ex hac enim sequitur, quod Christus crucifixus non fuit ille, qui positus fuit in sepulcro. Consequens est falsum, quia illum adoramus positum in sepulcro. Consequentia probatur, quia nihil remansit de eo; ex quo facta est resolutio tam in substantiis quam in accidentibus.

(30) Item vanum esset adorare corpora sanctorum, quia idem esset, ac si adoraremus materiam primam.

(31) Quod etiam formae partiales realiter distinguantur, patet, quia diversitas figurarum, compositionum, operationum et complexionum secundum speciem arguit diversitatem operationum secundum speciem. Patet hoc, quia aliter tollitur ratio ad probandum asinum non esse eiusdem speciei cum homine. Quod autem in membris partialibus sit diversitas figurarum, patet de se.

(32) Item nonne oculus meus et oculus asini specie distinguuntur? Magis autem distinguitur oculus meus ab hepate meo quam oculus asini ab oculo meo.

(33) Haec ergo est opinio Scoti sic recitata.

(34) Haec opinio multas habet instantias contra se, quia primo videtur esse contra sententiam Aristotelis in multis locis, ubi dicit, quod ablata anima non remanet caro nisi aequivoce. Modo si per eandem formam esset caro vivi et caro mortui, sequeretur, quod non esset aequivoce eadem, immo proprie per formam unam.

(35) Secundo et fortius, et hoc mihi facit fidem, sequeretur, quod, quicquid adveniret mixto, esset accidens, quod est falsum. Nullus enim dixit animam esse accidens. Consequentia probatur, quia omne, quod advenit enti in actu, est accidens. Sed quaelibet anima advenit enti in actu. Ergo et cetera. Prima est Aristotelis in I De generatione et in multis aliis locis.

(36) Multae dantur responsiones ad hoc argumentum, sed duae sunt praecipuae. Dicunt, quod id, quod advenit enti in actu ultimato, non ordinabili essentialiter in ulteriorem formam substantialem est accidens; sed anima non advenit enti in actu, quin illud ordinetur in aliud. Sed quamvis haec responsio forte in se sit vera, non tamen est ad intentionem Aristotelis, quia Aristoteles in I De generatione, ubi arguit contra antiquos ponentes ens in actu esse subiectum omnium, ut aerem vel ignem vel aliquod medium, arguit isto modo: Si hoc esset verum, sequeretur, quod omnis generatio esset alteratio, cum tantum accidens acquireretur, quia omne, quod advenit enti in actu, est accidens.

(37) Dicunt isti: Hoc argumentum vadit contra antiquos et non contra nos, quia volumus nos, quod tale ens in actu subiciatur ratione materiae solum et non ratione formae, sed potius, quod forma sit dispositio ipsius subiecti et non, quod ipsa sit subiectum.

(38) Sed contra dicam ego, quod similiter etiam antiqui ponebant.

(39) Dicunt isti, quod non, sed ponebant ipsum esse subiectum ratione utriusque.

(40) Sed contra: Quomodo scis ista, cum non legeris libros eorum? Et ideo ista non videntur de mente Aristotelis.

(41) Deinde argumentum, per quod movetur Scotus, ut dicit Antonius Andreae, fuit hoc: Quia membra partialia habent diversas operationes, diversas complexiones et diversas figuras secundum speciem, ergo habent diversas formas secundum speciem.

(42) Sed ex hoc arguo diversitatem animarum, quod est contra te, quia, qualem proportionem habet complexio et figura unius membri respectu alterius ad arguendum diversitatem formarum, eandem habet forma unius respectu alterius ad arguendum diversitatem animarum. Et ita, si tu ex diversitate complexionum et figurarum arguis diversitatem formarum, ita et ego ex diversitate formarum arguo diversitatem animarum. Possent et alia adduci contra hanc opinionem, sed haec pro nunc sufficiant.

(43) Tertia opinio est, quae vult, quod in omni composito ex materia et forma saltem generabili et corruptibili praeter formam specificam sit una forma generica, quae vocatur forma corporeitatis coaeterna materiae primae, realiter distincta a forma specifica. Quam opinionem Burlaeus in I Physicorum super textum commenti 63 attribuit Lincolniensi et Avicennae, sicut eam attribuit Averroes in eo loco et in 1 capitulo De substantia orbis, et, quod peius est, quidam moderni attribuunt hanc sententiam Averroi. Et istius opinionis fuit Ioannes in quodam scartafacio, quod composuit super librum De substantia orbis. Fundantur autem isti super Aristotelem in I De generatione, ubi dicit, quod quantitas est coaeterna materiae primae. Ulterius supponit ista opinio, quod omne accidens fundetur in composito ex materia et forma sic, quod nullum fundetur in materia prima. Quibus sic suppositis arguit ista opinio sic: Quantitas est coaeterna materiae primae; sed nullum accidens fundatur in materia prima; ergo quantitas est coaeterna materiae compositae; nullam autem formam possumus reperire coaeternam materiae primae nisi formam corporeitatis de praedicamento substantiae. Ergo.

(44) Consuevi confirmare hoc alias argumento mihi difficili, quia propria passio est posterior suo subiecto origine et natura; sed trina dimensio est quaedam passio non substantiae, quia datur substantia sine quantitate; ergo alterius; sed non est reperire aliud nisi corpus de praedicamento substantiae, quod sit primum subiectum illius trinae dimensionis; ergo trina dimensio est passio ipsius. Tunc sic: Trina dimensio, cum sit eius passio, insequitur ipsum, et ipsa est coaeterna materiae primae; ergo corpus ponetur coaeternum materiae primae; et nulla est forma substantialis, quae sit coaeterna materiae primae faciens ipsum esse corpus, ut omnes concedunt; ergo illa erit forma corporeitatis realis realiter distincta a forma specifica. Ponit ergo ista opinio formam corporeitatis de praedicamento substantiae coaeternam materiae primae.

(45) Utrum vero sit alia forma praeter formam corporeitatis, Lincolniensis tenuit, quod non. Averroes vero posuit formas elementorum sub esse imperfecto et corrupto, Avicenna vero sub esse perfecto. De quibus nunc non est cura, sed tantum de forma corporeitatis.

(46) Duo autem volo examinare in ista opinione in se, primum, utrum sit vera vel falsa, secundum, utrum sit de mente Averrois, ut quidam moderni dicunt.

(47) De primo dico, quod ista opinio apud me non est intelligibilis et est erronea.

(48) Non enim est intelligibile, quod forma generis sit realiter distincta a forma speciei, ut supra dictum est. Rationes autem audivistis, quas adduximus contra Avicebron.

(49) Secundo. Cum hoc, quod in se non est vera, non est etiam ad mentem Averrois et Aristotelis. Credo, quod Avicenna hanc posuerit, qui in multis contradixit Aristoteli. Aristoteles enim devenit in notitiam materiae primae, quod scilicet est ens in pura potentia, per hoc, quia potest omnes formas recipere, ut bene dicitur I Physicorum textu commenti 63. Modo si materia prima haberet formam corporeitatis, quam tu dicis sibi coaeternam, quomodo Aristoteles per transmutationem devenisset in cognitionem materiae primae? Sed tantum devenisset in notitiam corporis. Item ex alteratione non devenisset in notitiam ipsius, quod sit in pura potentia. Argumentum ergo stat in hoc: Quomodo Aristoteles venatur, quod materia prima sit in pura potentia, si ipsa habet formam corporis de praedicamento substantiae sibi coaeternam?

(50) Deinde dicit Aristoteles in I De generatione et in VII Metaphysicae damnans antiquos ponentes unum ens in actu esse subiectum generationis, quia omne, quod adveniret tali subiecto, esset accidens et omnis generatio esset alteratio. Modo si tu ponis talem formam coaeternam materiae primae, sequuntur eadem inconvenientia, quae sequuntur contra ipsos antiquos.

(51) Dicetis: Argumentum Aristotelis non procedit contra nos sicut contra antiquos, quia ipsi ponebant corpus determinatae speciei, verbi gratia ignem, esse subiectum generationis, sed nos non ponimus corpus specificum, sed genericum.

(52) Sed sic dicere est facere Aristotelem diminutum, quia non probasset absolute non dari corpus in actu existens subiectum cuiuslibet generationis, quia dimisisset hoc corpus, quod isti dicunt. Quare haec opinio non est Aristotelis, et quod nullo modo haec opinio sit Averrois, patet ex multis locis, primo ex I Physicorum textu commenti 79, ubi dicit, quod materia non habet formam propriam, quia, si sic, non posset recipere omnes formas. Et loquitur absolute de quacumque forma. Secundo, quod dant glossam, sed nihil valet. Et quod plus est: Commentator in I Physicorum textu commenti 63 et in 1 capitulo De substantia orbis arguit contra Avicennam tenentem istam opinionem, sed quia isti glossant haec loca, ideo volo adducere unum locum, cui non possunt dare glossam, in IV Caeli commento 40. Dicit enim ibi Averroes, quod quantitas est coaeterna materiae primae et est prima, quae fundatur in materia. Unde dicit, quod aliqui putaverunt ipsam esse substantiam. Et ideo, quia ista opinio est falsa, devenio ad quartam.

(53) Quarta opinio, ut bene dicit Burlaeus in I Physicorum textu commenti 79, ascribitur Averroi. Vult ista opinio, quod in simplici corpore non sit nisi una forma substantialis. Ad quod possemus adducere infinita commenta, ut in IV Physicorum commento 71 et IV Caeli commento 22 et XII Metaphysicae commento 22, ubi dicit, quod in corpore simplici non est nisi una forma substantialis. In composito vero praeter formam mixti non sunt nisi formae elementorum, quae sententia est Averrois in fine I De generatione, sed expressius in III Caeli commento 67. Vult haec opinio, quod elementa remaneant in mixto sub esse imperfecto. Et in hac opinione ipse est solus, quod scilicet formae elementorum refrangantur secundum refractionem qualitatum primarum. Aliter enim, ut dicit ipse, non esset mixtio. Cur autem hoc teneat, non est praesentis speculationis.

(54) Et praeter formas elementares posuit formam mixti. Unde dicit in I De substantia orbis: “Unius entis una est forma.”

(55) Stante hac opinione est difficultas, quia videtur, quod, si forma mixti advenit materiae informatae formis elementorum, quod ipsa sit accidens.

(56) Argumentum hoc non concludit, sed tamen est diversitas inter has formas et formam corporeitatis, quam isti ponunt, quia ista forma est substantialis et non intenditur neque remittitur. Si vero formae elementorum stant in materia in adventu formae mixti, non est mixtum, quia proprie non sunt substantiales, quoniam sunt intensibiles, nec proprie sunt accidentales, sed sunt naturae ancipitis. Intenduntur enim et remittuntur et videntur habere contraria. Non inconvenit autem plures formas accidentales esse simul in eodem subiecto, sicut in lacte est albedo et dulcedo.

(57) Hic esset disputandum, utrum formae elementorum remaneant in mixto. Sed hoc spectat ad III De caelo et magis ad I De generatione. Esset etiam disputandum, an detur medium inter substantiam et accidens. In hoc enim omnes reprehendunt Commentatorem et Burlaeum, qui fuit maximus Averroista; dicunt, quod Commentator in hoc non est audiendus, quia sibi contradixit. Sed haec relinquamus.

(58) Solum facio unum argumentum ad hoc propositum. Commentator tenet, quod praeter formam mixti sunt formae elementorum in materia non dantes esse specificum et tamen secundum eum materia informata forma unius tantum elementi, puta ab igne, non potest aliam formam recipere. Sed contra, quia materia informata quattuor formis elementorum videtur magis esse in actu quam materia una sola informata. Si ergo materia stans sub solo igne non potest aliam formam recipere, similiter stans sub quattuor elementis non potest aliam recipere, sed quicquid ei advenit, est accidens. Et ideo opinio Averrois non videtur mihi vera. Et haec de quarta opinione! Unde pono quintam.

(59) Quinta opinio, quae mihi probabilior videtur, est authenticorum virorum, divi Thomae, domini Aegidii et Alberti hic in libro De anima, licet contrarium videatur dicere in III Caeli. Dicit ista opinio, quod in uno composito non possunt esse plures formae substantiales realiter distinctae, sed unica tantum. Eadem enim est forma, per quam Sortes est animal, corpus, mixtum, oculatus et huiusmodi. Et pro hac tantum duo fundamenta adducam, quia alia patebunt.

(60) Primum: De ratione formae substantialis est dare esse simpliciter, accidentalis vero per accidens, ut dicitur in I De generatione. Modo si quaelibet forma substantialis dat esse simpliciter, tunc tale compositum habebit duo esse simpliciter; quare non esset unum, sed duo.

(61) Alterum fundamentum est, quod Aristoteles semper, ubi loquitur de hac materia, dicit, quod omne, quod advenit enti in actu, est accidens, quod pro te vel esset falsum vel limitatum. Volendo ergo sustinere hanc opinionem, quae mihi verior videtur, restat solvere argumenta in oppositum.

(62) Ad id, quando dicitur, unde sumeretur ista numerositas praedicatorum, pro hoc notetis, ut bene notat hic Albertus et divus Thomas: Non inconvenit aliqua dispersa in diversis concludi eminenter in uno perfectiori; est enim substantia sine corpore, ut in abstractis, et est corpus sine vivente et vivens sine animali et animal sine homine. Ecce, quomodo ista sunt dispersa in diversis! Cum quo tamen stat, quod ista dicantur esse collecta in uno ut in homine ratione suae perfectionis.

(63) Exemplum accommodatum dat Albertus: In civitate sunt tribuni, praetor et consul. Praetor est perfectior tribuno, et consul est prior praetore, quae tamen omnia sunt collecta in rege sive in principe. Potest enim ipse facere omnia, quae possunt ipsi, de per se. Unde iste est ordo: Quando aliqua subordinantur ad invicem, prius debet esse in posteriori eminenter, sicut trigonum in tetragono. Anima intellectiva ex sui perfectione omnia, quae sunt in aliis dispersa, in se eminenter continet illa.

(64) Quo stante faciliter respondetur ad illud argumentum. Dico, quod est unica res realiter, tamen plures virtualiter, a quo sumitur ista numerositas praedicatorum. Ex enumeratione enim virtutum contentarum in ipsa anima intellectiva sumuntur illa praedicata. Quare patet, quod ista numerositas sumitur a re continente illas perfectiones eminenter, ut patet in exemplo Alberti de rege.

(65) Ad secundum, quando dicebatur, quod substantia separatur a corpore et corpus a vivente et vivens ab animali in his, quae sunt dispersa, ergo ita debet esse in homine, sed in rei veritate hoc potius arguit oppositum. Nam in imperfectis sunt dispersa, uniuntur tamen in homine propter perfectionem animae suae comprehendentem omnes gradus imperfectos ex sui magna perfectione, sicut verbi gratia rex continet omnes magistratus, qui sunt dispersi in inferioribus, immo deus, qui est perfectissimus omnium, continet eminenter omnes rerum perfectiones, et hoc est unum ex fundamentis sancti Thomae.

(66) Ad tertium “aliquid competit corpori, quod non animali” respondetur, sicut dictum est in quaestione magna De universalibus: ‘Primum’ et ‘per se’ non sunt praedicata realia, sed solum rationis facta per opus intellectus. Quod ergo aliquid competit uni, quod non competit alteri, arguit distinctionem rationis, ut putat sanctus Thomas, vel est ex natura rei, ut putat Scotus.

(67) Ad quartum “idem esset ratio conveniendi et differendi respectu eiusdem”: Hoc argumentum est satis vile. Respondetur, quod, sicut verbi gratia albedo ut 8 convenit albedini ut 2, et differt etiam ab eadem, non tamen secundum eundem modum, quia in ratione albedinis et secundum quid convenit cum albedine ut 2, differt autem simpliciter, quia illa est ut 2, ista vero ut 8, sic in istis, si homo convenit cum substantiis separatis, convenit secundum quid per conceptum genericum et valde commune, inquantum est substantia, differt autem simpliciter, inquantum est corpus vel animal. Habetisne hoc pro inconveniente? Immo est necessarium.

(68) Ad quintum “genus superius est in potentia ad inferius et genus ad differentiam et quod genus superius est prius genere inferiori” multae dantur responsiones, quas omitto, maxime Gregorii Arminensis et aliorum Nominalium, quae non vadunt ad rem, sed nos respondemus, et responsio patet ex dictis. Dixi, quod numerositas praedicatorum sumitur ex his, quae sunt dispersa in aliis collectis in uno eminenter. Corpus enim, substantia et vivens, quae sunt dispersa in aliis entibus, perfectiori modo uniuntur in anima, et ab hac anima sumuntur omnia haec praedicata secundum actus diversos, quos continet, ut conceptus substantiae sumitur a substantia, inquantum continet gradum substantiae, et conceptum corporis, inquantum continet gradum corporis. Assumuntur ergo ista praedicata a diversis naturis collectis in uno.

(69) Et quando dicitur: “Genus est in potentia et prius differentia”, dico, quod ista prioritas et potentialitas est rerum importatarum per conceptus, quae, etsi sint unica res in homine, tamen sunt dispersa in aliis. Et ex ista dispersione collecta in uno assumuntur illa diversa praedicata formaliter. Ergo et cetera.

(70) Respondetur ad argumentum, quod ista potentialitas sumitur a re importata, quae, licet sit eadem realiter, tamen, ut exprimit et includit naturam animalis per hunc conceptum ‘animal’ et ut includit naturam corporis per hunc conceptum ‘corpus’ et ut includit naturam hominis explicatam per ‘hominem’, et sic eadem res est in potentia ad se ipsam, quae quidem potentia sumitur ex diversis gradibus, qui quidem licet sint inclusi in eodem et sint idem realiter, scimus tamen, quod unum est prius altero et perfectius unum in potentia ad aliud ex his, quae sunt dispersa in aliis.

(71) Unde, quia video, quod substantia ad extra est sine corpore, quia non omnis substantia est corpus, ex hoc postea sumo prioritatem et posterioritatem ab eadem re includente istos gradus, et illa numerositas praedicatorum sumitur ab eadem re aliter et aliter concepta.

(72) Ex hoc patet etiam responsio ad sextum, quod erat confirmatio, similiter et ad dicta Aristotelis in VII Metaphysicae, quia illa unio definitionis, a qua sumitur, respondetur a re. Sed advertatis, quod, licet animal et rationale sint eadem res in homine, in aliis est dispersa, in quibus animal est imperfectius rationali. Definitio ergo facit unum, quia importat unam et eandem rem, quae eadem res, secundum quod consideratur sub gradu imperfecto, quem continet, dicitur in potentia ad se ipsam consideratam sub gradu perfecto.

(73) Similiter ad octavum. Quando dicitur de Averroe: “Materia recipit formas particulares mediantibus formis universalibus”, hoc debet intelligi secundum nostrum modum intelligendi et ratione perfectionis formarum particularium. Unde dicimus, quod elementum est in potentia ad formam mixti. Et tamen mixtum est una et eadem res. Sed sicut in re dispersa dicimus: “Forma elementi est imperfectior forma mixti et in potentia ad eam”, sic etiam dicimus in mixto. Exemplum accommodatum est de rege. Est ergo unio, prioritas et proportionalitas, perfectio et imperfectio in eodem assumpta ex rebus in pluribus dispersis et in uno collectis et eadem. Et sic patet responsio ad argumenta istorum.

(74) Difficultas autem est respondere rationibus Scoti tenentis dari formas partiales et formas mixti distinctas ab aliis.

(75) Ad primum. Si non remanet eadem forma, quaerebatur de generante illam formam ita nobilem et de generante illa accidentia. Et idem effectus numero proveniret a distinctis specie.

(76) Hoc argumentum est fortissimum, quod cognoscitur ex diversitate responsio-num. Thomistae digladiantur inter se in hoc. Aliqui dant unam responsionem, alii aliam. Gregorius Ariminensis dat aliam in II Sententiarum distinctione 16 quaestione 2. Dicam ego illud, quod mihi magis placet.

(77) Videtur mihi primo, quod Scotus et sui sequaces habeant contra se quasi easdem angustias, quas habet sanctus Thomas, quia, si bos interficiatur gladio, frigiditate et quomodocumque moriatur, semper est idem bos. Modo est difficile videre, quomodo per solum motum localem possit corrumpi bos. Unde reflectitur argumentum contra ipsum. Dicebat ipse, quomodo per solum motum localem potest generari bos nulla praecedente alteratione. Contra: Sicut omnem generationem praecedit alteratio, ita et omnem corruptionem. Et sicut est inconveniens de uno, ita et de alio. Tunc reflecto contra te hoc idem argumentum: Si bos corrumpitur gladio, frigiditate, illa forma substantialis corrumpitur et est idem effectus numero. Ergo a diversis secundum speciem potest provenire idem effectus numero.

(78) Dixi notanter: Quasi est idem argumentum, quia forte dicerent, quod non est simile de generatione et corruptione, quia per generationem fit effectus positivus, per corruptionem vero privativus, et non inconvenit, quod effectum privativum non praecedat alteratio; et quod idem effectus possit provenire a diversis specie, bene inconvenit de positivo. Sed istud in rei veritate est fuga.

(79) Et ideo ego volo respondere pro me et pro te concedendo, quod idem effectus privative et positive a diversis secundum speciem possit provenire. Sicut enim affirmatio ad affirmationem, ita negatio ad negationem, quod debet intelligi in causis adaequatis, ut dicitur in I Posteriorum, sicut ad hoc, ut forma huius verbi gratia sit in materia, requiritur harmonia et contemperamentum in qualitatibus primis, debita quantitas, figura, continuitas. Cum ergo requirat tot et tanta pro suo esse, non inconvenit, quod ex tot et tantis possit desinere esse. Unde si maior caliditas vel minor sit in corpore Sortis, quam oporteat, statim morietur, et amplius anima desinet informare tale corpus; pariter et dicatur de humido, frigido et sicco. Item quoque patet ratione continuitatis, quod, si discontinuetur caput, anima desinit informare. Verum autem quod per solum motum localem possit deperdi ipsa anima, credo ego, quod sic, ut si per possibile vel impossibile caput discontinuetur sine aliqua alteratione facta in spiritibus et humoribus. In rei veritate periret tale animal, cum sua anima requirat debitam continuitatem pro sui esse. Credo autem, quod hoc impossibile sit, quia saltem spiritus et harmonia dirumpuntur et disproportionantur. Et sic, quod tu habes pro inconveniente, habeo ego pro necessario, quod idem effectus a diversis specie possit provenire. Et hoc est manifestum exercitatis in medicina. Oculus enim potest removeri a sanitate multis modis, ut, quia via sit obtusa, quia complexio variatur et compositio dissolvitur. Et sic patet solutio, cum dicis, quod per solum motum localem dictum est primo, quod hoc est impossibile, quia statim spiritus dirumperentur et corrumperentur. Quodsi esset possibile fieri solum per motum localem, dico adhuc, quod desineret propter continuitatem debitam sibi esse solutam.

(80) Contradixit unus scholaris, quia abscissa manu non moritur animal, quando ibi non est debita continuitas. Dixi, quod non tantam continuitatem requirit in membris aliis, quantam in principalibus. Et ad aliud dico, quod nedum effectus idem secundum speciem, sed etiam secundum numerum a diversis specie potest causari.

(81) Dicetis: “Istud arguit de privativo, non autem de positivo.”

(82) Non miremini, si sum longus, quia res est difficilis. Sed etiam probo de positivo. Nam sumamus sanitatem existentem in oculo. Ista sanitas potest distemperari per calidum et frigidum. Sic aegritudo potest causari potestque sanitas generari in oculo per calidum et frigidum. Si enim oculus laborat per frigidum, sanabitur per calidum, et e contra si laborat per siccum, sanabitur per humidum et e contra. Et hoc non inconvenit, quando idem effectus numero a diversis secundum speciem dependet.

(83) Dicetis: “Sanitas est quoddam relativum, quia dicit respectum. Est enim quaedam adaequatio.”

(84) Dico, quod est positivum, quod patet, quia est productiva operationum. Sed missa haec faciamus. Non potest negare Scotus, quod idem effectus etiam numero privative sit a diversis causis, sed probo tibi, quod tenendo viam Peripateticam, scilicet quod generatio unius est corruptio alterius ex II De generatione et si idem est agens et corrumpens et generans VII Metaphysicae commento 31, quod necessario idem effectus positive potest a pluribus produci. Locutus sum dubitative, quia Scotus negat illam propositionem universaliter, scilicet quod generatio unius est corruptio alterius, quia secundum speciem, quando homo corrumpitur, nihil de novo generatur, sed voluit illam propositionem esse tantum veram in generatione elementorum. Sed si vis tenere, ut omnes tenent, quod corruptio unius sit generatio alterius, sicut iste effectus privativus a diversis potest causari, sic habemus dicere de effectu positivo, cum idem sit generans et corrumpens.

(85) Dicetis et subtilius: “Hoc non videtur verum de effectu positivo, sed bene de privativo. Quomodo enim est possibile, quod per solum gladium generetur forma cordis et hepatis et cadaveris et tot et tanta membra?” Hoc argumentum dixi esse fortissimum, licet apud me non concludat. Nam sumo dictum Aristotelis in II De generatione, ubi dicitur, quod terra potest generare ignem, aerem et alia multa. Si enim terra agat in aerem per siccitatem, non per caliditatem, tunc generabitur ignis, qui est calidus et siccus; similiter, si agat in aerem per frigiditatem, tunc generabitur aqua, quae est frigida et humida. Ecce, quomodo est possibile, quod idem agens secundum speciem causaret effectus diversos secundum speciem, et similiter, quod idem effectus secundum speciem provenit a diversis causis secundum speciem! Hoc autem, ut dicit Aristoteles, provenit ex dispositione.

(86) Et quorsum haec? Dico, quod non solum effectus privativus, sed etiam positivus potest a diversis causis secundum speciem causari, et idem agens secundum speciem potest diversos effectus producere. Quare patet, quod non inconvenit, quod per frigidum generetur cadaver et per humidum et calidum, sic et in aliis. Quare, quando caliditas agit in hominem, cum hoc subiectum sit maxime dispositum pro forma cadaveris, ideo non est mirum, si ex eo generetur cadaver. Similiter humiditas agens in hominem generat cadaver. Similiter et siccitas et gladius et huiusmodi, nec hoc est mirum, quia tale subiectum est dispositum pro forma cadaveris. Unde si hoc est inconveniens, erit destruere processum Aristotelis in II De generatione, ut supra dictum est. Et si argumentum Scoti concluderet, erit etiam contra Aristotelem. Responsio ergo stat in hoc, quod non inconvenit, immo est necessarium ratione dispositionis passi eundem effectum produci a diversis causis. Et haec est nostra responsio a nullo accepta, immo idem effectus positivus potest a diversis causis provenire, ut dolor provenit a calido, frigido, humido, sicco, et tamen dolor est quid positivum, quia est tristis sensatio.

(87) Sed instabitis, quia re vera esset verum, quod tu dicis: “Si aliqua dispositio ...”, quia fit resolutio usque ad materiam primam. Si tenemus opinionem communem, quod accidentia, quae se tenent ex parte materiae, remaneant superveniente nova forma, non est tanta difficultas. Sed secundum sanctum Thomam est magis difficile, quia est facta omnimoda resolutio. Dico tamen, quod iste est ordo naturae procedentis ab imperfectis ad perfecta, quod, quantus est gradus, quem destruit, tantum generat, et ista sub eodem esse producit dispositiones sequentes, sub quo fuerunt praecedentes.

(88) Adhuc est dubitatio, quia tu vis, quod caliditas et humiditas producant formam substantialem ita nobilem, sicuti est forma mixti. Item confirmatur: Quando comedimus carnes caponum et fasianorum, istae carnes pro te fuerunt genitae ab humiditate et caliditate interficiente ipsos. Quomodo autem est possibile, quod tam perfecta complexio fasianorum, quod patet ex gustu, producatur a sola humiditate? Si non potero vincere hanc pugnam, saltem eam impataro. Si hoc argumentum concludit, concluderet contra Aristotelem, qui vult, quod terra generet ignem. Modo quomodo hoc est possibile, cum ignis sit perfectissimus inter omnia elementa, terra vero imperfectissima?

(89) Dantur responsiones. Aliqui dicunt non inconvenire ratione dispositionis passi agens agere ultra gradum proprium, et dant exemplum: Idem ignis generat ignem clarum et turbidum, ex lignis olivae clarum, ex terrestribus turbidum, quod est ratione dispositionis passi. Item scholares multotiens superant magistros ratione dispositionis eorum.

(90) Sed haec responsio impugnatur ab Averroe, quia hoc potius debet reduci in causam efficientem quam materialem.

(91) Ideo melius est respondere eo modo, quo respondet sanctus Thomas in I parte quaestione 115, quod non inconvenit, quod humiditas et alia vilia generent formam perfectiorem se ipsis, pro quanto sunt instrumenta corporum supercaelestium. Et hoc est verum, maxime si credimus alchimiam esse veram. Nam ex plumbo potest fieri aurum concurrente dispositione quattuor qualitatum, quae sunt instrumenta influxus corporum supercaelestium. Quare patet, quod non est impossibile formam substantialem generari a quattuor primis qualitatibus concurrente influxu caelesti. Et tenendo istam viam evitantur illa inconvenientia, quae Trapolinus solebat concedere, quod, si homo poneretur in centro terrae vel in igne, ubi sol et aliae stellae non possent influere, quod non posset corrumpi propter defectum generantis formam succedentem.

(92) Nos autem volumus, quod, ubicumque ponatur homo, possit corrumpi, et generans formam sequentem sunt quattuor qualitates contemperatae, quae sunt instrumentum et influxus corporum supercaelestium. Unde omne instrumentum hic operans est influxus. Ex quibus patet solutio ad argumenta facta in corpore quaestionis, quando quaerebatur de generante formas in cadavere.

(93) Ad alia respondetur. Quando dicitur, quod ista opinio esset haeretica, dico, quod re vera corpus positum in sepulcro non fuit idem, quod positum est in cruce. Et hoc patet expresse secundum Aristotelem, qui dicit, quod oculus vivi et mortui aequivoce dicitur; quodsi illud corpus dicitur Christi vel sancti Petri, hoc est privative, quia ista materia, quae nunc est sub forma cadaveris, ante erat sub forma alia, quia sub forma Christi vel sancti Petri. Et hoc assertive non dico, sed de hoc ad theologos nostros me remitto.

(94) Erat alterum argumentum Scoti, quod formae partiales essent diversae propter diversas complexiones, adduximusque replicam contra hanc argumentationem, quia tunc essent etiam diversae animae. Dixi Antonium Andreae facere hoc argumentum contra se. Et in responsione nescio, quid dicat, forte, quod littera est corrupta, vel secundum quod possum capere ex verbis eius, videtur velle hanc responsionem, quod est diversitas eo, quia anima habet veram operationem communem in toto, quod postea distinguitur secundum diversitatem membrorum. Partiales vero formae non habent operationem communem. Et ideo propter hoc negatur similitudo.

(95) Notetis, obsecro, quod dicit non valere similitudinem, quia anima habet unam operationem communem, vel intelligit de operatione communi secundum genus vel secundum speciem. Si secundum genus, etiam formae partiales habent operationem communem secundum genus. Si secundum speciem, hoc non est verum, quia alia sensatione in specie sentit auris, alia nasus et oculus, et sic non esset eadem.

(96) Dices, quod intelligit de operatione communi, quae est sentire secundum tactum, quia ista est communis omnibus illis. Sed de hac nec est verum, quia sentire sensu tactus non est commune omnibus membris, quia non ossibus nec cartilaginibus.

(97) Respondeo ergo pro te et pro me, quod diversae mixturae totales arguunt diversitatem formarum, non autem partiales, similiter complexiones figurae totales. Et haec est responsio sancti Thomae in Quaestionibus disputatis de spiritualibus creaturis et de anima.

(98) Restat modo solvere argumenta tertiae opinionis. Videtur, quod forma corporeitatis sit coaeterna materiae primae, quia trina dimensio est coaeterna materiae primae. Quia nunc tenemus sententiam sancti Thomae, respondetur secundum eum, quod quantitas non est coaeterna materiae primae loquendo de materia una numero, licet concederet, quod sit aeterna secundum speciem, quia semper materia est quanta, non tamen ante formam substantialem. Ad secundum similiter respondetur, quod non est passio.

(99) Devenientes ad argumenta Averrois negandum est assumptum, quod elementa remaneant in mixto. Haec enim opinio est falsa, quia elementa non remanent formaliter in mixto, sed tantum virtualiter. Sed de hoc alias!

(100) Restat modo respondere ad argumenta principalia. Et sustinendo istam opinionem respondetur ad primum: Anima est actus corporis, et omne, quod advenit enti in actu, est accidens. Omissa responsione communi: Quod advenit materiae, actuatur per quantitatem, quod est falsum, cum omne accidens fundetur in composito, do veram responsionem, quod materia prius intelligitur informari forma corporeitatis quam forma viventis. Sed hoc est secundum nostrum modum intelligendi. Unde licet sit una anima, tamen prius intelligitur formare secundum gradum substantiae et corporis quam viventis. Et hoc est, quod dicit Aristoteles I Metaphysicae textu commenti 17, quod materia recipit formas particulares mediantibus universalibus, quod intelligitur secundum nostrum modum intelligendi. Sicut enim in his, quae sunt separata, videmus, quod perfectio substantiae praecedit corpus et corpus vivens et vivens hominem, sic etiam debet intelligi in his, in quibus sunt unita. Ex quibus patet responsio ad argumentum, quod facit sanctus Thomas saepe contra se, quia Aristoteles in VIII Physicorum dicit, quod hoc, quod per se movetur, dividitur in partem per se moventem et in partem per se motam; pars movens est anima in animali, pars mota vero non potest dici, quod sit materia, quae est pura potentia, quia omne, quod movetur, est actu, nec anima, quia idem esset movens et motum. Ergo oportet ponere aliam formam ab anima. Dico, quod materia secundum gradum mixti est pars mota, anima vero secundum gradum viventis movet, et hoc non repugnat idem secundum diversos gradus esse movens et motum.

(101) Si quis vero afficiatur Averroe, non quia putem eius opinionem esse veram, quia est deterior omnibus, cum ponat formas elementorum intendi et remitti, nec aliquis antiquorum, Alexander, Themistius, et nullus tandem nisi ipse dixit hanc fatuitatem, omnia argumenta soluta sunt praeter unum. Tenet ipse, quod anima non potest advenire nisi materiae informatae quattuor formis elementorum.

(102) Sed contra, quia in III Caeli commento 67 tenet ipse, quod materiae informatae una tantum forma elementali non posset anima advenire, quia esset accidens; modo: Quanto magis anima esset accidens, si adveniret materiae informatae quattuor formis elementorum.

(103) Hugo Senensis videtur tenere de mente Averrois, quod unica forma sit in mixto et quod elementa misceantur solum secundum qualitates et non secundum formas.

(104) Sed hoc non est de mente Averrois, quia in commento 67 III De caelo arguit contra Avicennam tenentem elementa misceri solum secundum qualitates, quia dicit Commentator: “Aliter non esset generatio.” Unde in eodem minimo materiae sunt quattuor formae elementorum, quia tenet ipse, quod, quantum de qualitate inducitur, tantum de forma substantiali inducatur.

(105) Ad hoc tamen ipse posset respondere negando similitudinem. Ex quo ille Commentator: “Formae elementorum non sunt eiusdem rationis, ideo non bene possunt actuare materiam.” Et est, sicut, si octo feminae assumantur, non possunt adaequare perfectionem unius viri loquendo de perfectione essentiali.

(106) Sed adhuc restat solvere alterum argumentum, quia quantitas est coaeterna materiae, et tamen tu dicis, quod nulla forma est ei coaeterna, quia trina dimensio est coaeterna materiae; sed trina dimensio est passio corporis de praedicamento substantiae; sed subiectum praecedit propriam passionem; ergo et cetera.

(107) Respondeo: Trina dimensio non est passio corporis, sed materiae. Nec Commentator dicit, quod sit passio corporis, quia corpus de praedicamento substantiae debet habere propriam passionem. Dico, quod haec est eius propria passio, scilicet aptam istam formam corporis extendi ad extensionem materiae. Et propter hoc solvitur argumentum Scoti, quo credidit se demonstrare contra Averroem, si quattuor sunt elementa in mixto, ergo quattuor corpora erunt in uno, et sic unum erit quattuor. Respondetur, quod, sicut in lacte est albedo et dulcedo unita, tamen est quantitas, qua extenduntur ambo, sic non est credendum, quod in mixto elementa extendantur per diversas quantitates, sicut, quando sunt de per se, et non inconvenit, quod plura corpora extendantur unica extensione, puta extensione quantitatis materiae. Unum enim elementum in mixto non habet propriam quantitatem, sicut quando est separatum de per se a quocumque alio.

(108) Tenendo istam opinionem respondetur ad argumentum principale dicendo, quod anima est actus corporis organici et formati quattuor formis elementorum. Sed non sequitur: Ergo anima est accidens, quia non advenit enti actuato per formam substantialem, sed solum per formas medias inter accidentales et substantiales. Si Scotum teneremus, patet, quid dicendum, scilicet quod anima est actus corporis actuati forma corporis. Et cum dicitur: “Ergo est accidens”, negatur consequentia, quia advenit materiae, et si actuatur, actuatur tamen per ulteriorem formam.

(109) Circa illud verbum “corporis physici” dictum est, quod non convenienter ponitur illa particula, quia nulla substantia debet definiri per accidens. Modo si definitur per corpus physicum, definitur per accidens, quia corpus physicum est naturale, sed in definitione rei naturalis ponitur motus. Ergo et cetera.

(110) Duae dantur responsiones.

(111) Prima secundum tenentes, quod quiditas rerum in particulari consideretur a metaphysico, non a naturali. Conceditur, quod naturalis, quaecumque considerat, considerat in ordine ad motum. Nec hoc inconvenit. Et quod dicitur VII Metaphysicae, intelligitur de definitione propria et completa. Si vero teneamus alteram opinionem, quod quiditates rerum in particulari considerentur a naturali, non a metaphysico, dicendum, quod, si definimus per accidentia in naturali philosophia, hoc accidit ex penuria et ignorantia differentiarum ultimarum, licet, quantum sit ex se, deberet definiri per ultimas differentias. Sed quia sunt ignotae, loco earum ponimus motum, qui est sua passio.

(112) Secundo arguebatur, quia omne physicum est “in potentia vitam habens” et e contra. Ergo una illarum partium superfluit.

(113) Secundum unam responsionem possumus dicere, quod est positum ad maiorem expressionem de li “physici”. Secundum vero Themistium illa particula “in potentia vitam habens” posita est ad maiorem expressionem, ut videbitur.

(114) Dubitatur circa illam partem “organici”, quia in definitione organici ponitur accidens. Respondetur, sicut ad argumentum de physico, secundum alteram responsionum.

(115) Ulterius, quando dicebatur: “Anima est simplicior formis elementorum, ergo habet subiectum simplicius”, hoc argumentum potius arguit oppositum quam propositum suum.

(116) Pro quo notandum, quod, quanto aliquid magis accedit ad naturam dei, tanto dicitur magis simplex secundum essentiam, licet non secundum operationem, quia nihil habet tot operationes, quot deus. Quare, cum anima accedat ad simplicitatem dei secundum essentiam, ideo oportebit ipsam esse compositam in operatione et habere diversa organa, cum quibus operetur suas operationes. Quia vero forma elementi non est simplex in essentia, ideo in operatione est simplex. Deus autem est compositus in operatione ad hunc sensum, quia potest multas et varias operationes producere.

(117) Ulterius, quando dicebatur, quia caro non est organica et tamen anima est actus eius, etsi multae dentur responsiones, vera tamen responsio est, quam dat sanctus Thomas in Quaestionibus disputatis de spiritualibus creaturis et de anima, ubi quaerit, an anima immediate uniatur corpori, et dicit, quod, cum dicitur: “Anima est actus”, intelligitur de subiecto totali, quod immediate anima informat, non autem partiali. Modo caro est subiectum partiale.

(118) Ulterius dicebatur: “Contra: Omne physicum organicum est in potentia vitam habens et e contra; ergo videtur, quod superfluat alterum eorum.”

(119) Diversae sunt responsiones. Latini dant unam, Graeci aliam. Themistius dicit, quod perfecta definitio animae esset ista: ‘Actus primus corporis physici organici’, et quod illa particula “in potentia vitam habens” fuit posita ad maiorem expressionem.

(120) Sed dicetis, ut dicunt Latini: “Contra, quia forma cadaveris est actus primus corporis physici et tamen in cadavere non est anima; in cadavere enim sunt organa, ut patet, quia in mensa dicitur: ‘Da mihi de illo oculo, de illa coxa et huiusmodi’.” Si volumus defendere Themistium, quia sua opinio sit sententia Aristotelis, qui dicit: ‘Si dolabra esset corpus organicum naturale, utique eius forma esset anima’, dicimus, quod illa est perfecta definitio animae. Et cum dicitur: “Forma cadaveris est actus corporis organici”, nego hoc, quia oculus mortuus dicitur aequivoce oculus, dum est mortuus, nec est organicum, cum non sit aptum exercere operationes suas.

(121) Notandum est, quod in circulis Petrus Mantuanus concessit, quod organicum etiam dicitur corpus artificiale, ut dolobra, cum sit corpus officiale habens debitum officium. Quod si negatur, quare animatum non est, dicitur, quia non est physicum. Et caelum proprie non est organicum nisi forte respectu siderum.

(122) Contra quam arguit Hispanus, quia dicit Aristoteles: “Tale autem, quodcumque in potentia, id est quod est in potentia vitam habens, est tale, quodcumque organicum.” Petrus Mantuanus negavit hanc expositionem, sed dixit hoc modo intelligi illum locum: “Quodcumque autem organicum, tale scilicet physicum est habens vitam in potentia.”

(123) Si vero teneamus alteram opinionem, non in vanum ponitur illa particula “in potentia vitam habentis”, sed ponitur ad differentiam cadaveris, quod est organicum, sed non est in potentia ad vitam.

(124) Dubitatur ultimo circa illam particulam “in potentia vitam habentis”. Tres motae fuerunt dubitationes. Primo li “in potentia vitam habentis” aut sumitur pro toto animato, quod dicatur in potentia ad actum secundum, aut pro parte animati, quod est potentia ad actum non secundum, quia est contra Aristotelem dicentem: “Est autem anima non abiciens actum”, nec primum, quia, si anima esset actus corporis animati, sequeretur, quod anima adveniret corpori iam animato. Aegidius facit hanc dubitationem et arguit ad utramque partem. Non bene autem solvit istam dubitationem.

(125) Si teneamus primam expositionem, quod sumatur corpus pro parte animati, respondetur: Quando Aristoteles dicit: “Est autem non abiciens actum”, quod non potest sustineri secundum istam definitionem. Dantur enim duae definitiones de anima, una, quae abicit actum, altera, quae non abicit, et ista abicit actum. Sed hoc non videtur verum, et vidi multos bonos Thomistas in hoc relinquere sanctum Thomam.

(126) Et ideo melius est tenere, quod anima est actus corporis animati et viventis.

(127) Contra: Tunc anima superveniret corpori iam animato.

(128) Respondetur negando consequentiam. Unde cum dico: “Anima est actus corporis viventis”, non intelligo, quod superveniat corpori iam viventi, quia hoc est impossibile, sed anima est actus, id est est id, quo formaliter animatum est animatum, sicut dicitur: “Lux est actus lucidi”, non, quod superveniat, sed est, quo illud est lucidum formaliter.

(129) Contra: Idem definiretur per se ipsum.

(130) Respondeo, quod non per idem eodem modo, sicut est in proposito, quia abstractum definitur per concretum.

(131) Dubitatur etiam, quia non videtur, quod anima sit in potentia ad actum secundum, quia anima nutritiva semper est in actu secundo.

(132) Multae dantur responsiones, sed magis laudo responsionem Themistii, qui dicit, quod, ut dicitur in libro Peri hermeneias et in Postpraedicamentis, potentia aliquando sumitur ut indifferens et ut excludit actum, aliquando ut includit actum. Tunc dico, quod potentia sumitur hic secundo modo.

(133) Solet etiam dubitari, quia substantia non definitur per additamentum VII Metaphysicae; ergo definitio data hic de anima est mala; datur namque per additamentum, quia per corpus, quod est subiectum animae; modo subiectum est extra essentiam animae; ergo et cetera.

(134) Ad hanc dubitationem respondetur hic a Ioanne, et quia sua responsio mihi non placet, ideo do aliam, quam dat Commentator VII Metaphysicae commento 4, quod anima non habet perfectam definitionem, quia non est in praedicamento, cum sit pars et non totum. Ideo oportet, ut definiatur per additamentum. Tamen bene verum est, quod definitio data de anima non sic est per additamentum, sicuti definitio accidentis, quia accidens definitur per subiectum, quod cum hoc, quod est extra essentiam accidentis, est etiam alterius praedicamenti, anima autem, etsi subiectum, per quod definitur, sit extra essentiam ipsius, non tamen est alterius praedicamenti, sed eiusdem praedicamenti cum ipsa anima, ad quod reducitur.