BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

LIBER PRIMUS DE ANIMA

 

9

 

(1) Amplius autem: Si non et cetera. Sequitur textus commenti 9, cui commento Averroes non praemisit continuationem. Continuatio autem est, ut prosequatur pertractando quaestiones contingentes. Commentum autem in duas dividitur partes iuxta duo, quae dicit Philosophus. Secunda ibi Deinde dicit: Et quod est. Coniungamus quaestionibus praecedentibus. Quaestio erat, an anima esset partibilis aut impartibilis. Si partibilis, an definitio eius esset univoca vel aequivoca, et si univoca, aut specifica aut generica.

(2) Modo prosequitur et supposito, quod anima sit unica secundum subiectum et multa secundum potentiam, cadit modo quaestio, utrum debeamus modo procedere a toto ad partes an a partibus ad totum. Et Themistius recte declarat, quare fuerit mota ista quaestio, quia utraque pars habet probabilem rationem et quod a toto et quod a partibus incipiamus.

(3) Deinde dicit: Et quod est. Supposito autem, quod a partibus incipiendum, esset dubium, quomodo distinguerentur illae partes. Ubi Themistius et Commentator recte dant rationem, quia in aliquibus difficile est invenire distinctionem, sicut inter imaginari et intelligere, cum se consequantur ad invicem, quia “necesse est phantasmata speculari”, et secundum illos, qui tenent animam mortalem, nulla esset differentia, in aliquibus vero est facile invenire differentiam, ut inter sensum exteriorem et imaginativam; non possunt enim sentiri nisi obiecta, quae sunt praesentia, imaginamur vero ea, quae sunt absentia.

 

 

10

 

(4) Et utrum oportet quaerere et cetera. Sequitur textus commenti 10. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit.

(5) Et dixit. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima exponit, in secunda ponit unum documentum. Secunda ibi Et dubitat. De prima supposito, quod istae potentiae sint alterae et alterae inter se, duplex occurrit dubitatio, una, utrum incipiamus prius a potentia quam ab operatione. Quaelibet enim potentia suam habet operationem extendendo nomen ad operationem activam et passivam. Dicit autem sanctus Thomas hoc non esse sine causa, quia unusquisque experitur in se, quod videt et audit, non autem cognoscit potentiam visivam et auditivam. Et supposito, quod prius incipiamus ab operationibus, est iterum quaestio, cum operatio specificetur ab obiecto, utrum determinans de potentia habeat determinare prius de proprio obiecto.

(6) Et dubitabat. Haec non est pars expositiva, sed doctrinalis, in qua Averroes vult dare rationem, quare movet hanc quaestionem, et est, quod in quacumque scientia debemus procedere a magis notis nobis ad minus nota nobis. Aliquando enim contingit, quod eadem sunt nota nobis et naturae, ut in mathematicis, aliquando vero non, ut in quibusdam naturalibus.

(7) Ubi notandum, quod contingit esse demonstrationem simpliciter in naturalibus, quia dixit “in quibusdam” et non dixit ‘in omnibus’. Gaetanus hic adducit unum documentum Alberti, et quia est una ignorantia dicens potius ad ignorantiam quam ad scientiam, ideo omitto, neque est ad propositum. Et Apollinaris recte damnavit Albertum.

 

 

11

 

(8) Videtur autem non solum et cetera. Sequitur textus commenti 11. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit. De prima, cum dubitavit, domini, sicut nec omnes domini vocamur a quo, quia vult ab obiecto vel ab operatione procedere. A potentia ad operationem est procedere a priori, sed e contra a posteriori. Et dicit Commentator – et recte –, quod, quamvis via magis recta sit procedere a priori ad posterius, vult declarare, quod ut plurimum in naturalibus procedimus a posteriori ad prius. Meum commentum habet oppositum. Non potest etiam legi, ut dicat: Famosum est in naturalibus procedere a posteriori ad prius.

(9) Et dixit. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur partes: In prima ponit conclusionem intentam, in secunda eam declarat. Secunda ibi Et cum demonstravit. De prima dicit, quod, quantumcumque definitio faciat cognoscere accidentia et subiectum et causam et effectum via recta, tamen aliquando contingit oppositum, quod accidentia ducant in cognitionem substantiae. Et haec pars est tantum narrativa.

(10) Sequitur pars probativa, quae in duas secatur iuxta duo, quae facit Philosophus. Secunda ibi Et dixit. Relinquit ergo primum dictum tamquam notum per se, scilicet quod accidentia ducunt in cognitionem substantiae, et est contentus Aristoteles solo exemplo.

(11) Notetis autem, quod oportet assumere accidentia propria. Et in hoc damnat ipse Chrysippum accipientem in definitione dei accidentia communia. Quodsi accidentia communia accipiantur, magis conferrent, quodsi plura, conferent etiam, sed non tantum.

(12) Deinde dicit. Declarat primam partem, quod definitio faciat cognoscere ipsa accidentia. Et dicit duo iuxta duo, quae dicit Philosophus. Definitio substantiae est causa accidentium cognitionis. Quod probatur, quia accidentia non cognoscuntur nisi cognitione causarum suarum cognita. Per definitionem. probantur accidentia de subiecto, ex quo infert, quod definitiones, per quas non cognoscimus accidentia, non dicuntur ‘definitiones’ nisi aequivoce, sicut dicitur IV Metaphysicae, quod oculus evulsus non dicitur oculus nisi aequivoce. Dicit autem ex superabundantia Commentator definitiones, quae vere non sunt definitiones. Et dicit, quod sunt illae, in quibus aut ponitur aliquod falsum, ut dicendo ‘homo est animal irrationabile’, aut in quibus ponuntur superflua, ut dicendo ‘homo est ens’, aut in quibus ponuntur accidentia, ut dicendo ‘homo est bipes’. Omnes istae dicuntur definitiones aequivoce. Sunt et aliae, de quibus Aristoteles in Topicis!