BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Numquid accidens ducat

in cognitionem substantiae?

 

(1) Circa haec commenta cadunt nonnulla dubia examinanda. Pertranseo involutionem Alberti. Primum examinandum est, utrum accidens ducat nos in cognitionem substantiae.

(2) Circa quod Ioannes et Caietanus multa faciunt argumenta, quae non pono, quia ex dictis patebunt. Et sic haec cognitio, an substantia scilicet cognoscatur per propriam speciem an ex solo discursu, ut tenet Scotus, et forte bene, pertractabitur III huius. Quia tamen hic solet moveri, ideo volo de hoc aliqua dicere.

(3) Multi modi recitantur ab istis, quorum unus est: Accidens ducit in cognitionem substantiae, quia, sicut virtus phantastica brutorum ex specie rei sensatae elicit insensatam, sic intellectus noster ex specie sensata accidentis elicit speciem insensatam substantiae. Nam agnus ex figura, facie, colore et voce lupi statim elicit speciem inimicitiae, quae est insensata, et fugit, et sic ex specie sensata elicit speciem insensatam; pariformiter, quia nullus sensus profundat se ad substantiam, sed intellectus est, qui eam cognoscit cognitis primis accidentibus per sensum, et sic per viam resolutionis accidens causat speciem insensatam substantiae. Ex quo enim accidens tantum causat suam speciem ex accidentibus cognitis, statim intellectus per quandam congenitam naturam elicit speciem substantiae. Nolo autem recipere impugnationem, quam facit Ioannes hic.

(4) Secundus modus dicendi est, quia ita est in actione spirituali sicut in reali et materiali. Sed in materiali non inducitur forma substantialis in materia nisi prius inductis qualitatibus accidentalibus in materia. Videmus enim experientia, quod in materia non inducitur forma ignis, nisi prius inducatur caliditas et raritas convenientes pro forma ignis. Sic et intellectus non potest causare conceptum substantiae, nisi prius disponatur per conceptus accidentium, cum “... actus activorum” non sint nisi “in patiente bene disposito”, et actio spiritualis debet proportionari actioni materiali. Erit ergo sensus huius opinionis: Sicut accidentia faciunt ad generationem substantiae, ita ad cognitionem eius.

(5) Etsi multi sint concordes in hoc modo dicendi, sunt tamen adhuc diversi de generatione speciei in intellectu. Ioannes imaginatur, quod in virtute phantastica sit simul species substantiae et accidentis et quod intellectus non potest recipere speciem substantiae, nisi prius recipiat speciem accidentis disponentem et praeparantem pro receptione speciei substantiae. Tamen cum hoc etiam species substantiae generat notitiam substantiae mediante tamen specie accidentis.

(6) Alii dicunt, quod, sicut in actione reali caliditas prius generat caliditatem in virtute propria, in virtute vero substantiae formam substantialem, sic in spiritualibus. Et haec est via Thomistarum volentium sensum se profundare usque ad substantiam. Et talem cognitionem substantiae Ioannes, Caietanus et Apollinaris appellant “intuitivam”, sed valde improprie et male, quia notitia intuitiva terminatur ad rem, nullam autem talem habemus in hoc mundo, sed habebimus in patria. Quodsi in hac vita cognitio terminatur ad rem, quia ad phantasma, quod formaliter terminatur ad rem, non propter hoc est intuitiva.

(7) De istis modis nihil dico nunc, quia, domini, novi nihil intelligerent, quia in III huius etiam hoc dicetur. Unum dico, quod nullus istorum est ad mentem Philosophi, quia in isto loco non loquitur de ista cognitione intuitiva sine discursu, sed loquitur de cognitione cum discursu, ut patet per Philosophum dicentem: Videtur autem non solum quod quid est cognoscere utile, ubi manifestum est, quod loquitur de processu demonstrativo, ubi per cognitionem causae venimus in cognitionem effectus. Et quod verum sit, quod non loquitur ad mentem Philosophi, patet, quia dicit Philosophus: Non solum accidens ducit in cognitionem substantiae, sed etiam e converso. Non potest autem substantia ducere in cognitionem accidentis nisi discursive. Non enim per speciem substantiae ducimur in cognitionem accidentis.

(8) Et ideo aliter est dicendum, quod accidens ducit in cognitionem substantiae et e converso, scilicet per discursum. Nam causa in aliquibus est apta dare cognitionem effectus, et quia et propter quid, in aliquibus vero solum propter quid, ut in regressu. Nam aliquando cognita causa per effectum devenio a cognitione causae in propter quid effectus. Et prima notitia est perfectissima, secunda vero non. Ideo dixerunt et bene, quod confert. Sed videatis Themistium hic dicentem, quod est quasi “circulus” volens dare intelligere, quod quandoque causa notificat effectum et quia et propter quid, quandoque vero propter quid tantum, et tunc est demonstratio causae tantum, quandoque e converso, et dicitur demonstratio signi.

(9) Est et alius modus, quem sanctus Thomas bene tangit dicens, quomodo ultra notitiam discursivam accidentia conferant, et est, quia multotiens habemus cognitionem accidentium propriorum et ignoramus ultimas differentias et, ut dicit Commentator VIII Metaphysicae commento 5, loco ipsarum ponimus accidentia propria et per accidens devenimus in cognitionem substantiae. Unde cum aliter non possumus facere, facimus, sicut possumus, et substantia confert ad cognitionem accidentis non solum discursive, sed quia substantia ponitur in definitione accidentis. Et sic in via definitiva et discursiva accidens confert ad cognitionem substantiae et e converso. Et ideo non approbo illos modos dictos, non quia sint falsi, sed quia non sunt ad intentionem Aristotelis hic.

(10) Ex his sequitur, quod stat me habere conceptum accidentis et conceptum substantiae et e contra sic, quia cognitio substantiae confert ad cognitionem accidentis et e contra, patet de demonstratione propter quid, quae habita prius notificat quia est ipsius causae per effectum et ducet nos in notitiam propter quid ipsius effectus. Similiter stat, quod cognoscamus substantiam et accidens et quod tamen accidens conferat ad cognitionem substantiae, quia stat, quod sciam tale accidens non fundari in tali substantia. Et hoc est maxime verum de notitia accidentis imperfecta prius habita. Perfecta enim cognitio accidentis non potest haberi nisi post cognitionem substantiae. Ex quo patet nostram conclusionem esse veram, scilicet quod stat substantiam et accidens ambo esse cognita et tamen cognitio accidentis confert ad cognitionem substantiae et e converso.

(11) Et hoc in via discursiva et definitiva non oportet dubitare. Nam ipsum accidens definitur per substantiam et e contra. Et sic non semper est verum, quod substantia ducat in cognitionem accidentis, sed bene propter quid et e converso, ut dictum fuit. Stat tamen cum hoc, quod notitia substantiae ducat in cognitionem accidentis, ubi prius nullam notitiam haberemus de accidente. Patet in demonstratione simpliciter, in qua ex causa nota nobis et naturae ducimur in cognitionem quia est et propter quid ipsius accidentis.

(12) Similiter notitia quia est accidentis ducit in cognitionem substantiae nulla prius habita notitia de ipsa. Patet, quando ex notitia accidentis proprii devenio in notitiam substantiae.

(13) Ex hoc patet, quod cognitio accidentis non semper causatur ab ipso phantasmate, ubi per viam discursivam devenio in notitiam accidentis ex notitia ipsius substantiae.

(14) Ex quo patet, quod ille modus dicendi non est universaliter verus: Sicut res se habet ad actionem realem, ita ad spiritualem. Bene aliquando est verum, non tamen semper, quia numquam forma potest esse et recipi in materia, nisi prius materia fuerit disposita per accidentia. Stat autem totum oppositum in actione spirituali, ut dictum est. In materialibus prius est substantia quam passio, in spiritualibus multotiens est totum oppositum, ut quando substantia esset nobis ignota passione existente nota. Et hoc est verum de imperfecta notitia, non autem de perfecta. Et quantumcumque accidens notificet substantiam et e contra, verius tamen substantia notificat accidens quam accidens substantiam et definitio definitum quam e converso.

(15) Omnia sunt clara. Unum tamen hic esset dubitandum: Quoniam ex causa notificatur effectus et ex definitione accidens, numquid illa cognitio sit habita per discursum an per propriam speciem. Non enim est verum, quod, quicquid est, per propriam speciem cognoscatur. Multa enim cognoscuntur, quae non habent speciem propriam, ut substantiae separatae et relationes. Immo tenet Scotus, quod substantia solum discursive cognoscatur. Sed de hoc in III!

(16) Aliud oportet scire, quod substantia ducit in cognitionem accidentis et e contra via definitiva et demonstrativa, quia dicit Aristoteles, quod definitiones et demonstrationes, quae non declarant ipsa accidentia, sunt vanae. Quod eodem modo contingit, quoniam accidentia declarantia ipsam substantiam sunt maxime propria. Quae vero non sic, non sunt propria saltem eodem modo. Sic enim perfectissima definitio declarat omnia accidentia. Numquid vero proprium quarto modo et non aliud ducat in cognitionem substantiae, credo, quod non semper. Bene verum est, quod, quanto magis est proprium et essentiale, tanto magis ducit in cognitionem substantiae.