BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum ‘quod quid est’ sit medium

demonstrationis?

 

(1)  Dubium aliud occurrit perscrutandum, etsi non huic loco conveniens, quia est logicale, quia tamen solet hic moveri, ideo et ego tangam ipsum, quia dicit Philosophus ‘quod quid est’ esse principium omnis demonstrationis. Dubitatur primo super hoc, utrum hoc sit verum. Et breviter sine argumentis dico ad quaestionem ponendo tres opiniones in hac materia.

(2) Prima opinio est, quod in demonstratione semper definitio subiecti est medium. Moventur autem isti propter dictum Philosophi hic dicentis ‘quod quid est’ omnis demonstrationis esse principium. Item per definitionem subiecti possunt omnes passiones, quaecumque sint, inesse suo subiecto. Et haec opinio communiter ascribitur Lincolniensi in II Posteriorum.

(3) Contra quae instat dominus Aegidius. Nam in metaphysicis et in aliis scientiis videmus demonstrari passionem de subiecto et non per definitionem subiecti, verbi gratia quod luna eclipsatur et non per definitionem lunae, sed bene per definitionem eclipsis, scilicet ex eo, quod est privatio luminis in luna. Item in pluribus definitio passionis est, qua demonstratur passio de subiecto. Item cum ab uno subiecto fluant multae passiones, tunc per unum medium demonstramus conclusiones multas specie distinctas, quod tamen est contra Aristotelem I Posteriorum, quia plures demonstrationes habent diversa media. Consequentia probatur; nam in homine sunt multae passiones, ut disciplinabilitas et risibilitas, quae specie differunt.

(4) Secunda opinio imaginatur, quod, sicut plures passiones emanant ab uno subiecto ordine quodam secundum prius et posterius, ita in demonstratione procedendum est, quod definitio subiecti probet primam passionem, secunda vero passio non debet probari per definitionem subiecti, sed per primam passionem, tertia vero per secundam, et hoc loquendo secundum nomen demonstrationis, quia, si esset ignotum, quae esset prima. Pro hac opinione sunt, quia idem est medium et causa. Modo prima passio immediate fluit a subiecto, secunda vero a prima et tertia a secunda. Et ista opinio est sancti Thomae. Non enim videtur possibile, quod plures passiones fluant ab eodem subiecto, quia idem aeque primo non potest esse causa duorum.

(5) Hanc opinionem conatur impugnare Aegidius multis modis, et primo, quia prima passio non semper debet demonstrari per definitionem subiecti. Aliter reduceremus conclusionem aliquam ad non per se nota vel ad ignota. Consequens est falsum; ergo et cetera.

(6) Probatur autem consequentia, quia aliquando differentiae subiecti non sunt nobis notae et sic neque eius definitio. Secundo: Tunc talis demonstratio non esset per veras causas, quod est contra Aristotelem. Consequentia probatur, quia causa debet differre a causato; sed definitio est omnino idem definito; ergo ipsa non videtur vera causa inhaerentiae passionis ad subiectum. Tertio: Medium in demonstratione debet esse vere medium; sed illud est vere medium, quod est prius uno extremo et posterius alio; definitio autem subiecti non est vere medium inter subiectum et passionem, quia, licet sit prior passione, non tamen est posterior subiecto, immo prior. Quarto est dictum Aristotelis in II Posteriorum, ubi dicit, quod ratio primi termini, scilicet passionis, est medium in demonstratione.

(7) Tertia opinio est Aegidii: Cum subiectum habeat plures passiones, vel prima est per se nota de subiecto vel non. Si primum, non est demonstratio de eo, quia quaestiones sunt aequales numero his, quaecumque vere scimus. Si ergo non est dubitabilis, ergo nec demonstrabilis. Si dicas secundum, tunc oportet assumere passionem generis altioris non absolute, sed contractu; exempli gratia disciplinabilitas sit passio hominis non nota de ipso homine, cuius genus sit animal; in demonstranda tali passione sumam differentiam animalis, ut puta sensibilitatem, dato, quod sit ultima differentia animalis, et sic procedemus, donec veniamus ad per se nota itaque passio procedens sit semper medium in potissima demonstratione.

(8) Sed ista opinio mihi videtur dubia multum. Primo enim peccat, quod, quando dicit, quod passio, si est per se nota, non est demonstrabilis. Hoc enim est falsum, quia demonstratio est, quorum est altera causa. Ergo cum haec passio habeat causam in subiecto, poterit demonstrari. Sed deceptus est Aegidius, quia, etsi notum sit passionem inesse subiecto, non tamen est notum, propter quid insit subiecto, sicut dicitur III Physicorum textu commenti 60. Licet motum esse sit per se notum, non tamen propter quid motus est per se notum. Ulterius quod dicit ista opinio, quod prima passio non demonstratur per definitionem subiecti, sed per passionem alterius generis, falsum est, quia numquam primus modus dicendi per se ingreditur demonstrationem, quoniam in demonstratione non praedicaretur definitio de definito, et si dicas: “Immo ingreditur, ut dicendo omne sensibile animal rationale est disciplinabile; omnis homo est huiusmodi; ergo et cetera”, respondeo, quod hoc modo non ingreditur formaliter et ut medium, sed ut coartans et adminiculum, nec video, in quo modo sit ista praedicatio, quae est in minori, scilicet omnis homo est sensibile animal rationale, sed est aggregatum per accidens.

(9) Quarta est opinio, quae cum secunda convenit excepto uno, quia vult, quod in demonstrando primam passionem de subiecto non tantum oportet assumere definitionem subiecti, sed ultra illam oportet assumere definitionem dicentem propter quid ipsius passionis propter illud dictum Philosophi “ratio primi termini”, verbi gratia demonstrando disciplinabile de homine probabitur per definitionem disciplinabilitatis esse aptum natum disciplinari simul cum definitione hominis, scilicet animal rationale.

(10) Ex omnibus istis opinionibus secunda mihi videtur verior. Et tunc potest responderi ad argumenta.

(11) Ad primum dico, quod verum est, quod est principium, non tamen medium, nec hoc negaret Lincolniensis. Bene verum est, quod definitio subiecti est medium in demonstratione potissima in demonstrando primam passionem de subiecto, in aliis vero est sicut principium, quia numquam contigit perfecte scire, nisi quando facta fuerit resolutio usque ad definitionem subiecti primi, ut dicitur in I Posteriorum.

(12) Ad argumenta Aegidii. Ad primum multae dantur responsiones. Ego autem do tantum unam. Quando dicitur, quod oportet resolvere ad per se nota, verum est ad per se nota secundum naturam, non autem secundum nos. Unde Aristoteles resolvit omnes res naturales in materiam primam et formam, quae sunt nota secundum naturam; quae si non sunt nota nobis, est ex defectu nostri.

(13) Ad secundum dico, quod secundum Scotum non oportet causam realiter distingui a causato, sed quandoque ex natura rei et secundum nos sufficit, quod ratione distinguantur.

(14) Ad tertium respondetur, quod medium in potissima demonstratione non est medium transitus, sed sufficit, quod sit medium cognitionis sic, quod ipsum sit notius inesse extremis, quam quod unum extremum insit alteri extremo, sicut magis est notum animal rationale inesse homini, quam risibile insit homini.

(15) Ad ultimum dicitur, quod per rationem ultimi termini non intelligitur definitio dicens quid de passione, sed intelligitur definitio propter quid ipsius passionis. Unde animal rationale est definitio hominis et risibilis, sed hominis dicens quid, risibilis vero propter quid. Et istum modum, quem puto verum, insequitur Paulus Venetus.

(16) Dubium esset hic, utrum, quae dicta sunt, sint tantum vera de passionibus convertibilibus cum subiecto aut de omnibus ut de simitate respectu nasi. Aliqui volunt, quod hoc tantum sit verum de convertibilibus. Numquam enim secundum ipsos per definitionem nasi potest demonstrari simitas de naso, quia semper altera praemissarum esset falsa, ut dicendo: “Omnis nasus est simus”, sed bene probaretur per definitionem simitatis. Aliqui vero dicunt, quod, sive passio convertatur sive non, semper definitio subiecti est medium in demonstrando illam passionem de subiecto. Bene verum est, ut dicit Themistius, quod oportet assumere illas passiones sub disiunctione et secundum ambitum totum ipsius subiecti, ut per definitionem numeri possumus demonstrare par vel impar de numero et per definitionem nasi simum vel non simum.