BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum dentur universalia realia?

 

(1) Restat maius perscrutandum, quia dicit Aristoteles: “Universale aut nihil est aut posterius est.” Quomodo est de ipsis universalibus, an dentur universalia realia? Et ut obtruncemus obtruncanda et dicamus dicenda, quattuor occurrunt opiniones, quas intendo declarare cum suis fundamentis.

(2) Prima est opinio Platonis, qui volebat, quod in rebus naturalibus singulae speciei corresponderet sua idea, quae esset aeterna. Ista vero singularia dependentia sunt propter participationem illius ideae. Et ista talis idea est, quae vere intelligitur et quae vere scitur, et quantumcumque habeat multas rationes pro se, tamen adducemus solum duas omnes alias comprehendentes.

(3) Plato, ut bene recitat Aristoteles in libro Metaphysicae, imaginatus est illam idealem formam primo, ut salvaret generationem, quia, ut bene ad longum habet videri in XII Metaphysicae textu commenti 13 et 18, cum videmus Sortem generari mortuo patre, tunc quaerebat, a quo generatur Sortes. Non enim a patre, quia ille non est; nihil enim agit, nisi ut est in actu. Non a virtute seminali, quia est imperfecta; nihil autem agit ultra gradum proprium. Quare oportet recurrere ad ideam, quae est vere agens. Quodsi hoc est verum de genitis per propagationem - quid erit de genitis per putrefactionem? Similiter est dicendum de inanimatis.

(4) Secunda ratio Platonis ad ponendum ideas fuit ex parte scientiae et modi intelligendi. Nam aliquando intelligimus naturam hominis in se esse risibilem, et ita, quia, ut manifestum est, possumus intelligere hominem in universali absque intellectione singularium. Ista ergo intellectio aut est vera aut est falsa. Non falsa; esset enim inconveniens intellectum ficticie operari. Ergo est vera. Si vera, ergo aliquid correspondet ei in re; non singularia; ergo ideae. Ratione etiam scientiae, quoniam scientia differt ab opinione, quia opinio est contingentium, scientia vero est impossibilium aliter se habere. Istorum autem singularium et contingentium non potest esse scientia, sed tantum opinio. Ergo alicuius perpetui erit scientia, et talis est idea sive universale. Ergo.

(5) Hanc opinionem damnat Aristoteles I et VII Metaphysicae. Primo, quoniam destruit generationem univocam; nam ideae sunt aeternae, singularia vero corruptibilia sunt; modo si corruptibile ab incorruptibili generatur, generatio non est univoca, quia generabile et incorruptibile differunt plus quam genere.

(6) Secundo: “Frustra fit per plura, quod potest fieri per pauciora et aeque bene.” Entia enim non sunt multiplicanda sine necessitate. Sed generatio potest absque ideis salvari, quoniam “sol et homo generant hominem”. Ergo.

(7) Tertio: Ista opinio destruit modum intelligendi, quoniam, quando volo intelligere aliquod artificiale, universaliter possum intelligere, et non posuit Plato aliquam ideam in artificialibus.

(8) Quarto: Positis ideis destruitur scientia, quoniam tantum potest sciri idea et non ideata. Quod probatur, quoniam definitio est principium demonstrationis et definitio debet praedicari de definito; idea autem non praedicatur de ideatis; ergo ideata non sciuntur; vanum est ergo ponere ideas, ut sciantur ideata, quia non possunt sciri.

(9) Secunda opinio est Realium, quae est monstruosior prima, quam numquam potui capere. Cuius inventores fuerunt Burlaeus, Paulus Venetus et Ioannes Scotus. Qui voluerunt, quod secluso omni opere intellectus detur universale reale. Quod probant, quoniam scientia est de ente reali; ergo subiectum scientiae secluso omni opere intellectus erit reale; istud ergo subiectum vel erit universale vel singulare; non singulare, quoniam singularium non est scientia, ut singularia sunt; ergo istud erit universale; quare et cetera.

(10) Secundo: Intellectus in prima sui apprehensione intelligit universale, quia universale est obiectum intellectus. Sed non potest dici, quod tale universale sit causatum ab intellectu, quia numquam fuit ab intellectu nisi nunc. Ergo tale universale est reale. Et sic dicendum est de omnibus.

(11) Tertio: Desiderium est tibi, et potius in universali et non huius vel huius. Sed desiderium est ad reale. Ergo universale datur in re.

(12) Quarto: Contractus est universalium, quoniam emptio frumenti non limitatur ad hoc vel ad illud frumentum, sed ad frumentum in generali. Contractus autem non fiunt de conceptibus, sed de realibus.

(13) Quinto: Sortes et Plato magis conveniunt quam Sortes et Brunellus. Sed ista convenientia non est conceptuum, immo realitatum. Tunc sic: Aut ista convenientia est entis realis singularis vel universalis; non singularis, quoniam convenientia participatur a multis, singulare autem ab uno tantum; ergo.

(14) Secunda conclusio est, quod universale reale realiter distinguitur a singulari. Quae conclusio probatur sic: Illa non sunt idem realiter, de quibus praedicantur contradictoria; sed universale et singulare sunt huiusmodi; ergo distinguuntur. Maior patet, et minor probatur, quia universale est aeternum, singulare corruptibile; universalium est de numero, singularium non; universalia praedicantur de pluribus, singularia non. Et in his duabus conclusionibus videtur convenire cum opinione Platonis.

(15) Tertia conclusio: Licet universalia sint realia et realiter distincta a singularibus, non tamen propter hoc universalia sunt separata a suis singularibus loco et subiecto. Patet ex dictis Averrois VII Metaphysicae textu commenti 31: Mixtio universalis cum singulari est fortior mixtione accidentis cum subiecto.

(16) Secunda ratio: Si universalia essent separata a singularibus, non videretur, quomodo possent declarare essentiam singularium. Et hoc est, in quo Aristoteles reprehendit Platonem. Est ergo conclusio responsalis ad quaesitum, quod universalia sunt res distinctae realiter a singularibus.

(17) Ista secunda opinio mihi videtur in extremo monstruositatis, non intelligibilis. Nam si haec natura, quam ponunt isti, esset incorporea, adhuc posset esse tolerabilis, quoniam ad minus posset intelligi sicut unicus intellectus Averrois, quamvis esset una Chimaera. Sed ista opinio iudicio meo vult, quod sit una natura communis, verbi gratia: hominis, quae sit in te et eadem in me, et quod sit composita ex materia et forma et quod sit in diversis locis. Haec mihi videtur una fatuitas. Unde videtur mihi, quod isti fuerunt astricti propter aliqua argumenta ad incurrendum in hunc manifestissimum errorem. Et quod dixerunt hanc opinionem ore, corde vero nescio, quomodo potuerint hoc affirmare. Et isti mihi videntur similes Zenoni, qui patiebatur infinita tormenta et videbat unum motum causari, et propter unam ratiunculam negabat motum esse.

(18) Secundo: Quando generatur aliquod singulare, quomodo tale singulare ingreditur hanc naturam compositam ex materia et forma?

(19) Tertio: Universale debet praedicari de suis singularibus praedicatione dicente: “Hoc est hoc”; sed universale reale est realiter distinctum a singulari pro te; ergo non poterit de singulari praedicari praedicatione dicente: “Hoc est hoc”; ergo si natura hominis est de essentia Sortis, quomodo poterimus concedere naturam hominis esse aeternam, cum natura Sortis erit corruptibilis? Dices hanc naturam non esse corruptibilem per se, sed per accidens. Saltem habebo, quod haec natura erit corruptibilis vel per se vel per accidens. De hoc nihil ad me!

(20) Quarto: Intelligendo formam et materiam Sortis videtur mihi, quod perfecte Sortem intelligam absque consideratione illius naturae, quam nescio, si sit una tunica, sicut in rege.

(21) Quinto: Universale est quid distinctum realiter a re reali; ergo deus poterit facere universale et singulare distincta realiter. Ideo dimitto hanc expressam fatuitatem.

(22) Tertia opinio est Scoti in hac materia, sicut narratur ab ipso II Sententiarum et VII Metaphysicae quaestione propria, quae tres habet conclusiones. Quarum prima est ista, quod universale est natura communis realis apta nata esse in pluribus secluso omni opere intellectus. Et in hoc convenit cum secunda opinione. Quae conclusio probatur sic: Si non esset vera ista conclusio, sequeretur, quod intellectus sua prima apprehensione falsa intelligeret. Quod probatur, quia, si ex parte rei non esset nisi singulare, intellectus semper intelligeret singulare inquantum universale. Ista autem intellectio esset falsa. Antecedens probatur, quia obiectum intellectus est universale et non singulare. Si ergo obicitur singulare, intelligitur ut universale, et sic apprehendet semper singulare sub opposito actu et per accidens. Et si intellectus errabit in sua prima apprehensione, errabit etiam in aliis intellectionibus, quoniam aliae a prima dependent. Et si haec prima est falsa, aliae quoque falsae sunt, nisi per accidens sint verae, sicut ex falsis verum concluditur.

(23) Secundo: Obiectum alicuius potentiae semper praecedit operationem illius potentiae; sed universale est obiectum intellectus; ergo quamlibet intellectionem praecedit universale; ergo et cetera.

(24) Tertio: Obiectum alicuius potentiae praecedit operationem illius potentiae; sed universale est obiectum sensus; ergo universale est ens reale, nullo modo spirituale. Maior est evidens. Minor probatur, quoniam aut obiectum sensus est universale aut singulare; non singulare, quia dicas tu, quod obiectum sensus, ut puta visus, sit hic color. Contra: Obiectum alicuius potentiae movet illam potentiam; sed sensus visus potest moveri ab alio colore quam ab isto; ergo iste color non est obiectum adaequatum visus. Et sicut dictum est de uno, ita dicatur de aliis. Quare relinquitur, quod obiectum adaequatum sensus sive potentiae sensitivae est universale. Ergo universale est ens reale et non spirituale.

(25) Quarto: Scientia est rei realis; non enim demonstramus risibilitatem inesse conceptibus, sed demonstramus hoc praedicatum reale, scilicet risibilitatem, inesse homini per se primo. Et similiter definimus res et non conceptus. Quaero ergo: Aut ista res realis, verbi gratia risibilitas, insit per se primo singularibus hominis aut universali naturae hominis. Non primum, quia tantum iste homo esset risibilis. Ergo haec risibilitas inest per se primo universali naturae hominis. Et sic est ens reale, sicut dictum est. Ergo universale est illa natura communis realis.

(26) Quinto: In omni genere est unum, quod est tamquam metrum et mensura aliorum in eo genere, sicut in genere colorum est albedo. Sed mensura entis realis est realis, quia mensuratum reale est a mensura reali. Quaero ergo: Aut ista mensura est hoc singulare, verbi gratia ..., et quia hoc singulare est corruptibile, talis ergo mensura erit corruptibilis. Ergo universale reale erit hoc tale, quod est mensura.

(27) Sexto: Contrarietas, quae cadit inter contraria, est realis; sed calidum non contrariatur frigido per hanc frigiditatem vel caliditatem particularem, quoniam etiam alia caliditas et frigiditas sunt contraria; ergo contrariantur per calidum et frigidum in universali, et sic in universali. Dabitur ergo universale reale.

(28)  Septimo: Comparo eadem inter species et non inter genera, sicut dicit Aristoteles VII Metaphysicae et VII Physicorum. Sed in conceptibus specificis non potest cadere comparatio. Ergo Aristoteles per genera et species intelligit universalia realia. Aliter dictum eius esset falsum. Ergo similitudo fundatur super qualitate, et non super qualitate secundum numerum, sed super qualitate secundum speciem in universali. Sed qualitates multae, super quibus fundantur similitudines, sunt res. Ergo universalia erunt entia realia.

(29) Octavo: Si non darentur universalia realia, sequeretur, quod omnia entia realia inter se solo numero differrent. Consequens est impossibile, ergo et antecedens. Consequentia probatur, quia differentia est ens reale; sed pro te nihil est reale nisi singulare; ergo omnis differentia erit singularis; quare nulla erit specifica. Sed quae differunt, tantum per differentiam differunt. Ergo omnia, quae differunt, tantum secundum numerum differunt. Consequentis impossibilitas patet, quia omnia aequaliter differunt. Stante ergo hac prima conclusione ponitur secunda conclusio, per quam discrepat Scotus a Burlaeo, quae talis est: Universalia realia non sunt realiter distincta a singularibus; probatur, nam quae sunt realiter distincta, possunt ab invicem separari; sed pro te universale reale est distinctum a singularibus; ergo singularia possunt esse absque eorum natura universali.

(30) Secundo: Si sic esset, ut isti volunt, universale non posset praedicari de pluribus praedicatione dicente: “Hoc est hoc”.

(31) Tertia conclusio: Universalia distinguuntur a singularibus ex natura rei. Probatur, quia, si non distinguerentur ex natura rei, sequeretur, quod praedicata contradictoria praedicarentur de eodem; nam incorruptibilitas praedicatur de universali, corruptibilitas praedicatur de singulari.

(32) Ista opinio, quamvis sit doctissimi viri, tamen mihi videtur esse falsa. Et primo contra primam conclusionem arguo unico argumento, quod facit sanctus Thomas in libello De ente et essentia. Prima enim conclusio fuit, quod secluso omni opere intellectus datur una natura communis apta nata esse in pluribus. Sed contra dicit sanctus Thomas, quoniam aut ista natura communis apta nata esse in pluribus est ens reale aut intentionale, scilicet per opus intellectus. Si secundum, habeo propositum. Si primum, contra: Omne praedicatum attributum speciei aut ei attribuitur per se aut per accidens. Si per se, contra: Quod de intrinseca ratione inest alicui rei, est aptum natum praedicari de quolibet contento sub illa re, et isto modo, cum singulare contineatur sub universali suo, praedicabitur de multis. Si autem dicas, quod hoc praedicatum, verbi gratia humanitas realis, attribuatur speciei hominis per accidens, quaero: Aut hoc praedicatum attribuitur huic speciei per accidens proprie, sicut esse risibile attribuitur speciei hominis, et tunc arguitur ut prius, aut per accidens attribuitur speciei, verbi gratia quod primo attribuatur individuis, secundario et per accidens speciei, sicut nigredo speciei corvi. Ergo hoc praedicatum praedicari de pluribus attribuitur primo et per se proprie singularibus, secundario vero et per accidens universalibus, quod est inconveniens et hoc argumentum demonstrat. Secunda conclusio etiam est admiranda, quoniam, si unum et idem est singulare cum universali, quot erunt singularia, tot erunt universalia. Item corrumpetur universale ad corruptionem unius singularis.

(33) Quarta opinio iudicio meo est Averrois, sancti Thomae, Aegidii et Nominalium, licet Nominales in solo modo respondendi non conveniant cum istis. Quae opinio dicit, quod secluso omni opere intellectus non est ponendum universale, et per universale intelligunt, quod est aptum natum esse in pluribus et de multis praedicari indifferenter se habens ad multa singularia, immo nullum reale est indifferens ad plura singularia, sed omne reale est singulare signatum ens determinatum, quod probatur per Commentatorem hic in commento 8, ubi dicit, quod definitiones non sunt generum et specierum existentium extra animam, sed sunt rerum particularium extra intellectum, sed intellectus est, qui facit in eis universalitatem; et I Metaphysicae textu commenti 6 dicit speciem esse intentionem existentem in pluribus secundum numerum; et adhuc evidentius in textu commenti 26 et 27 eiusdem I et in multis aliis locis. Advertendum tamen est, quod universale causatum ab intellectu duplex est, unum, quod vocatur indifferens, quod sumitur pro quadam natura communi indifferenter se habente ad omnia sua singularia; alio modo sumitur universale, pro quanto non intelligitur illa natura communis indifferens, sed ultra hoc attribuitur huic naturae communi intentio. Utrumque enim istorum fit per opus intellectus. Primum enim fit per intellectum agentem, quando verbi gratia intelligo hominem indifferenter se habentem ad hunc vel illum, et de hoc intellexit Commentator in isto I commento 8; et communiter tale universale vocatur prima intentio. Secundum universale fit per comparationem suorum individuorum inter se et collationem similitudinis inter sua individua. Unde maxima similitudo ex comparatione individuorum inter se per opus intellectus collecta causat speciem specialissimam, non ita magna causat genus respectu illius speciei, et ideo minima similitudo causat genus generalissimum, et hoc voluit Averroes XII Metaphysicae commento 4. Unde in assimulando individua inter se potest fieri intensa vel remissa assimulatio, ut large extendamus nomen vocabuli.

(34) Sed dubitatur. Mirum enim videtur, quod ex parte rei sit tantum singulare et intellectus habeat potestatem causandi istud universale. Unde enim habet intellectus tantam potestatem causandi hoc universale, quod non est in re? Ad hoc respondetur, quod habet hoc ex sua perfectione et excellentia, cum coniungit separata per collationem similitudinis sumptae ex comparatione et coniuncta disiungit abstrahendo, quoniam multum habet de divino. Sicut enim ideae omnium entium coniunctae sunt in mente divina, sic intellectus potest congregare similia in uno conceptu, et secundum maiorem et minorem similitudinem causat genus et speciem. Ex quo apparet, quod secundum diversas constructiones intellectus causat diversos effectus.

(35) Altera dubitatio est, quoniam, si ex parte rei non sunt nisi singularia, quae sunt entia determinata, et intellectus ea indifferenter intelligit, intellectus ergo intelligit determinatum inquantum indeterminatum, et sic intelligit res aliter, quam sint; quare erit falsum.

(36) Ad hoc respondetur, quod duplex est operatio intellectus, una est eius prima apprehensio, quae est simplicium intelligentia, in qua sua prima operatione causat primam intentionem abstrahendo a condicionibus singularibus unam naturam communem pluribus singularibus eam intelligendo non ut limitatam, sed ut se habet indifferenter ad hoc vel illud. Secunda operatio intellectus est comparare individua inter se et ex collatione similitudinum attribuere alicui naturae indifferenter esse genus vel esse speciem; et si recte operetur, non errat quantum ad operationes istas. Sed potest errare intellectus, quando attribuit alicui rei, quod non est, sicut si dicerem hominem esse asinum vel omnes homines esse unum hominem vel dicerem lineas consideratas a metaphysico non esse sensibiles et do exemplum de lineis, quae considerantur a metaphysico: Possunt enim dupliciter considerari, uno modo ab intellectu abstrahente ipsas a sensibilitate, et in isto omnes confitentur in via Aristotelis, quod intellectus non errat, quoniam abstrahentium non est mendacium. Quamvis enim illae lineae sint sensibiles, tamen intellectus non curat considerare illam sensibilitatem. Alio modo possunt considerari illae lineae ut puta dicendo illas non esse sensibiles, et si intellectus assentiret huic considerationi, scilicet quod lineae mathematicae sint insensibiles, cum sint in materia sensibili, mentiretur. Sic dico ad propositum, quod, quando intellectus apprehendit hominem indifferenter, quod non mentitur, quamvis Sortes et Plato sint entia determinata; hoc enim non inconvenit, quoniam intellectus abstrahit a consideratione talis terminationis. Si enim intellectus assentiret huic propositioni “homo est animal” carens terminatione capiendo li homo, prout est idem, quod prima intentio, procul dubio mentiretur, sicut si gustus comprehendens dulcedinem lactis non sentiendo eius albedinem et tamen non errat, ideo intellectus, etsi erret componendo et dividendo, non tamen errat abstrahendo.

(37) Dubitatur iterum, quia non videtur, quomodo sit verum illud dictum, quod homo sit prior suis singularibus, quoniam dato per possibile vel impossibile, quod numquam fuerint homines nisi praesentes, tunc singulare eius in eodem tempore vel aeque primo est sicut natura humana indifferenter, vel arguitur sic: Ab aeterno semper fuerunt singularia hominis; ergo non est verum dicere naturam communem indifferenter esse priorem. Respondetur, quod argumentum concludit ex parte rei hominem non esse priorem Sorte vel Platone; sed pro tanto dicimus hominem esse priorem quolibet suo individuo, ut li quolibet stat divisive, quoniam potest esse homo et non esse hoc vel illud individuum hominis. Et ideo dicimus hominem priorem natura Sorte et Platone, quoniam in ordine ad naturam prius est esse hominem quam esse Sortem dicta de causa. Secundo dicimus hominem esse priorem Sorte ex parte modi intelligendi; nam possum intelligere hominem non intellecto Sorte, quoniam res prius concipitur modo universali quam modo particulari.

(38) Ad argumenta in oppositum adducta respondendum est, nec volo adducere responsiones Nominalium, quoniam ille modus est semisophisticus. Ideo aliter respondebimus, et magis philosophice. Ad argumentum primae opinionis: Ad primum dico, quod salvatur generatio univoca absque ideis, quoniam in genitis per propagationem corpora caelestia concurrunt tamquam causae universales, iste vel ille homo tamquam causa particularis, semen cum spiritu gignitivo tamquam causae instrumentales, et quod dico de homine respectu hominis generandi, intelligendum est etiam de aliis individuis aliarum specierum respectu generandi individui propriae speciei. In talibus autem genitis per putrefactionem corpora caelestia cum aliqua causa particulari sunt causa generationis talium animalium.

(39) Ad secundum argumentum, cum dicitur: “Sicut se habet res ad esse, ita et ad cognosci”, concedo quantum ad secundam operationem intellectus, non autem quantum ad primam operationem intellectus, quae est simplicium apprehensio. Aliter sequeretur lineas non posse intelligi absque materia.

(40) Ad tertium respondeo secundum sanctum Thomam, quod scientia realis est de obiecto reali quoad considerationem, non quoad modum considerandi, hoc est: Scientia realis considerat ista particularia, sed non sub modo particulari, sed secundum quandam naturam communem illorum consideratam, ut est apta nata esse indifferenter in hoc vel in illo individuo; et hoc est idem, quod dicere secundum modum universalem. Sic enim mathematici considerant lineas sensibiles, sed secundum modum abstrahendi a sensibilitate. Mathematica enim scientia considerat res sensibiles, et quantum ad hoc dicitur scientia realis, quoniam obiectum suum ab ipsa consideratum est reale. Modus tamen abstrahendi tale obiectum non est realis. Ideo mathematica et omnes aliae scientiae reales vocantur reales ab obiecto, non autem a modo considerandi, quoniam talis modus fit per opus intellectus. Dices: “Ergo omnis scientia erit realis”, concedo quantum ad modum considerandi. Dices: “Quomodo ergo differt scientia realis a rationali?”, dico, quod differt primo ab obiecto, quoniam obiectum scientiae realis est reale, sed obiectum scientiae rationalis est rationale. Secundo modus considerandi ens reale est prima intentio, modus considerandi ens rationis est secunda intentio. Similiter definitiones sunt rerum, sed modus considerandi illas res est intellectualis; definitiones enim sunt rerum particularium universaliter consideratarum, ut bene dicit Averroes. Est tamen sciendum, quod scientia non dicitur necessariorum eo, quia sit universalium, quoniam sic scientia non esse posset de entibus per accidens, sed pro tanto scientia vocatur necessariorum, quoniam requirit necessariam dependentiam inter subiectum et praedicatum, sicut est in homine et risibili, et non requiritur, quod semper subiectum sit in actu, sicut multi opinantur, quoniam, ut dicitur ab Averroe, sive homo sit sive non sit, semper possum demonstrare hominem esse risibilem.

(41) Ad argumenta Burlaei pro secunda opinione: Et ad primum patet ex dictis solutio. Ad secundum dicitur, quod voluntas consequitur ad intellectum, et ideo, licet non proprie appetat universale, tamen appetit singulare sub esse indifferenti, quod singulare ab Alberto solet vocari “individuum vagum”. Sed dices: “Unde habet hoc voluntas?”, dico, quod ex eo, quod intellectus potest ferri per indifferentiam super singularia excellentia et perfectione sua, ideo, cum voluntas multum appropinquatur naturae intellectus, ex sua perfectione poterit hoc facere.

(42) Ad alterum: Cum dicitur: “Sortes et Plato magis conveniunt”, dico, quod Sortes et Plato magis conveniunt quam Sortes et Brunellus, quia Sortes et Plato essentialiter conveniunt in specie, Sortes et Brunellus in genere tantum, non quia in re sit unum positivum formaliter, in quo conveniant, quoniam hoc est impossibile, sed quia Sortes et Plato producunt effectum, scilicet speciem, quod ex maxima similitudine provenit, Sortes vero et Brunellus producunt minorem similitudinem, quae est genus, et ideo nos scimus a posteriori, quomodo conveniunt ista entia particularia, scilicet Sortes et Plato, magis quam Sortes et Brunellus, quoniam ex similitudine maxima vel minima inferimus maiorem vel minorem convenientiam, tamen in re sunt causae maioris et minoris convenientiae, maior scilicet et minor similitudo. Sed haec maior vel minor convenientia causatur in rebus, quoniam primum illud, in quo Sortes et Plato sunt apti nati convenire, causatur per opus intellectus. Unde secluso opere intellectus entia realia non possunt convenire in aliquo. Tertio possunt esse similia et de facto sunt. Similitudo autem illa est apta nata causare secundum sui intensionem vel remissionem intensam vel remissam convenientiam. Ecce ergo, quod in re non est convenientia, sed principium convenientiae.

(43) Sed contra tu dicis talem convenientiam cognosci a posteriori. Contra: Cum convenientia aliquorum sit in aliquo tertio convenientia et illud tertium, in quo conveniunt, verbi gratio Sortes et Plato, scilicet universale, non sit adhuc causatum semoto omni opere intellectus, ergo numquam erit ista convenientia nisi post opus intellectus, et per consequens prius erit in intellectu quam in re; ideo a priori scietur et non a posteriori.

(44) Ad hoc respondetur, quod semoto omni opere intellectus aliqua convenientia est in re, et non in aliquo positivo est ista convenientia, sed privative Sortes et Plato dicuntur convenire. Sed cum intellectus causat unum positivum, verbi gratia universale, in quo conveniunt, causatur una alia convenientia, quae formaliter est in intellectu, denominative tamen in re, et prima convenientia scitur a posteriori, secunda vero a priori.

(45) Hic est notandum, quod universalia dicuntur esse semper et ubique, non quod actualiter acquirant locum sicut corpus, sed quoniam abstrahunt a loco, et dicuntur esse semper, quoniam abstrahunt a tempore, et dicuntur aeterna, quoniam abstrahunt a corruptibilitate.

(46) Ad argumenta Scoti pro tertia opinione: Et ad primum patet responsio per ea, quae dicta sunt.

(47) Ad secundum dicitur, quod duplex est obiectum, motivum scilicet et terminativum. Obiectum motivum intellectus est phantasma, terminativum vero est illud, quod terminat operationem intellectus, et illud est universale. Ideo ad argumentum dicitur, quod maior debet intelligi de obiecto motivo; aliter non esset vera; necesse est enim intelligentem phantasmata speculari. Minor vero est falsa, quoniam universale non movet intellectum, sed terminat eum.

(48) Ad tertium dico, quod sensus universaliter sentit omne sensibile, non tamen sensus sentit sensibile in universali, quoniam obiectum sensus est individuum sensibile indifferens. Nam sensus non magis se ad hoc sensibile limitat quam ad illud, quoniam ambo sensibilia aequaliter sentit. Et hoc individuum indifferens ab Alberto vocatur “individuum vagum”.

(49) Sed dices: “Quae differentia est inter particulare intellectum indifferenter sub universali conceptu et individuum indifferens, quod est obiectum sensus, cum ambo indifferenter se habeant respectu suae potentiae?” Ad hoc dicitur, quod particulare indifferenter ab intellectu sub universali conceptu consideratum abstrahit ab hic et nunc et ab omnibus condicionibus individuantibus, particulare vero indifferens, quod “vagum” appellatur, abstrahit a determinatione huius vel illius individui.

(50) Ad quartum dico, quod scientia est rei realis, consideratae tamen in universali; nec volo me intromittere in responsione Nominalium, sed volo dare responsionem sancti Thomae, quam bene notetis, et accipiamus exemplum usitatum in via Peripatetica: Scientia mathematica est scientia realis, et tamen est de quantitatibus immersis materiae sensibili. Ubi notandum, quod obiectum mathematicae duo includit, unum, quod est quantitas, aliud, quod abstrahitur a materia; quoad primum est realis, quoad secundum est intentionalis; quod enim quantitas abstrahatur a materia sensibili, habet per opus intellectus; si igitur mathematicae sumantur quantum ad obiectum intellectus, sunt reales; trianguli enim et aliae figurae sunt reales; quodsi quantum ad modum considerandi ipsam quantitatem considerentur, sunt intentionales. Et est id, quod dicit sanctus Thomas, quod est idem considerare id, de quo est scientia, et est realis, et modum considerandi, et sic est rationis; consideratur enim sub conceptu universali, quia aliter de eo non esset scientia; hoc autem est per intellectum. Similiter dicendum est, quod scientia non potest esse de Sorte et Platone in suo esse singulari. Ideo intellectus abstrahit speciem sive conceptum universalem ab illis, de quo postea est scientia; et quoad hoc ipsa scientia dependet ab operatione intellectus. Et sic scientia illa quoad modum considerandi est ens rationis, quo vero ad rem consideratam erit realis.

(51) Et cum dicis: “Scientiae dicuntur reales”, dico, quod sufficit, quod sit realis quoad rem consideratam, etsi quantum ad modum abstrahendi sit per opus intellectus. Et volo, ut sciatis, quod sanctus Thomas adoravisset Averroem, nisi fuisset infidelis, qui quidem dixit, quod definitiones sunt rerum singularium. Quando ergo dicis: “Sequeretur, quod quaelibet scientia esset ens rationis”, mentiris, quia scientia dicitur realis et rationis non a modo considerandi, quia sic aequaliter esset rationis, sed a re considerata. Sic in proposito dico, quod, quando dicitur: “Definito non primo competit singulari”, et quod, quando dicitur: “Homo est rationalis”, non dicitur ista esse praedicatio realis, similiter nec ista “homo est primo risibilis”, sed sunt rationes dependentes namque ab ipso intellectu; quod probatur, quia, si illa esset praedicatio realis, vel esset per se in primo modo aut in secundo vel esset per accidens; sed quomodocumque sit, dicetur de aliquo supposito, et sic aliquod singulare esset primo risibile; sed cum sint praedicationes intentionales, ideo non possunt verificari de rebus ad extra, nisi ut sunt per opus intellectus abstracte consideratae. Quando ergo dicitur: “Homo est primo risibilis”, duo sunt ibi: primum risibilitas inexistens Sorti; sed ad faciendum, quod insit primo, oportet assignare secundum universale esse; hoc autem fit per opus intellectus seu per intellectum. Unde non oportet: Homo est primo risibilis; Sortes est homo; ergo Sortes est primo risibilis. Sed est fallacia figurae dictionis, quia in prima homo supponit simpliciter sive materialiter, in secunda personaliter, quoniam in prima universaliter consideratur. Ideo dicimus, quod risibilitas demonstratur de ente reali secundum esse universale consideratum; bene risibilitas ista demonstrata inest Sorti, tamen non risibilitas in communi, quia illa est indifferens ad omnes homines indifferenter considerata, non ut in hoc aut in illo.

(52) Ad quintum: “Mensura realiter refertur ad mensuratum”, dico, quod, etsi mensura secundum esse reale sit singularis, tamen in volendo tradere scientiam de ipsa oportet considerare etiam non in esse singulari, sed de ipsa universaliter assumpta. Aristoteles ergo ibi dat scientiam de mensura in esse universali. Et sic, quantum est ex parte rei, mensura est singularis. Quo vero ad modum considerandi de ipsa est universalis, quia non cadit sub scientia, nisi sit universaliter assumpta.

(53) Ad aliud dico, quod contrarietas est singularis, sub universali tamen modo considerata.

(54) Ad aliud de Aristotele VII Physicorum dico, quod comparationes debent fieri secundum speciem et non secundum genus, quia debent fieri secundum maximam similitudinem et non parvam. Negavit ergo comparationem a genere, non a specie, quia genus causatur a parva similitudine, species vero a magna, ut bene dicit Themistius hic. Comparatio enim in specie specialissima dicit omnimodam similitudinem essentialem, ut Sortes et Plato comparantur; in hoc sunt omnino similes, non autem Sortes et Brunellus.

(55) Ad octavum dico, quod omnia entia realia secluso omni opere intellectus solo numero differunt. Datur tamen maior et minor diversitas, quoniam Sortes et Plato non tam differunt inter se sicut Sortes et asinus. Hoc autem cognoscitur a posteriori per operationes, quia Sortes et Plato sunt apti causare conceptum specificum, non autem Sortes et Brunellus, sed causant conceptum genericum, et hoc, quia est maior vel minor similitudo in uno quam in alio fundamentaliter et ex parte rei, quamvis formaliter secluso omni opere intellectus non plus different Sortes et Plato quam Sortes et Brunellus.

(56) Et sic de ista quaestione tam difficili haec dicta sint.

(57) Sed unum est notandum, quod unus scholaris dixit, utrum universale sit aggregatum ex re considerata et modo considerandi an sit modus considerandi tantum. Dixi, quod universale est modus considerandi, qui formaliter est in intellectu, sed denominative in re considerata.