Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Numquid actus et potentia sinteiusdem praedicamenti?
(1) Oportet modo devenire ad quaestiones. Primum autem, quod occurrit examinandum, est, quia Averroes in commento 6 dixit, quod actus et potentia circumeunt omne genus et sunt eiusdem praedicamenti. Solet autem hic quaeri – et non ab re –, quomodo actus et potentia sint eiusdem praedicamenti. Et ut rectius intelligatur quaestio, sic dubitatur, quando dicitur, quod potentia est eiusdem praedicamenti cum actu, vel intelligitur de potentia receptiva vel respectiva. Non est alius modus dicendi, sed nullum horum est dicendum.(2) Primo non potest dici, quod potentia sit eiusdem praedicamenti cum actu sumendo potentiam ipsam pro respectiva, quia tunc unumquodque praedicamentum diceret respectum et sic tantum esset praedicamentum relationis.(3) Dicetis: “Capitur potentia pro habilitate, quae non est nisi naturalis potentia vel impotentia aliquid faciendi.”(4) Sed ista non est nisi in praedicamento qualitatis. Ergo non est in omni praedicamento.(5) Dicetis: “Sumitur pro re potenti.”(6) Contra, quia tunc actus et potentia non dividerent unumquodque genus, quia materia est tantum in uno praedicamento, scilicet praedicamento substantiae, saltem reductive.(7) Ad hanc dubitationem occurrunt mihi duo modi respondendi, unus, quod potentia non sumitur pro respectu aut habilitate, quia argumenta demonstrant, sed sumitur pro subiecto potenti, ut intelligatur: potentia, id est: subiectum potens, et actus sunt eiusdem praedicamenti.(8) Et cum arguitur: “Contra, quia subiectum potens est materia, quae est tantum in praedicamento substantiae”, dicunt isti, quod materia prima est in unoquoque praedicamento, secundum quod est receptiva alterius et alterius. Unde secundum quod est receptiva substantiae, est in praedicamento substantiae, et secundum quod est receptiva accidentis, est in praedicamento accidentis, et sic sumendo potentiam pro subiecto potenti patet, quod est in diversis praedicamentis secundum diversas rationes formales. Et habent isti pro se dictum Averrois IV Caeli textu commenti 35, ubi dicit, quod potentia receptiva alicuius rei, secundum quod recipit illud, fit illud. Iste ergo est primus modus respondendi.(9) Secundus modus est Scoti dicentis, quod potentia non sumitur pro respectu nec pro habilitate nec pro subiecto potenti, quia argumenta demonstrant, sed sumitur pro ipsa re, quae non est, sed potest esse, verbi gratia, quando dicitur, quod actus et potentia sunt eiusdem praedicamenti, intelligitur, quod Antichristus in actu et Antichristus in potentia sunt eiusdem praedicamenti, quia idem prius est in potentia et postea in actu, et hanc potentiam honesto et accommodato vocabulo appellavit “potentiam obiectivam”, quia non habet esse reale, sed obiectivum in intellectu nostro. Non tamen est purum ens rationis, quia duo realia occurrunt, materia prima ex parte principii passivi et deus et intelligentiae ex parte principii activi iuxta illud Averrois XII Metaphysicae textu commenti 18 in fine: “Omnia sunt in prima materia tamquam in primo subiecto et in deo tamquam in primo efficiente.” Dicit ergo ipse, quod sumitur potentia pro potentia obiectiva ex hoc Aristotelis XII Metaphysicae textu commenti 18, ubi exemplificando dicit, quod in praedicamento substantiae est aliquid, quod non est actu substantia, et ita etiam est in aliis praedicamentis.(10) Et confirmatur ista opinio, quia, quando dividitur substantia in actum et potentiam, si per potentiam intelligis potentiam subiectivam, tunc unumquodque praedicamentum non dividitur per actum et potentiam. Nam praedicamentum substantiae non dividitur per formam et materiam, sed dividitur per corporeum et incorporeum, et dato sibi hoc in praedicamento substantiae, quod dividatur per materiam et formam, quomodo hoc veritatem habet in aliis praedicamentis, ut in qualitate, quantitate et ubi, situ et sic in aliis? Propterea hoc, quod nos diximus de ista potentia obiectiva, est necessarium, quia aliqua sunt, quae definiuntur per illam potentiam obiectivam nec possunt intelligi sine illa, sicut sunt illa, quae non sunt, sed possunt esse, ut Antichristus futurus.(11) Similiter in III Physicorum Philosophus tractat de motu et infinito et tempore et dicit, quod motus est actus entis in potentia, secundum quod in potentia, et Commentator ibi dicit, quod motus componitur ex eo, quod est, et ex eo, quod non est, sed erit, similiter et tempus et infinitum, quae in suis definitionibus requirunt hanc potentiam obiectivam.(12) Sed vos dicetis: “Quis modus est melior?” Dico, quod iudicium est difficile. Tamen mihi videtur, quod Ioannes Scotus melius in hoc dicat et magis ad mentem Aristotelis et Averrois, tum primo, quia alia opinio concedit, quod materia prima est in omnibus praedicamentis, secundum quod est receptiva alterius et alterius rei; videtur autem absurdum, quia materia prima sit in praedicamento qualitatis, similiter et in aliis, quia tunc ipsa esset qualitas, quod inconvenit, cum nulla substantia sit qualitas. Deinde dicit, quia qualitas est in subiecto, non autem materia prima.(13) Dicetis vos, quod materia prima in se non est in subiecto, sed dicitur esse in subiecto ratione quantitatis et accidentium, quae ipsa recipit, et hoc appellatur quantitas et qualitas.(14) Contra te habeo, quia Scotus bene dicit, quia pro te materia prima non est qualitas in se, sed ratione qualitatis, quae non est in materia, sed debet eam recipere; ergo ipsa est qualitas ratione eius, quod non est, sed habet esse obiectivum; sed “propter quod unumquodque, tale et illud magis”; ergo illa qualitas, quae habet esse obiectivum, magis dicitur quam illa, quae est in potentia.(15) Argumentum hoc mihi magnam facit fidem, quia Scotus recte dicat, quod, si ista opinio devenit ad opinionem Scoti, bene est. Ratio autem illorum et auctoritas Averrois, quod materia prima ut receptiva ignis dicitur esse ignis et ut aquae aqua, nullus umquam dixit hoc, quod materia prima sit ignis, cum illa sit simplex, ignis compositus, et ignis est in actu, materia in pura potentia.(16) Sed dicendum est, quod iste est sermo metaphoricus, sicut etiam dicitur in III huius ab Aristotele, quod intellectus fit intelligibile, et Averroes ibi accepit hunc sermonem tamquam falsum et inconsuetum, quia intellectus intelligendo asinum clarum est, quod non fit asinus, sed, ut dixi, iste sermo est metaphoricus, sicut dicitur communiter, quando amamus aliquam amicam, dicimus ipsam esse cor nostrum, id est continue est in mente nostra, sic in proposito dicimus, quod deus est omnia, quia potest facere omnia, et sic in virtute sua activa est omnia, et materia prima est omnia in virtute passiva, quia potest recipere omnia, et sic materia prima dicitur esse ignis, quia perficitur forma ignis, sicut intellectus dicitur fieri asinus, non quia re vera fiat asinus, sed quia perficitur per speciem asini, dicitur asinus fieri.(17) Sed contra hanc nostram determinationem posset instari, quia, si Aristoteles dat unam regulam, in sequentibus debet observare illam; sed Aristoteles hic in isto I dicit, quod debemus quaerere, in quo praedicamento aliquid sit, antequam illud definiamus. Cum ergo Aristoteles in II huius inquirat definitionem animae, dividit substantiam in materiam, formam et compositum. Ergo videtur, quod illa divisio substantiae sit divisio substantiae, ut est unum praedicamentum, in quo anima reponitur. Tunc sic ista divisio non est in actum et potentiam obiectivam, sed receptivam; nam materia est in potentia receptiva; ergo praedicamentum non dividitur in potentiam obiectivam, sed receptivam.(18) Ad hoc dubium respondetur, quod illa divisio est divisio substantiae analogae, non praedicamentalis, quod patet per Aristotelem ibidem, ubi dicit, quod compositum est magis substantia, immo in univocis non datur prius et posterius, sed bene in analogis. Quare cum anima non sit proprie in praedicamento, non habet veram definitionem, sed per extrinseca definitur ex VII Metaphysicae textu commenti 40. Ideo opus fuit Aristotelem ponere aliam divisionem substantiae a praedicamentali, scilicet substantiae analogicae. Et sic argumentum non est contra nos, sed potius contra eos, quia hic dividitur substantia analoga. Cum dicitur ergo: “Aristoteles non observat, quod promittit, quia in definiendo animam dividit substantiam in materiam et formam et compositum, non per actum et potentiam”, respondeo et retorqueo argumentum contra. Si Aristoteles esset impugnandus propter hoc, etiam erit impugnandus I Caeli, ubi definiens corpus non dividit substantiam per materiam et formam; similiter nec in II De generatione, ubi definit elementum, dices: “Non definit per actum et potentiam”, dico, quod hoc modo fuit necessarium sibi, sed praesupponitur ab eo.(19) Ideo respondetur ad argumentum. Cum dicitur: “Non observat regulam, quam promittit”, dico, quod anima non continetur sub illa regula, quia non est in praedicamento, et ideo ibi divisit substantiam analogam. Hic autem, in hoc I, loquitur de his, quae sunt vere in praedicamento, et ideo, cum anima non sit in praedicamento, oportet ponere aliam divisionem substantiae ad venandum definitionem animae.(20) Sed tamen restat videre, quomodo et qua oppositione opponantur actus et potentia. Caietanus, cuius errorem omnes fere insequuntur, dicit, quod opponuntur respective, sed fallitur, quia potentia, quae dividit unumquodque praedicamentum, non est respectiva. Tunc enim in unoquoque genere et praedicamento essent huiusmodi respectus et nullum esset praedicamentum absolutum.(21) Ioannes melius dixit, quod opponuntur privative, sicut perfectum et imperfectum, quia esse in potentia dicit privationem, esse vero in actu dicit formam et habitum. Verum est, quod difficile est intelligere hanc potentiam sine respectu, sed licet insequatur eam respectus, tamen non est de formali conceptu absoluti, cuius est talis potentia. |