Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum sit una communis methodusinvestigandi quod quid est?
(1) Restat modo quaerere, licet non spectet ad hunc librum, sed quia omnes movet hoc dubium, ne videar insufficiens, ego tunc sequar alios, et est, utrum sit una communis methodus investigandi quod quid est. Et ut paucis absolvamus, notandum est, quod esse unam communem methodum et cetera potest intelligi dupliciter: de actu exercito vel signato, verbi gratia: ‘Genus est, quod praedicatur de pluribus’; ista est de actu signato. De actu exercito est, quae exercet illud, quod fuit signatum per illam exclusivam, ut cum dico: ‘Tantum homo est animal’, exercetur illud, quod fuerat signatum per illam exclusivam.(2) Pariformiter cum quaerimus, utrum sit una communis methodus, potest intelligi de actu exercito et de actu signato, primo modo, ut si dicam, utrum sit una generalis via sive regula, quae exerceat et definiat omnia definibilia, et hoc modo negatum est esse unam viam vel regulam venandi definitiones. Quae enim esset ista, quae definiret omnia entia naturalia, metaphysicalia et mathematicalia? Nulla prorsus. Alia enim definitio apud logicum, alia apud metaphysicum, alia apud mathematicum. Et in hoc omnes conveniunt, quod in actu exercito nulla sit communis via ad omnes definitiones.(3) Alio modo potest intelligi de actu signato, numquid sit una via investigandi definitionem, quae, etsi non faciat omnem definitionem, dat tamen modum et regulam unam inveniendi omnes definitiones, et dicendum est, quod sic.(4) Quae conclusio probatur dupliciter ab Alberto. Prima ratio: Non videtur minor ratio, quod detur una via omnium definibilium quam demonstrabilium; sed omnium demonstrabilium est una methodus; ergo et definibilium. Consequentia est nota, et minor patet I Posteriorum.(5) Secunda ratio: Est una via, scilicet investigandi omnia accidentia per accidens, ergo et cognoscendi definitiones. Consequentia patet, quia quae maior ratio est istius quam illius. Antecedens probatur, quia regula inveniendi accidentia per accidens est adesse et abesse praeter substantialem corruptionem, et II Topicorum Aristoteles docet construere problema accidentis per accidens.(6) Hoc habito oportet modo investigare, quae sit ista regula et quantumcumque Aristoteles de hoc habeat sermones longos et in multis locis et in II Posteriorum. Tamen ego ero brevis.(7) Et de hoc sunt tres opiniones, prima Hippocratis volentis, quod demonstratio sit via sufficiens venandi definitiones, verbi gratia venatur hominis definitonem hoc modo: Omne animal productum propter felicitatem est animal rationale; homo est huiusmodi; ergo et cetera. Et Aristoteles multoties innuit hunc modum, sicut in I Posteriorum per definitionem formalem demonstrationis materialem concludit. Definitio ergo potest demonstrative probari de definito.(8) Aristoteles improbat hunc modum, primo, quia non est communis omnibus definitionibus, quia, cum una definitio concluditur per aliam, puta ‘a’ per ‘b’, quaero de ‘b’, vel concluditur per aliam, ut per ‘c’, vel per se ipsam; si per ‘c’, iterum quaero de ‘c’, et sic vel erit processus in infinitum vel deveniemus ad unam definitionem, quae non erit inventa per demonstrationem. Non potest dici, quod illa definitio probabitur per non-definitionem, quia hoc est falsum, cum omnis demonstrationis primum sit quod quid est.(9) Aliud peccatum, quia, quando concluditur definitio, vel absolute concluditur vel in eo, quod quid est; non primo modo, quia sic non probarem definitionem; si secundo modo, ergo et in praemissis oportet sumere illam partem ‘in eo, quod quid est’, sic arguendo: Omne animal productum propter felicitatem est materiale in eo, quod quid est; sed homo est animal productum in eo, quod quid est. Et tunc est fallacia petitionis principii, quia assumitur, quod debet probari.(10) Adducit et alias instantias ibi Aristoteles II Posteriorum. Vide eum ibi!(11) Secunda opinio est Platonis volentis, quod definitio indagaretur via divisiva, et divi Augustini et Galeni volentium viam divisivam omnibus aliis praeponi.(12) Iste modus primo peccat per fallaciam petitionis principii. Syllogismus enim divisivus unum ponit, aliud destruit, verbi gratia, si quaeratur, utrum tu curras, et arguatur sic: Curris vel non curris; sed falsum est, quod tu non curris; ergo tu curris. Modo tu assumis probandum et destruis illud, de quo est dubitatio. Dicit Philosophus: Si sola divisio esset sufficiens via venandi definitiones, possem in definitionibus assumere accidentalia et facere unam definitionem ex infinitis accidentibus praedicatis, ut dicendo: Homo est albus vel non est albus; si non est albus, ergo albus. Et ita de aliis.(13) Iterum est peccatum a divisis ad coniuncta.(14) Multas alias instantias adducit Philosophus in loco dicto, sed hae sunt potissimae.(15) Sunt et alii modi dicendi positi ab Aristotele, sed isti sunt principales.(16) Aristoteles ergo ponit aliam viam infallibilem et optimam investigandi definitionem, facilem quoad dicendum, difficilem quoad inveniendum. Hoc enim opus et hic labor est. Et primo supponit, quod definitio sit sermo expressivus quiditatis et essentiae rei, non dicens superflua. Et ex hoc supposito vult invenire modum et viam investigandi definitiones. Ex hoc enim, quod est sermo exprimens quiditatem habemus, quod in definitione debet poni genus et differentia essentialis illi definito competens. In volendo ergo perfecte scire non oportet praetermittere aliqua genera aut aliquas differentias essentiales. In volendo ergo cognoscere primum genus rei definiendae oportet scire, quae sint prima genera et quomodo etiam dividuntur per substantiam et accidens. Quo diviso oportet scire, in quo genere situetur et utrum sit substantia, quantitas vel qualitas vel aliud decem praedicamentorum et, ut dicit Philosophus, vel hoc est per se notum vel non. Si per se notum, non oportet facere aliam probationem. Si non per se notum, Aristoteles in Topicis dat modum construendi problema, an aliquod genus insit alicui velne, verbi gratia, utrum homo sit in genere substantiae; si non est per se notum, potest sic probari: Illud, quod per se stat et accidentibus substat, est substantia; sed homo per se stat et accidentibus substat; ergo est substantia. Quod si vellemus destruere, diceremus sic: Illud, quod non per se stat, non est substantia; sed albedo non per se stat; ergo non est substantia.(17) Quo facto oportet dividere genus ipsum per differentias essentiales primas et proximas; dico “primas”, quia aliter non esset perfecta notitia, dico “essentiales”, ut id, in quo Plato cecidit, effugiamus. Facta ista divisione illud, quod est definiendum, necesse est, quod sub altera differentiarum oppositarum contineatur. Hoc autem vel est per se notum vel non. Si sic, non oportet probare. Si non, oportet construere problema de differentia positum ab Aristotele in Topicis, verbi gratia: Incorporeum non occupat locum; homo occupat locum; ergo non incorporeus.(18) Et procedendo ad huiusmodi regulas construendi et destruendi problemata evitabimus fallaciam petitionis principii, quod non facit Plato, et sic descendendo per divisionem et componendo eandem habebitur definitio, et in praedicatis essentialibus valet a divisis ad coniuncta.(19) Habito, quod sub corpore continetur et sub animato, et habemus unum, quod definitio non debet excedere definitum nec e contra. Sed per regulam Topicorum definitio tota debet se habere in aeque et quaelibet pars in plus. Ex hoc poterimus faciliter cognoscere, quando completa fuerit definitio. Aristoteles ergo imaginatur, quod via venandi definitionem sit via divisiva cum illis problematibus et postea componendo divisa. Et hunc modum semper observat ipse, sicut hic in volendo investigare definitionem animae. Dividit enim per decem genera, et habito, quod anima sit substantia, dividit substantiam per materiam, formam et compositum, et notificando, quod sit forma, dividit ipsam per primum actum et secundum actum, et tandem concludit, quod anima est actus primus.(20) Sed hoc est unum observandum, quod in aliis scientiis ab ipsa logica non utimur propositionibus formaliter logicalibus, sic etiam in venando definitiones. Iste autem modus, ut dixi, traditur II Posteriorum et VI Topicorum, sed alia et alia intentione, quia in II Posteriorum determinat de illo modo tamquam de principali intento. Ibi enim dat quasdam regulas disputativas, quibus habet uti disputator contradicentibus negantibus definitionem, non autem docet invenire, sicut facit in II Posteriorum.(21) Sed circa haec, quae dicta sunt, est mihi dubium, quia videtur, quod et ista via venandi definitiones, quam dat Philosophus, peccet per fallaciam petitionis principii, quia Aristoteles dat illum modum per hoc, quia definitio est sermo expressivus quiditatis et essentiae rei. Praesupponit ergo, quod ista sit definitio et natura definitionis. Quomodo ergo Aristoteles venatus est naturam: vel ex alia definitione et illam per aliam et ita vel esset processus in infinitum, vel oportet supponere definitionem definitionis, et sic petit principium.(22) Dicetis, quod hoc argumentum est sophisticum, quia definitio illa supposita ab Aristotele de definitione est definitio quid nominis et naturalis, quae est cognita intellectui nostro. Est enim nobis insitum naturaliter, quid nomina significent. Et sic, quod definitio est sermo expressivus quiditatis, est nobis manifestum, et non oportet, quod per regulas datas ab Aristotele illa inveniatur, sed ex communi animae conceptione habetur.(23) Et est dubium, quia, si ex ista definitione praesupposita venamur definitionem quiditatis et essentiae rei, medium autem demonstrationis non est definitio quid nominis, sed quid rei, haec dicta sunt ad exercenda scholarium ingenia, et non potest dici aliud, nisi quod definitio se ipsam confirmat, sicut est de syllogismo. Nam I Priorum demonstratur, quomodo ex tribus terminis est syllogismus, et etiam de se ipso probatur, sicut dicit Scotus et Aegidius in I Posteriorum. Et si sit inconveniens in corporibus idem efficere se ipsum, non tamen est ita in spiritualibus, quia virtus spiritualis est super se ipsam reflexiva. Et ita dicemus, quod per modum venandi definitionem potest etiam probari definitio definitionis.(24) Ulterius scire oportet, quod non tantum logicus habet considerare de definitione, sed etiam metaphysicus. Differunt tamen, quia logicus considerat in ordine ad ens rationis, metaphysicus vero in ordine ad ens reale. Logicus considerat definitionem ut instrumentum compositum ex genere et differentia, per quod discernitur verum a falso, metaphysicus vero in ordine ad res significatas ut in ordine ad potentiam, quam dicit genus, et in ordine ad actum, quem dicit differentia. |