BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Numquid scientia de anima sit

difficilior scientia de deo?

 

(1) Sed insurgit alia difficultas, quia videtur, quod scientia de anima sit difficilior scientia de deo, quia illa scientia, quae habet plures causas difficultatis, est difficilior ea, quae habet tantum unam; sed scientia de anima habet plures difficultates et causas quam scientia de deo; ergo et cetera.

(2) Consequentia tenet cum maiori. Minor probatur, quia scientia de deo habet tantum duas causas, unam, quae est ex debilitate nostri intellectus, alteram, quia est remotissima a sensu. Scientia vero de anima habet tres causas, unam, quia est divina, alteram, quia est insensata, tertiam, quia est modicae entitatis intelligibilium, cum sit in pura potentia.

(3) Ad hanc difficultatem dicendum est, quod scientia, quae est de deo, est difficilior. Et cum dicitur: “Contra: Ista habet duas causas difficultatis, illa vero tres, ergo et cetera”, nego consequentiam, quia, sicut non valet ‘tres marcelli sunt plus in numero quam unus ducatus, non tamen in pretio, et hoc, quia non sunt eiusdem speciei’, quare negatur argumentum, quia cetera non sunt paria. Solus enim deus potest se ipsum intelligere et non ab intellectu nostro. Modo intellectus noster non est sic.

(4) Et ad formam argumenti dicendum est, quod, si illae tres causae forent eiusdem generis cum illa, quae est causa difficultatis scientiae de deo, verum concluderet. Sed non est sic, quia illa est longe difficilior causa omnibus aliis, quae sunt de deo.

(5) Sed hic est magna dubitatio, quia, si anima est difficilis cognitionis, quia divina, insensata et modicae entitatis, hoc autem videtur impossibile, quia, si scientia de anima est difficilis respectu nostri, non est, nisi quia est excellentis entitatis. Quomodo ergo stare potest, quod tu dicis, scilicet quod est parvae cognoscibilitatis, quia est parvae entitatis non potens movere intellectum? Quare idem respectu eiusdem erit magnae et parvae entitatis. Et hoc est argumentum Apollinaris contra Ioannem de Ianduno.

(6) Sed est aliud argumentum, quia anima est forma, ergo magnae entitatis.

(7) Sed pro nunc non disputo hanc magnitudinem. Sum enim cum Ioanne de Ianduno et oportet Apollinarem idem concedere, et responsionem similem dat Averroes II De anima 9 contra Alexandrum, quod non omne passivum est imperfectius omni activo. Nam vegetativa est activa, et tamen est imperfectior intellectu possibili, qui est in pura potentia.

(8) Dico igitur, quod intellectus est excellentis entitatis, quia, licet sit in pura potentia, tamen est perfectior quacumque forma materiali, licet in genere abstractorum sit minimae entitatis.

(9) Sed stat alia difficultas, quia ego vellem scire, utrum cognitio de anima materiali sit difficilior vel aeque difficilis sicut cognitio de anima intellectiva, et si longum esset perscrutari hoc, dico tamen, ut mihi videtur, quod nulla res naturalis in mundo est ita difficilis ad cognoscendum sicut anima intellectiva. Multi enim de ipsa scripserunt et eius immortalitate, et tamen, ut puto, nihil perfecte scripserunt. Non habeo demonstrationes in hoc. Potissimum tamen argumentum est illud sancti Pauli: Christus resurrexit; ergo anima est immortalis.

(10) De materia prima possumus accipere cognitionem perfectam, illam, quam accepit Aristoteles a Platone in Timaeo. Quare dicendum est nihil esse difficilius anima intellectiva ad cognoscendum.

(11) Et ad argumenta principalia respondetur, et ad primum: Verum est, quod non ponitur in primo gradu, sed in secundo. – Ad aliud: Verum est de vegetativa.