BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Difficultas intelligendi

a quo dependeat?

 

(1) Sed alia est dubitatio circa praedicta, utrum difficultas in intelligendo pendeat a duabus causis, scilicet a parvitate obiecti et debilitate potentiae. Et videtur, quod sic, per Aristotelem in II Metaphysicae textu commenti 1 et patet de oculo, qui non potest videre lumen solis et rotam propter defectum oculi; obiectum autem parvae entitatis non potest videri ex defectu obiecti.

(2) In oppositum est Scotus et Antonius Andreae in II Metaphysicae dicentes, quod difficultas est tantum ex nostro modo intelligendi, et mihi videtur, quod Scotus bene dicat in radice, etsi non in toto, scilicet in hoc, quod reprehendit Aristotelem. Dicit enim Scotus: “Ego capio motum, tempus, materiam, quae difficulter dicuntur cognosci.”

(3) Ea, quae superius dicta sunt, scilicet ratione obiecti, volo probare, quod hoc est ex defectu nostri modi intelligendi, et suppono, quod omnia haec inferiora intelliguntur ab intelligentiis, sicut rei veritas est, et arguitur sic: Materia intelligitur a deo et ab homine, ab homine difficulter, a deo faciliter abusive loquendo, quia in deo non est facilitas aut difficultas. Est ergo hic unum subiectum, scilicet materia prima, quod diversimode intelligitur. Quaero, unde provenit ista difficultas. Non ex obiecto, scilicet ex materia prima, quia, si hoc esset essentiale materiae primae, a quocumque intelligeretur, difficulter intelligeretur. Quare oportet dicere, quod hoc est ex defectu nostri, quia, si intelligeremus sicut intelligentiae, nullam haberemus difficultatem. Prima ergo radix difficultatis est noster modus intelligendi, quia intellectus noster est in pura potentia tantum intelligens per discursum; abstracta vero sunt puri actus. Ex qua radice duo modi partiales oriuntur, unus, qui est ex nostro modo intelligendi, sicut quando abstracta intelligimus, alius autem ex obiecto debili non potente movere intellectum nostrum possibilem. Causa tamen generalis una est.

(4) Sed circa praedicta cadit dubitatio, quae sit maior difficultas, an quae provenit ex nostro modo intelligendi an quae provenit ex debilitate obiecti.

(5) Respondetur, quod illa, quae provenit ex nostro modo intelligendi, est longe maior ea, quae ex obiecto, quia ista est possibilis, illa vero est impossibilis. Nam deus non posset facere, quod intellectus noster esset capax eius, sicut est; illa vero, quae sunt parvae entitatis, ut materia, licet faciliter non intelligantur a nobis, tamen multa sunt, quae ducunt nos in cognitionem ipsius. Et de vacuo habetur scientia certissima, quod non sit. Etsi enim huiusmodi entia non intelligantur per propriam speciem, tamen multa sunt, quae ducunt in notitiam ipsorum.