BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Quomodo una scientia sit

difficilior altera?

 

(1)  Sed est dubitatio circa praedicta, quomodo una scientia sit difficilior altera. Nam est tritum proverbium, quod resistentia causat difficultatem, contrarietas vero causat resistentiam. Per oppositum: Ubi non est contrarietas, ibi non est resistentia, et ubi non est resistentia, ibi non est difficultas. Modo cum inter intellectum et intelligibile non sit contrarietas, quomodo erit resistentia et difficultas?

(2) In hac re Apollinaris multum laborat, et ego nolo dicere ea, quae ipse dicit, sed ea, quae nobis vera videbuntur.

(3) Ad hanc dubitationem respondeo, quod, ut prius diximus, intellectus noster est in pura potentia, infimus abstractorum, adminiculo sensuum intelligens. Ideo non est mirum, si successive et cum labore intelligit. Hic adiungimus, quod nihil aliud est intelligere faciliter vel difficulter nisi virtutem passivam non perfecte transmutari sive comprehendi aut ampliari a virtute activa vel e contra. Ex quo patet, quae difficultas est in intelligendo. Nam ex quo intellectus noster non intelligit nisi motus ab obiecto, secundum quod obiectum faciliter vel difficulter movet intellectum, sic bene vel male faciliter vel difficulter intelligit aliquid. Quod autem obiectum faciliter vel diffficulter moveat intellectum, potest esse duabus de causis, ut dicitur II Metaphysicae textu commenti 1. Potest enim esse ex defectu potentiae non potentis comprehendere ipsum obiectum comprehensibile, quantum sit ex natura sua, sicut est de intelligentiis in respectu ad intellectum nostrum, quae non movent ipsum. Et hoc non est ex defectu ipsarum, quia sunt in maximo actu. Sed hoc est, quia intellectus noster non est capax tanti luminis. Sicut enim oculus noster non potest comprehendere rotam solis, hoc enim non est, quia lux solis non possit agere in oculum, sed quia oculus est ita debilis, ut non possit pati tantum lumen.

(4) Aliquando enim accidit difficultas non ex parte potentiae, sed obiecti non potentis movere ipsam potentiam, sicut si poneretur obiectum visibile debilis entitatis in debita distantia ad oculum, quod tamen non posset videri; evenit enim ista difficultas ratione obiecti non potentis transmutare potentiam; quare patet, quod difficultas in intelligendo est, quia intellectus non potest capere obiectum; hoc autem est vel ex defectu nostri vel obiecti; deus enim et abstracta non comprehendunt ex defectu sui, sed intellectus; ideo secundum quod obiectum oblatum intellectui erit magis aut minus sensatum et secundum quod habuerit effectus magis vel minus sensatos, secundum hoc facilius et difficilius intelligetur a nobis.

(5) Ex quibus faciliter solvuntur omnia, quae in oppositum adducebantur. Quando enim dicitur, quod non est alia contrarietas, erit dicendum, quod illud argumentum peccat per fallaciam aequivocationis et forte consequentis. Licet in generabilibus sit difficultas ex contrarietate, non tamen in aliis, sed potius est ex improportionalitate activi super passivum, quando scilicet activum et passivum non proportionantur, verbi gratia in virtute visiva aliqua lux bene et faciliter videtur, aliqua non et tamen ibi non est contrarietas magis in una visione quam in alia, sed tantum est ibi proportionalitas et improportionalitas sic, quod proportionatum ad visum bene videtur, quod vero est improportionatum, male.

(6) Sic dicendum est de intellectu. Cum omnis nostra cognitio incipiat a sensu, cum aliquid erit magis aut minus sensatum, tanto facilius intelligetur et sunt per se causae facilitatis et difficultatis intelligendi, sunt et multae aliae causae, per accidens tamen, verbi gratia pluribus de causis potest oculus non videre, primo, quia oculus non est depuratus; unde si lux debet agere in ipsum, oportet, ut depuretur, quia agens non agit nisi in patiente bene disposito; unde pueri non possunt bene discurrere, quia habent materiam turbulentam, dico “turbulentam” ratione sensus derservientis intellectui et cogitativae; sed hoc est per accidens.

(7) Similiter esto, quod anima sit purissima, stat, quod non intelligat aliquid, et hoc, quando est circa alia intenta; unde aliquando delata sub oculis non videmus.

(8) Et sic in proposito! Esto, quod obiectum sit conveniens, tamen, quia intellectus est circa alia occupatus, ideo non intelligit illud.

(9) Similiter est difficultas per consuetudinem et inconsuetudinem. Nam si aliquis non fuerit assuetus circa aliquam scientiam, maxima erit difficultas in intelligendo illam, et hoc, quia inconsuetudo transfertur in naturam.

(10) Similiter est difficultas ex inordinatione, sicut sunt isti praedicatores, qui sine logica et philosophia transeunt ad theologiam et dicunt, quod theologia est difficilis. Ex ista inordinatione provenit difficultas. Sed haec sunt per accidens.