BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum scientia de anima

sit difficillima?

 

(1) Quaeritur hic propter ea, quae dicta sunt, utrum scientia de anima sit difficillima, et arguitur, quod non. Illa scientia non est difficillima, qua datur alia difficilior; sed scientia de anima datur alia difficilior; ergo et cetera. Maior patet, quia VI Topicorum, quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit. Minor probatur, quia Aristoteles in prooemio Metaphysicae, ubi enumerat condiciones sapientiae, dicit, quod est difficillima.

(2) Secundo. Illa scientia non est difficillima, quae est de sensatis et propinquis nobis; sed scientia de anima est huiusmodi; ergo et cetera. Maior est Aristotelis II Caeli textu commenti 61 excusantis se de determinatione corporum caelestium, quia pauca accidentia habent. Et II De partibus animalium capitulo 5 idem dicit. Minor patet, quia ista scientia est de sensibilibus propriis et communibus.

(3) Tertio. Ista scientia est de nobis familiaribus et consuetis; ergo et cetera. Consequentia patet, quia, ut dicit Aristoteles in I De partibus animalium capitulo 5, scientia de animalibus non est difficilior, quia est de familiaribus nobis, cum quibus continue versamur. Antecedens patet: Quid enim operationibus est familiarius, sicut sentire, intelligere, moveri et huiusmodi, de quibus tractatur in isto libro?

(4) In oppositum est Aristoteles hic et omnes expositores. Pro declaratione huius est sciendum, quod anima intellectiva, etsi supremum gradum obtineat inter generabilia et corruptibilia, tamen inter abstracta est ultima. Ex quo ergo est ultima. Et operatio insequitur essentiam rei, ideo anima intellectiva habet operationem viliorem omnibus aliis abstractis. Unde ceterae intelligentiae intelligunt sine labore et discursu, sive modo per species (ut tenet fides) sive per essentiam, ut tenet Aristoteles. Anima vero intelligit cum discursu. Unde intellectus noster possibilis est in pura potentia. Ex quibus sequitur, quod nihil intelligitur, nisi sit in actu. Anima enim intelligit non nisi recipiendo. Nihil autem movet, nisi quod est in actu, quod, si aliquid occurrat nostro intellectui, quod non sit in actu, per accidens intelligitur, sicut est materia prima, quae non est in actu vel parum saltem, ita, ut non sit sufficiens movere intellectum de se, sed per suffragia et intellectiones aliorum intelligitur. Quia autem omnia non sunt in actu aequaliter, sciendum est, quod quaedam sunt in actu perfecto, ut merito debilitatis intellectus nostri nequeant intelligi, sicut deus et intelligentiae. Sunt enim hic in maximo actu, immo deus ipse est totus actus. Unde quamvis intellectus noster sit in pura potentia et abstracta sint multum activa, non est credendum, quod intellectus possit ea recipere, quia intellectus noster est debilis ita, ut non posset tantum lumen sustinere. Ideo non movetur ab ipsis. Et propter hoc poetae fingunt, quod Iuppiter, quando accedebat ad aliquam mulierem, deponebat suam divinitatem. Sic est de intellectu nostro: Quamvis sit in pura potentia, quia tamen est debilis entitatis, non potest recipere maximum lumen intelligentiarum et dei, qui est purus actus, et hoc maxime est verum secundum fidem, quae tenet deum esse infiniti vigoris.

(5) Aliqua autem sunt, quae, etsi sint in actu, tamen intellectus non potest illa recipere ratione debilitatis, quam talia entia in se includunt, et ex hoc non possunt agere in intellectum nostrum, sicut sunt motus et tempus, de quibus dicitur, quod non sunt apta intelligi ratione debilitatis eorum, non autem ratione intellectus.

(6) Relinquitur ergo, quod media inter ista sicut proportionata intellectui nostro et ex parte modi cognoscendi et ipsius obiecti sunt intelligibilia ab intellectu nostro, et hoc est, quod dicit Philosophus II Metaphysicae textu commenti 9, quod difficultas cognoscendi in nobis nascitur vel ex parte rei cognitae vel ex parte modi cognoscendi. Ideo dicitur ibi, quod, sicut se habet oculus noctuae ad lumen solis, sic intellectus noster ad manifestissima in natura. Intellectus ergo bene cognoscit intermedia, quae ipsi sunt proportionata.

(7) Aliud est advertendum, quod, ex quo anima intellectiva est naturae ancipitis inter bruta et abstracta, non intelligit nisi cum adminiculo sensuum. Iuxta illud necesse est quemcumque intelligentem phantasmata speculari. Ex quo sequitur, quod, quae offeruntur sensui, a nobis faciliter possunt intelligi, quae vero non, praesentantur difficulter, et ista difficultas est ex parte nostri modi cognoscendi, quia non nisi per sensum cognoscimus.

(8) Aliud etiam est notandum, quod triplex est anima, vegetativa, sensitiva et intellectiva. Stantibus his dico, quod metaphysica est in supremo gradu difficultatis, et ratio est clara ex praedictis, quia difficultas causatur in nobis ex eo, quod non sumus capaces tanti luminis, quantum est intelligentiarum et dei, quae in metaphysica considerantur.

(9) Ad hoc accedit secunda ratio, quia intellectus noster non intelligit nisi per fenestras sensuum. Quae vero in metaphysica considerantur, sunt remotissima a sensu.

(10) Sed vos dicetis: “Nonne abstracta habent accidentia, per quae possunt cognosci, ut motus et tempus?”

(11) Respondetur, ut bene dicit Commentator, quod ista accidentia non ducunt in cognitionem dei et aliarum intelligentiarum, ut sunt de consideratione metaphysici, sed ut a naturali. Aeternitas enim motus causat notitiam naturalem. Quod enim sunt intelligentiae, pertinet ad naturalem; metaphysicus vero considerat altiores operationes intelligentiarum, non, quia est, sed propter quid ipsarum intelligentiarum considerat.

(12) In secundo loco difficultatis accipitur scientia naturalis, quae, licet multas res sensatas consideret, habet tamen ut plurimum causas insensatas et ignoratas, quas non valemus cognoscere, nisi ducamur in cognitionem ipsarum per suos effectus. Non tamen est tantum difficilis sicut metaphysica, primo, quia considerat infra intelligentias existentia generabilia et corruptibilia, quae media sunt inter purum actuale et nihil vel parum actus habentia, tum secundo, quia effectus intelligentiarum, ut considerantur a metaphysico, non cadunt sub sensu, licet bene, ut considerantur a naturali; effectus vero naturales sunt sensati; pro tertio loco est mathematica, quae est facillima tum ex parte modi cognoscendi, quia non considerat nimis alta, tum quia habet causas sensatas magis quam effectus. Quod etiam patet experimento, quia pueri et idiotae possunt esse boni mathematici, non autem physici aut metaphysici.

(13) Dicetis: “Intellexi difficultatis ordinem inter istas scientias, sed ego vellem scire, utrum omnes libri philosophiae naturalis sint in eodem gradu difficultatis.” Dico, quod non, quia inter omnes libros scientia de anima est difficillima, saltem quoad animam intellectivam. Ad quam difficultatem concurrunt duae causae; una est, quia anima est divina participans de lumine illo abstractorum; alia causa est, quia anima intellectiva non potest intelligere nisi reflexe et per speciem alienam; et ratio est, quia intellectus possibilis non habet propriam speciem; ideo est debilis cognitionis.