BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

LIBER PRIMUS DE ANIMA

 

3

 

(1) Inquirimus autem et cetera. Sequitur textus commenti 3, in quo Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et quaesitum est. Quantum sit de prima, dicit, cum Aristoteles induxit in amorem huius scientiae ex eius honore et utilitate, nunc vult facere auditorem docilem declarando intentionem et ordinem.

(2) Sed hic cadit dubitatio. Propter quid Aristoteles facit auditorem benevolum ex honore et utilitate et non ex delectatione? Cum et propter delectationem ducamur in amorem alicuius rei, quare Aristotelis responsio videtur insufficiens. Multae dantur responsiones.

(3) Una est, quod non dixit de delectatione, quia includitur in aliis. Qui enim amat honorem et utilitatem, propter delectabile amat eo, quia delectatur in honore et utilitate.

(4) Aliqui tamen credunt, quod sola delectatio est in corporibus. Ideo dicunt Aristotelem hoc tacuisse. Sed non est ita. Nam, ut scribit Aristoteles X Ethicorum, sola delectatio est in philosophia sine tristitia.

(5) Et quaesitum est. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur iuxta duo, quae dicit. De prima dicit, quod intentio sua est indagari, quid est anima et accidentia eius communia iuxta illud Philosophi I Posteriorum: Scientia est unius generis subiecti partes et passiones considerans. Primo tamen queremus in universali, secundo vero in particulari. Secunda ibi deinde dicit. Quare facta est mentio de accidentibus, quae cum multiplicia sint, ideo Averroes declarat illa, et haec in duas iuxta duas expositiones, quas ponit. Secunda ibi Et potest intendere. Per ‘propria’ intelligit illas operationes, quae non communicantur corpori, sed sola sine corpore operantur. Quomodo autem sint, infra dicemus.

(6) Communes autem sunt, in quibus anima non potest exercere sine corpore, sicut ira, quae est accensio sanguinis circa cor. Adiungit autem Commentator de suo, quod ideo Aristoteles posuit istam distinctionem, quia de maxime desideratis a nobis est scire de nobis, quid simus post mortem.

(7) Alia expositio est, quod quaedam accidentia sunt coniuncta magis animae quam corpori, ut sentire et dormire. Communicatur enim somnus animae, quia sola animalia dormiunt.

 

 

4

 

(8) Ex omni autem parte et cetera. Sequitur textus commenti 4, in quo Commentator duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Et valde. De prima facit auditorem attentum declarando difficultatem rei.

(9) Et dixit. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima exponit, in secunda continuat se ad textum subsequentem. De prima dicit, quod ista scientia est difficillima, quia enim sumus indagaturi quiditatem animae. In hoc enim indigemus logica. Oportet enim invenire regulas, per quas invenitur definitio. Et antequam hoc fiat, oportet venari, si una sit tantum methodus inveniendi definitiones vel sint plures. Et videtur, quod sit una, sicut est una demonstratio in ipsis passionibus. Postea continuat se Averroes ad textum subsequentem.

 

 

5

 

(10) Si autem non est una et cetera. Sequitur textus commenti 5. Non divido praesens commentum, quia est breve. Diximus, quod volens indagari definitionem animae oportet cognoscere, an sit una methodus an plures. Et dicit, quod, si plures, est multo difficilius, quia, ut dicitur II Caeli textu commenti 61, difficilius est duo scire quam unum, sicut invenire duo quam unum ceteris paribus. Postea dicit, quod, si una est, oportet scire, an sit demonstrativa vel alia. Et supposito, quod sit una, adhuc est difficultas in venando principia, quia diversarum definitionum diversa sunt principia. Et hic textus est multum famosus ad probandum, quod distinctorum praedicamentorum sunt distincta principia. Ex commento Reales accipiunt, quod definitio componitur ex rebus tamquam ex partibus suis essentialibus et quod est una res realis composita ex duabus partibus realibus distinctis.