BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum spectet ad philosophum naturalem

considerare de intelligentiis?

 

(1) Quaeritur ulterius propter pleniorem doctrinam, utrum considerare intelligentias spectet ad philosophum naturalem, et videtur, quod sic, quia, qua ratione ponis animam intellectivam esse physicae considerationis, quia habet unam operationem dependentem a corpore, eadem ratione intelligentiae erunt physicae considerationis, quia ratione operationis independentis a corpore ut intelligere non erunt physicae considerationis, sed metaphysicae, sed ratione dependentis a corpore ut movere erunt physicae considerationis. Et ratio potest esse, quia secundum Philosophum numerus intelligentiarum est secundum numerum orbium, et hoc non est nisi per motum ipsorum. Ergo videtur, quod sint physicae considerationis.

(2) Et confirmatur, quia caelum est animatum I Caeli, VIII Physicorum et XII Metaphysicae. Et sanctus Thomas in II Caeli dicit intelligentiam esse animam caeli, licet alias oppositum senserit. Si sic et considerare de animali pertinet ad naturalem, ergo et de partibus eius essentialibus; sed intelligentia est pars eius essentialis; ergo et cetera.

(3) In oppositum est sententia communis, quod ad naturalem non spectat considerare intelligentias loquor de consideratione quiditativa. De hoc sunt opiniones.

(4) Aliqui ponunt, quod sic. Et ego habui unum concurrentem, qui erat huius opinionis propter rationem adductam.

(5) Sed ista opinio est falsa nec consona dictis antiquorum expositorum. Nam Alexander hic dicit, quod anima terminat considerationem naturalem, et Themistius in prologo I Physicorum et hic huius est sententiae. Averroes etiam in commento 1, dum dicit, quod ista sententia excedit omnes praeter divinam; ergo in ista non consideratur de deo. Et Aristoteles II Physicorum textu commenti 26 dicit, quod consideratio naturalis stat usque ad animam inclusive. Et pro hoc ratio est, quia secundum Aristotelem tantum moventia mota sunt physicae considerationis; sed intelligentiae nullo modo moventur, nec perfective, cum nihil de novo recipiant; ergo et cetera. Anima vero intelligit et movetur saltem perfective.

(6) Ad rationes in oppositum dico, quod duplex est consideratio intelligentiarum, videlicet quia et quid. Quoad primum pertinent ad naturalem et non ad divinum, quoad secundum e converso. Et haec est responsio Averrois XII Metaphysicae textu commenti 5.

(7) Ad argumentum dicitur, quod est sophisticum. Licet enim intelligentia dependeat a corpore in secunda operatione sui, secus tamen est de intellectu et intelligentia, quia intellectus aliquid accipit a corpore – movetur enim et transmutatur –, intelligentia vero movet, non tamen movetur.

(8) Ad aliam dico, quod considerans de toto considerat de parte eo modo, quo potest, dum tamen non excedat limites suos, et ideo considerat corpus caeleste et non intelligentias. Ex quo patet, quod ista definitio “anima est actus corporis” abusive convenit intelligentiis.