BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum ad naturalem spectet considerare

de omni anima?

 

(1) Alia est maior dubitatio, utrum ad naturalem spectet considerare de omni anima. Et arguitur, quod non rationibus Aristotelis II De partibus animalium et ultimo, ubi probat, quod non datur scientia considerans de omni anima, quia, si considerat de omni anima, ergo et de intellectu; consequens est falsum; ergo et cetera. Consequentia probatur, quia intellectus est anima. Falsitas consequentis probatur, quia, si considerat de anima intellectiva, ergo et de intellectu, qui est eius potentia prima. Modo considerans de intellectu considerat de intelligibili, quia considerans unum correlativorum considerat et reliquum. Et non est dicendum, quod de aliquo intelligibili consideret, quia potentia aequaliter fertur in quodlibet obiectum. Quo stante arguitur: Si considerat de omni intelligibili, ergo aliae scientiae superfluerent.

(2) Secundo. Naturalis non considerat de abstractis a materia; sed intellectus est abstractus a materia; ergo et cetera. Maior patet VI Metaphysicae textu commenti 20 et II Physicorum textu commenti 26. Minor patet, quia famosum est, quod anima intellectiva est separata a materia.

(3) Tertio. Quicquid consideratur a naturali, vel est natura vel habens attributionem ad naturam; sed anima intellectiva non est natura nec habens attributionem ad naturam; ergo et cetera. Minor probatur, quia natura semper uno modo operatur, anima autem non.

(4) In oppositum autem est Aristoteles hic, Alexander, Themistius, Averroes enumerantes hunc librum in sexto vel octavo loco inter libros philosophiae naturalis.

(5) In hac materia sunt opiniones. Fuerunt aliqui propter haec argumenta dicentes, quod iste liber est mixtus ex naturali et non naturali. Quoad primum et secundum librum est naturalis, quia in eis consideratur de anima vegetativa et sensitiva, tertius vero, in quo tractatur de anima intellectiva, est non naturalis. Et habent pro se rationes adductas, et habent etiam dictum Themistii in prologo Physicorum commento 1, ubi dicit, quod, sicut mathematica est partim de abstractis et partim non, quia sunt abstracta secundum considerationem, non autem secundum esse, ita scientia de anima, quia partim de abstractis considerat, ut de intellectu, et partim de non abstractis, ut de sensibilibus. Aliqui respondent ad hoc, quod Aristoteles facit hoc propter maximam affinitatem, quam habent inter se, quia cognitio unius dependet a cognitione alterius.

(6) Haec opinio mihi videtur falsa, quia non est credendum tantum philosophum, quantus fuit Aristoteles, qui fuit ordinatissimus, transcendere de genere in genus et miscere librum cum libro et omnia confundere. Et hoc est contra modernos.

(7) Amplius contra istos est sententia Philosophi II Physicorum textu commenti 26, ubi quaerens, ad quem terminum stet cognitio naturalis, respondet, quod stat usque ad animam inclusive. Similiter et Themistius ibidem.

(8) Amplius omne, quod subicitur motui, est physicae considerationis; sed anima intellectiva est huiusmodi; ergo et cetera. Maior patet, et minor probatur, quia subicitur motui perfective, ut dicitur in VIII huius.

(9) Intelligendum tamen est, quod quidam ad rationes, quae videntur efficaces, respondent.

(10) Ad primum “si de omni anima, ergo de intellectu” concedunt. Et cum dicitur: “Ergo de omni intelligibili”, negant consequentiam, quia, licet de omni intelligibili consideret, non tamen sub propria ratione, sed sub communi ratione intelligibilitatis. Et hoc patet per Philosophum ibi, qui dat exemplum ibi, quod scientia, quae est de sensu, est de omni sensibili, non tamen secundum omnem considerationem, quia geometria et arithmetica, quae sunt de sensibili communi, non superfluunt in consideratione. Et argumentum est contra eos, quia, licet naturalis consideret de omni sensibili, quia de sensu, non tamen aliae scientiae superfluunt. Amplius si naturalis consideraret de intellectu, ergo aliae scientiae considerarent de illo. Consequentia patet, quia desiderium summum non est ad impossibile; de maximis autem desideratis est cognitio intellectus, et etiam, quia ens, et omne ens est considerabile; consideratur ergo; quare scientia illa considerans de intellectu considerabit de omni intelligibili, et tamen aliae scientiae non superfluerent.

(11) Quod etiam dicitur de intellectu, quod dependet a materia, est falsum, quia intelligentem necesse est phantasmata speculari.

(12) Quod etiam dicitur: “Aliquis intellectus non est natura”, est contra Aristotelem III huius textu commenti 19, ubi praesupponit, quod intellectus est natura, dicens, quod duplex est natura, una est, quae est potens omnia facere, scilicet intellectus agens, et alia omnia fieri, scilicet intellectus possibilis.

(13) Dicendum igitur est aliter, quod consideratio de omni anima est naturalis. De vegetativa et sensitiva non est dubium, sed tota lis est de intellectiva; quodsi teneamus eam mortalem, ut tenuit Alexander, clarum est hoc, quia educitur de potentia materiae; sed quia haec opinio est falsa, ideo eam relinquo.

(14) Dicimus ergo, quod, sive intellectus sit unus sive plures, est naturae ancipitis et medium inter aeterna et non aeterna, quia natura vadit ab extremo in extremum cum medio. Nam videmus ut in animalibus: Sunt enim quaedam animalia media inter plantas et animalia, ut spongiae marinae, quae habent de natura plantarum, quia sunt affixae terrae, habent etiam de natura animalis, pro quanto sentiunt; similiter inter animalia est simia, de qua est dubium, an sit homo an animal brutum; et ita anima intellectiva est media inter aeterna et non aeterna. Et ideo Plato ponebat eam creatam in horizonte aeternitatis.

(15) Quibus stantibus oportet ponere eam duplicis naturae et habere duplicem operationem, unam nullo modo dependentem a corpore, et hoc patet secundum fidem in anima et etiam secundum Platonem, ut infra determinabimus de mente Aristotelis et Averrois tenendo autem, quod sit unica, habet etiam operationem dependentem a corpore, de qua non est dubium.

(16) Quo stante patet, quod non est contradictio in dictis Aristotelis, quia, si anima est naturae ancipitis, partim est e consideratione naturalis, partim non; inquantum enim mobilis et transmutabilis est, est physicae considerationis, quia habet operationem dependentem a corpore, quantum vero ad suam operationem separatam non pertinet ad naturalem, sed ad divinum. Et haec opinio mihi videtur concordare cum dictis Aristotelis ibi.

(17) Mihi autem contingit, quod dicit Hieronymus, quod contingit de se: “Multi latrant in foro contra me, et scripta mea legunt et honorant in thalamo.” Nam concurrentes nostri ascribunt sibi nostra.

(18) Respondens ad rationem Aristotelis ibi dico, quod illa concludit pro me nec ibi Aristoteles declarat, quod anima intellectiva ut abstracta et independens a corpore non sit physicae considerationis, facta autem fuit haec contentio in almo studio Patavino, et consuevi dicere, quod Aristoteles fuit illius sententiae in illo loco vel quod locutus sit probabiliter vel quod est defectus scriptoris vel quia Aristoteles est tantae auctoritatis, ut nefas sit modernos eum negare. Ideo respondeo: Si aliqua responsio dari potest, quod sensus Aristotelis est, si naturalis consideraret de intellectiva anima secundum omnem considerationem, omnes aliae scientiae superfluerent, quia sic consideraret, secundum quod dependens et independens a corpore, quia consideraret omnia, quae pertinent ad naturalem et ad metaphysicum, ex quo considerat transmutabilia et intransmutabilia sub illis rationibus.

(19) Modo vos dicetis et recte: “Contra! Nonne adhuc essent scientiae practicae, factivae et morales et mathematicae?”

(20) Ad hoc ego respondeo, quod hoc nomen ‘scientia’ absolute prolata stat pro vera scientia, et sic liber Moralium non proprie appellatur ‘scientia’, sed ‘ars’, quia est de rebus operabilibus a nobis.

(21) Vos dicetis: “Saltem ego habeo de mathematica, quae est scientia speculativa, quod illa supererit.”

(22) Advertatis hic, quod mathematica re vera est scientia nec hoc potest negari. Tamen, ut anno praeterito notavi in prooemio Physicorum, quaedam scientiarum speculativarum habent nomen verum scientiae, quaedam vero non, sed potius exercitativae dicuntur. Metaphysica enim et naturalis proprie habent nomen scientiae, mathematica vero non, sed potius ponitur inter exercitativas intantum, quod, ut dicit Plato in VII De re publica, antiqui utebantur mathematicis loco logicae, et ista est opinio sancti Thomae Super Boethium, De trinitate, ubi quaerit, an mathematicae sint scientiae, et dicit, quod proprie non sunt scientiae et quod, licet mathematicae procedant per causas, non tamen sunt proprie scientiae, quia ista omnia ordinantur ad exercitium, non autem naturalis aut divina. Unde scientia propriissime dicitur de naturali et divina et improprie de mathematicis et exercitativis. Unde quamvis mathematicae sint scientiae, comparative tamen ad naturalem et divinam non sunt proprie scientiae. Et Averroes II Metaphysicae commento ultimo dicit, quod, si omnes naturae essent in materia, nulla esset scientia nisi naturalis, et tamen de facto essent mathematica, moralis et factiva. Quare ad salvandum illud dictum oportet dicere, quod mathematicae et factivae et practicae non sunt proprie scientiae. Quare non miremini de hoc, quia est acceptum ex intimis praecordiis Averrois.

(23) Ad secundum. Negatur minor, scilicet quod anima intellectiva sit omnino abstracta, immo secundum unam opinionem communicatur corpori et tendit ad materiam generabilium et corruptibilium, scilicet inquantum recipit intellectionem ab intellectu agente et phantasmatibus.

(24) Ad tertium dico, quod non est natura quantum ad operationem aeternam, per quam communicatur abstractis, sed bene quantum ad illam operationem, quae communicatur his inferioribus, est natura, quia est principium motus, scilicet perfective.

(25) Sed tunc est dubium, quod scholares heri moverunt, quomodo intellectus agens sit physicae considerationis, cum nullo modo transmutetur, sed sit pura actio. Bene salvatur de intellectu possibili, quia aliquo modo transmutatur, sed hoc non facit ad intellectum agentem. Quae ratio multum fuit molesta.

(26) Ad quod dubium dicitur, quod intellectus agens, secundum quod copulatur nobiscum, est physicae considerationis, et quod hoc sit verum, patet, quia intellectus agens est forma intellectus possibilis, et II Physicorum cum forma sit physicae considerationis, quia terminat motum, etiam intellectus agens, quia est forma intellectus possibilis terminans motum intellectionis, erit physicae considerationis.

(27) Ad argumentum “nullo modo movetur, ergo non est physicae considerationis”: Nego consequentiam. Sed oportet sic dicere: “Nullo modo movetur nec est forma alicuius, quod movetur, ergo et cetera.” Sed modo hoc est falsum, quia est forma intellectus possibilis, qui movetur perfective, cum fiat de potentia intelligens actu intelligens, ut probabitur in III huius, ubi dicemus, quomodo intellectus agens est forma possibilis et quomodo intellectus possibilis de potentia intelligens fit actu intelligens, licet aliqui moderni dicant oppositum.

(28) Contradixit unus scholaris, quia intelligentia est forma orbis per se moti, non tamen est naturalis considerationis. Respondetur, quod est diversitas, quia intelligentia est forma orbis communicando sibi operationem secundam, scilicet motum, non primam, quae est intelligere, sed intellectus agens communicat intellectionem intellectui possibili, secundum quod est illius forma, sic, quod intellectus possibilis, qui est eius materia, intelligit.