Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum scientia de anima sit utilis adomnes alias scientias?
(1) De hac materia imprimis videtur contradictio in primo textu et secundo, quia in primo textu dicit, quod illa scientia est prosequenda, quia est honorabilis, in secundo vero, quia est utilis. Non autem est possibile, quod utile sit honorabile, quia honorabile propter se appetitur, utile vero propter aliud. Et confirmatur: Si illa scientia esset utilis ad omnes alias scientias, aliae essent insufficientes, quod est falsum.(2) Consequentia probatur, quia aliae scientiae non possunt per se acquiri. – Item si ista scientia daret principia omnibus aliis, aliae ei subalternarentur, quod est falsum, quia subalternans et subalternata non ponunt in numerum, ut dicitur I Posteriorum. Aliae scientiae, ut patet, distinguuntur ab hac. – Item esset circulus, quia ista scientia est utilis ad divinam et moralem; istae autem sunt utiles ad hanc.(3) In oppositum est Aristoteles.(4) Ad opposita dicendum est, quod ista scientia est utilis ad alias scientias. Et pro solutione argumentorum sciendum est, quod, etsi honorabile et utile habeant diversas rationes formales oppositas, nihil tamen repugnat, quin idem sit honorabile et utile realiter, ut experimento videmus, quod idem honoratur et laudatur, ut vos me honoratis propter utilitatem. Doceo enim vos. Ecce, quod non inconvenit idem esse honorabile et utile, secundum tamen diversas rationes; ea enim ratione, qua utilis, non est honorabilis.(5) Ad propositum. Igitur nulla est contradictio in dictis Aristotelis. Scientia enim de anima, licet in se nullam habeat utilitatem, tamen est honorabilis.(6) Cum quo tamen stat etiam, quod sit utilis ad instruendum nos bonis moribus. Multa hic moderni dicunt.(7) Ego autem dico, quod scientia de anima ideo est utilis, quia ordinatur ad aliam scientiam, ut ad metaphysicam, ut dicit Averroes et Aristoteles in I Metaphysicae: “Omnes scientiae ordinantur in metaphysicam”, et habet ordinem ad scientias inferiores, quia nulla est scientia sine anima.(8) Verumtamen, ut bene dicunt moderni, quod, licet habeat virtutem servilem, non tamen proprie dicitur mechanica, quia mechanica, ut dicitur VIII Physicorum, ordinatur ad exercitium corporale, quae ideo dicuntur mechanicae, quia faciunt alienari animum a sua propria operatione. Esto ergo, quod scientia ista ordinetur in metaphysicam, non vocatur servilis et mechanica per hoc, sicut nec logica, quae ordinetur ad alias scientias.(9) Ad aliud dubium, quomodo est utilis ad alias scientias, dicendum est, ut bene dicitur V Metaphysicae capitulo de perfecto: Perfectum est duplex, scilicet simpliciter et in genere; primum est, cui nihil deest, sicut deus, et ibi dicitur, quod perfectio in genere est, cui nihil deest in illo genere, cui tamen multa desunt absolute loquendo.(10) Pariformiter dico, quod duplex est sufficiens, scilicet simpliciter et in genere, simpliciter, quod nullo indiget, sed omnia eo indigent, ut deus. Sufficiens in genere est, cui nihil deest in tali genere, tamen absolute multa desunt.(11) Tunc dico, quod in hoc mundo nihil est sufficiens simpliciter, quia omnia indigent ipso deo, et concedo, quod nulla est scientia simpliciter sufficiens, sed omnes scientiae adiuvant se invicem, et hoc est necessarium.(12) Ad tertium, quod aliae essent subalternae, dico, quod aliquam scientiam esse subalternam alteri sive utilem stat dupliciter: uno modo, quia declarat aliquod principium vel aliquam conclusionem in aliqua scientia, sicut arithmetica declarat principia musicae. Et hoc modo una scientia non est tantum utilis, sed necessaria ad aliam, et sic sunt subalternantes et subalternatae vel secundum totum, ut arithmetica ad musicam, vel secundum partem, ut medicina geometriae. In illa conclusione vulnera circularia tardius sanantur.(13) Alia utilitas est, non quia declarat principia aut conclusiones in aliqua alia scientia, sed tantum quia dat aliqua principia aliis scientiis, verbi gratia logica et grammatica sunt utiles aliis scientiis non primo modo, sed secundo modo, quia dant viam et modum ad adhibendum alias scientias, et talis utilitas non facit subalternationem. Et hoc modo scientia de anima facit confirmationem in primis principiis, non tamen sibi illa subalternat, quia non declarat principia aliarum scientiarum, ut sunt aliarum scientiarum, ut faciunt subalternantes, sed absolute, non respectu aliarum scientiarum dat confirmationem primis principiis declarando, ubi sint et a quo sint, et aliae scientiae sumunt hoc ab ista sine subalternatione.(14) Ad aliud dico, quod circulus non est inconveniens, immo necessarius, quia liber librum aperit.(15) Alia dubitatio solet moveri, quomodo moralis suscipiat ultimum finem ab hac scientia. Responsio est, ut supra dictum est, quomodocumque accipiatur felicitas. Moralis accipit ab ista scientia ultimum finem, non quae sit felicitas humana, sed accipit, quomodo sit ista speculatio et quod cognoscimus deum et abstracta et intelligimus et amamus. Quibus declaratis, dicit ipse moralis, ista speculatio et copulatio est nostra felicitas. Unde accipit materiale a philosopho naturali, ipse vero addit formale, nec moralis, ut moralis est, transgreditur suos terminos. Non dicit, quod detur talis speculatio, sed tantum dicit, quod speculatio prolata a naturali est illa, quae est nostra felicitas, et ita vult Commentator, quod moralis materialiter accipiat ultimum finem, id est illam rem, quae est ultimus finis, sed ille postea dat illi talem rationem formalem et, ut dicit Themisius, non tantum deservit in hoc naturalis ipsi morali, sed etiam in aliis. Sed ista dicta sint.(16) Solet etiam dubitari, utrum principia habeant causas. Et videtur, quod non, quia principia non habent principium, ergo nec causam.(17) Consequentia patet a negatione magis universalis ad negationem minus universalis, cum enim causa est principium et non e contra. Ad hoc respondetur, quod prima principia possunt duobus modis capi, uno modo, ut sunt entia speculabilia, alio modo, ut vera, vel sub aliis verbis ut significativa vel ut entia. Si considerentur ut vera, sic non dependent ab aliqua veritate complexa, licet bene incomplexa; inquantum vero speculabilia sive termini, sic habent principia, quae considerantur a naturali; declarat enim hic, unde veniunt et quomodo in nobis manent, et dat causas eorum, inquantum entia, quia intellectus possibilis est materialis, causa vero agens est causa efficiens, instrumentalis vero sunt, quae sunt in imaginativa. |