Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
LIBER PRIMUS DE ANIMA
2
(1) Videtur autem et cetera. Hic Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et nos videmus. Quantum sit de prima, dicit, cum induxit nos in amorem huius scientiae, in praesenti textu vult hoc idem facere ex parte utilitatis eiusdem scientiae. Bonum enim, quanto magis bonum, tanto magis appetitur. Si ergo honori scientiae coniungatur utilitas, maxime erit appetenda, eo magis, quod sunt aliqui, qui non moventur ab honore, nisi illi coniungatur utilitas.(2) Et nos videmus. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur partes: In prima exponit, in secunda dat unum documentum. Secunda ibi Et debes scire. Prima adhuc in duas: In prima ponit conclusionem, quam intendit, in secunda eam probat. Secunda ibi Deinde dedit causam. In prima dicit, quod haec scientia non tantum est appetenda, quia honorabilis, sed etiam, quia utilis. Nam cognitio eius facit ad omnem veritatem, id est ad speculativam scientiam, ut exponit Averroes. Cuius ratio est, quia finis speculativae est veritas, sicut practicae opus, ut dicitur II Metaphysicae. Istam expositionem non damno.(3) Alii tamen, ut Themistius, per omnem veritatem absolute intelligit omnem cognitionem, sive speculativam sive practicam, quia scientia est, quae habet monstrare omnia, et adiungit, quod maxime facit ad naturalem.(4) Deinde dedit causam. In hac parte duo declarabuntur, primo, quod haec scientia faciat ad omnem veritatem, secundo, quod ad naturalem. Primam non probat Aristoteles, tamen Averroes eam probat. Secundam bene probat Aristoteles hoc modo: Illud facit ad scientiam naturalem, sine quo scientia naturalis haberi non potest; sed sine scientia de anima scientia naturalis haberi non potest; ergo et cetera.(5) Maior est nota. Et minor probatur, quia maxima et nobilissima pars considerata a naturali est corpus animatum, cuius anima est pars. Totum autem non cognoscitur nisi cognitis partibus. Verum quia in textu nostro ponitur ‘tamquam’ et in textu Averrois ponitur ‘quasi’, sanctus Thomas dicit, quod li ‘tamquam’ non diminuit, sed ponitur ad maiorem expressionem, exempli gratia si dicamus: “Homo est compositus ex anima et corpore, ex anima tamquam ex forma, ex corpore tamquam ex materia; li ‘tamquam’ non similitudinarie ponitur, sed expressive”, ut dicit etiam Averroes, quia anima est principium rerum naturalium.(6) Et debes scire. Ista pars est doctrinalis, in qua Averroes vult declarare, quomodo haec scientia faciat ad omnem veritatem. Et tria facit iuxta tria documenta, quae ponit.(7) Primum est, quod anima est pars essentialis animalis et est nobilior pars. Ideo est necessaria. Ex hoc habetur secundum Averroem partem esse nobiliorem toto.(8) Secundum fundamentum est, quia dat pluribus scientiis sua principia, ut morali ultimum finem. Intellectus autem horum verborum non est iste, quod moralis suscipiat ab ista scientia suum finem, quod sit. Numquam enim hoc dicitur in scientia naturali.(9) Pro intellectu autem horum, quae dicit Averroes, sciendum est, quod homo plures habet animas, scilicet qua vivit, qua sentit et qua intelligit. Et non vivit, inquantum homo, quia sic solus homo viveret, sed vivit, inquantum habet animam vegetativam. Et sentit non in eo, quod homo, sed in eo, quod animal. Si autem intelligit in eo, quod homo, ipse dicitur habere finem ultimum, quem quousque non fuerit adeptus, numquam cessat desiderium eius, quo adepto cessat. Et in Ethicis probat Aristoteles, quod est dare istum ultimum finem hominis in eo, quod homo, quia, si non daretur, desiderium naturale esset ad infinitum.(10) Praesupposito ergo, quod sit iste finis, oportet indagari, quid sit, et ideo ibi dividit bonum in bonum fortunae, corporis et animae et manifestat, quod felicitas non consistit in bonis fortunae, quia multis talia bona fuere perniciosa, neque in bonis corporis propter idem; quare concludit, quod est in bonis animae. Bona autem animae iterum dividit, quia quaedam in appetitu sensitivo consistunt – non disputo autem, utrum hoc sit verum (est enim dubitatio, an virtutes morales sint in intellectu an in voluntate) –, quaedam vero in appetitu intellectivo. Sed declarat, quod, etsi boni mores et scientiae morales faciant aliqualiter ad ultimum finem nec sine eis posset esse homo felix, non tamen principaliter faciunt, sed felicitas principaliter consistit in virtutibus intellectus.(11) Discurrit postea, quod habitus intellectus sunt intellectus scientia, sapientia, prudentia et ars, et concludit, quod in sapientia animae consistit felicitas. Neque aliud habemus ab Aristotele, nisi quod felicitas consistit in speculatione substantiarum separatarum. Forte, quod aliter dixit, sed libri sui non pervenerunt ad nos.(12) Supervenerunt alii putantes hanc non esse felicitatem nostram. Et isti sunt bipartiti. Quidam enim, ut Commentator, ponunt felicitatem in copulatione intellectus agentis cum possibili, quam ego non credo verum. Imaginantur enim isti, quod oportet habere omnes vel saltem plures habitus practicos et speculativos, quibus mediantibus intellectus agens fit forma nobis et nostro intellectui, sive modo sit deus sive aliud, et tunc dicunt isti, quod non intelligimus per species intelligibiles, sed per subtantiam intellectus agentis.(13) Alii autem, ut Christiani – et recte –, voluerunt, quod in hoc mundo non habeatur felicitas, sed in alio.(14) Quando ergo dicit Averroes, quod moralis suscipit ab ista ultimum finem, non vult dicere, quod declaret, quis sit finis ultimus et in quo consistat, sed bene in X Ethicorum hoc declarat, sed solum vult dicere, quod moralis accipiat, quomodo fiat ista felicitas et quae sit essentia felicitatis. Moralis bene declarat in X Ethicorum, in quo consistat, quia in speculatione abstractorum. Sed quomodo cognoscamus ista et quae sit ista cognitio, scientia de anima dat morali, et quomodo speculentur abstracta et quae sint causae suae cognitionis, ut intellectus materialis est causa materialis, intellectus vero agens est causa effectiva agens ipsas species intelligibiles.(15) Si vero teneamus opinionem Averrois, pariformiter est dicendum.(16) Pro quo est sciendum, quod omnes theologi praeter Scotum tenent, quod in patria caelesti nostra felicitas est maior in intelligendo quam in amando, in mundo vero in amando. Quae dicitur felicitas praeparativa. Scotus vero vult, quod hic et in patria caelesti maior felicitas sit in amando quam in intelligendo. Accedamus ergo ad commentum! Quando dicitur, quod moralis suscipit ultimum finem a naturali, non vult dicere, quod moralis suscipiat a naturali, quis sit ultimus finis, sed quomodo fiat, ut diximus.(17) Ista etiam scientia multum facit ad divinam, quia scientia divina multa accipit ab ista, immo divina non potest haberi sine ista. Ideo via doctrinae ista praecedit divinam, sed non ordine naturae. Divinus enim eget naturali quoad notitiam sui subiecti, quid sit, quia naturalis probat abstracta esse. Hoc autem non declarat hic, sed in VIII Physicorum. Ab ista autem scientia accipit substantias separatas esse intelligentes, etsi non immediate, saltem mediate, quia in principio III huius probat Aristoteles intellectum esse abstractum, quia omnia intelligit per locum ab effectu ad causam, ex quo possumus habere, quod abstracta intelligunt omnia et alia multa per locum a causa ad effectum, quia, ut habetur III De anima, intelligens et intellectum possunt esse idem. Quodsi hoc est verum de intellectu nostro, quanto magis hoc reperitur in ipso deo et in aliis intelligentiis, ut patet XII Metaphysicae commento 36.(18) Tertium fundamentum huius scientiae magis amplum! Pro quo debetis notare, quod, sicut in rebus materialibus omnes effectus resolvuntur in deum, sic quaelibet cognitio in primam notitiam primorum principiorum resolvi debet. Modo nulla est scientia, quae tantam faciat confirmationem in primis principiis, sicut ista, quia in III huius dat causam ipsorum: Sed cum prima principia sint necessaria omnibus scientiis. Cum enim prima principia sint qualitates, oportet assignare primum subiectum eorum et quae sit causa efficiens. Et hoc de commento!(19) Verum Themistius inducit magis in amorem huius scientiae, quia per istam scientiam homo cognoscit se, quae est maior virtus quam alia virtus. Et hoc totum sumpsit Themistius ab Alexandro. |