BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum scientia de anima sit nobilior

aliis praeter divinam?

 

(1) Restat ulterius quaerere, utrum scientia de anima sit nobilior omnibus praeter divinam. Et videtur, quod non, quia scientia de animalibus est nobilior nobilitate subiecti quam scientia de anima; et illa est naturalis; ergo et cetera. Maior probatur, quia in libro De anima pertractatur de parte animalis, in libro vero De animalibus de toto animali, et totum est perfectius parte, quia includit perfectionem partis et cum hoc additur aliquid ultra.

(2) Item scientia VIII libri Physicorum habet nobilius subiectum quam ista, quia est de primo motore, qui est deus benedictus.

(3) In oppositum est Averroes, videlicet quia Averroes dicit scientiam de anima excedere omnes alias non collective, sed divisive excepta divina, quae considerat de abstractis, quae sunt entia nobilissima, et loquor de scientiis speculativis, quia de practicis notum est, quod ista scientia excedit illas, sed excedit omnes speculativas praeter divinam, quia vel illae scientiae sunt de accidentibus, ut mathematicae, vel de corpore mobili, quas omnes superat ista scientia ratione subiecti, quoniam anima est nobilior accidentibus et corpore mobili, immo et ipso homine, cum forma sit nobilior composito secundum Averroem.

(4) Ad opposita respondetur, et argumentum nihil concludit secundum Alexandrum, Themistium et Averroem, qui tenent, quod forma sit nobilior composito. Quodsi volumus tenere totum esse nobilius parte, potest responderi, quod, licet in libro De animalibus de toto animali consideretur, tamen illa consideratio est pure narrativa nihil dicens de intellectu. Ideo ista scientia est nobilior, quia considerat de animali sub nobiliori dispositione, ut puta sub ratione, qua intelligit et sentit, quae est nobilior consideratio quam considerare, ut generatur et augmentatur, sicut fit in libro De animalibus .

(5) Ad secundum. A modernis solet responderi, quod deus, ut motor est, non est nobilior anima, licet absolute sit nobilior.

(6) Sed ista responsio mihi non placet. Ideo aliter respondetur, quod certum est intelligentias non esse physicae considerationis, quia, quae non mota movent, non sunt physicae considerationis tamquam pars subiectiva, sed ibi consideratur ut principium et non ut subiectum, inquantum non potest de primo moto cognoscere, nisi de primo principio motus cognoscat. Quando autem dicitur, quod scientia de anima est nobilior nobilitate subiecti omnibus aliis praeter divinam, debemus intelligere, quantum sit ex parte subiecti, a quo sumitur nobilitas scientiae, non a nobilitate principiorum.