BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Quomodo scientia de anima excedat alias

scientias certitudine demonstrationis?

 

(1)  Quaestio est, quomodo scientia de anima excedat alias scientias certitudine demonstrationis, ut dicit hic Averroes, cum tamen ipsemet Averroes II Metaphysicae commento ultimo dicat, quod demonstrationes mathematicae sunt in primo gradu certitudinis et naturales eas sequuntur. Et habet ibi Aristoteles, quod astrologia mathematica non est in omnibus expetenda. Et in I Metaphysicae enumerans condiciones sapientis dicit, quod ipsa habet demonstrationes certiores. Quare videtur contradictio. Et ideo oportet conciliare ista dicta.

(2) In oppositum est Averroes hic. Pro quo est sciendum, quod sancti Thomae et Averrois expositio non se compatiuntur ad invicem. Dicebat enim sanctus Thomas certitudinem de anima ideo esse, quia in nobis eam experimur, et si sic, expositio Averrois non potest stare, nec potest dictum Averrois verificari, quoniam hac ratione etiam scientia de animalibus et libri parvorum naturalium excederent alias scientias, cum certiores de talibus reddamur, quia in nobis experimur ea. Et etiam scientiam divinam excederent, cum de intelligentiis parum vel nihil sentiamus nec eas in nobis experiamur. Dato ergo hoc non tamen scientia de anima haberet hoc privilegium nec etiam divina scientia excederet hoc modo alias scientias.

(3) Nec etiam, si teneas expositionem Themistii, dictum Averrois potest verificari. Dicit enim Themistius certitudinem de anima, quia consideratur de intellectu, qui omnium est regula et mensura. Sed hac ratione etiam ista scientia excederet divinam, quoniam divina non considerat de intellectu nostro.

(4) Sequendo autem expositionem istorum patet solutio ad argumentum et ad contradictionem.

(5) Ad primum dicitur, quod aequivocatur de certitudine hic et ibi, quia in hoc loco dicit, quod scientia de anima est certa certitudine obiecti, quia est de rebus in nobis existentibus, et in II Metaphysicae loquitur de alia certitudine, scilicet demonstrationis, et in aequivocis non est contradictio.

(6) Ad secundum respondetur: Ponendo distinctionem quoad nos et quoad naturam mathematica est de maxime notis naturae. Illa scientia est de nobis maxime notis.

(7) Sed volendo salvare dictum Averrois dicemus certitudinem demonstrationis esse duplicem, quoad nos et quoad naturam. Talis distinctio est manifesta ex I Posteriorum 6. Dicitur notior quoad nos, quia est minus dubia nobis. Quoad naturam vero est cognitio rei, quae de se est manifesta. Sed si nos lateat, hoc est ex defectu nostri et non sui, ut dicitur II Metaphysicae textu commenti 1.

(8) Et ita dico, quod mathematicae quoad nos sunt in primo gradu certitudinis, quia causae earum sunt nobis certiores quam effectus. Abstrahunt enim a motu. Et ideo Philosophus VI Ethicorum dicit, quod pueri possunt bene in mathematicis instrui, et ob hoc ‘doctrinales’ nominantur, cum bene possint doceri. In secundo autem loco ponuntur naturales, cum in eis ab effectu sensibili noto in cognitionem causae deveniamus. Sed cum effectus sint variabiles, unum et idem a diversis causis poterit provenire. Unde erunt plura media ad unam conclusionem, quia naturalia non possunt esse ita certa sicut mathematicalia tantum unum medium habentia. Sed divina ipsa in ultimo loco est ponenda, cum sub nullo sensu cadant ipsa abstracta. Et ita nec de causa nec de effectu eorum sumus naturaliter certi.

(9) Sed si volumus loqui de cognitione quoad naturam, est totaliter ordo praeposterus. Et in primo loco divinam collocabimus tamquam perfectiorem et quae est maioris entitatis. In secundo vero loco ponetur naturalis, quae firmiorem entitatem habet ipsis mathematicis; et inter eas scientia de anima est; patet, quia anima intellectiva habet firmius esse omnibus a naturali consideratis. Et est certior in se, licet quoad nos sit oppositum. Et propter hoc forte Aristoteles vocat scientiam de anima ‘historiam’ propter non esse tantam certitudinem de illa sicut de aliis. Et ita hic vult habere scientiam de anima quoad naturam excedere omnes alias scientias praeter divinam, cum anima ipsa sit perfectioris entitatis omnibus generabilibus et corruptibilibus. Et ita patet solutio, quia est aequivocatio de demonstratione.

(10) Sed si diceres: “Contra! Tu dixisti mathematicam quoad nos esse certiorem”, hoc videtur falsum, quia mathematica est de sensibili communi, naturalis vero de sensibili proprio, sed iuxta Philosophum II huius sensibile commune non habetur nisi per proprium sentiri. Ergo et quoad nos naturalis erit notior; – tum etiam quia mathematica procedit demonstratione propter quid, naturalis vero demonstratione quia; demonstratio autem quia est notior nobis demonstratione propter quid; ergo. – Item exemplum de astrologia et geometria non accommodatur nisi de notitia quoad nos. Quomodo ergo Averroes loqui potest de notitia quoad naturam? – Item idem esset dicere habere nobilius subiectum et certitudinem demonstrationis, quia unum ab altero dependet.

(11) Ad primum respondetur, quod, licet naturalis scientia sit de obiecto certiori, non tamen eius scientia erit certior, cum esse obiectum certum dicat tantum cognitionem simplicem, sed esse scientiam certiorem dicit relationem causae super effectum. Et ita, licet obiectum mathematicalium scientiarum sit minus notum quoad nos, tamen earum causae sunt magis notae et sensatae quoad nos, ex quibus procedimus. Et hoc non viderunt moderni.

(12) Ad secundum dico: Illa propositio, scilicet ‘omnis demonstratio quia est ex notioribus nobis et quod sit nobis notior demonstratione propter quid’, est falsa in mathematicis, in quibus semper fit processus a causis magis notis ad effectus minus notos, in naturalibus tamen verificatur, in quibus raro fiunt demonstrationes propter quid.

(13) Ad tertium dico, quod illa similitudo non est ex toto vera, sed Averroes in eo exemplificavit causam innotescendi, non, quod ita sit.

(14) Ad quartum dico, quod, quamvis non differant realiter, saltem ratione differunt. Et hoc sufficit. Aliter enim argumentum procederet etiam contra Philosophum in I Metaphysicae, ubi habet metaphysicam excedere alias scientias nobilitate subiecti et certitudine demonstrationis. Et ita, si hoc argumentum concluderet contra nos, concluderet etiam contra Aristotelem.

(15) Ulterius est alia dubitatio, penes quid attendatur certitudo quoad nos et quoad naturam. Respondetur, quod certitudo quoad nos habet attendi penes notitiam causae super effectum. Et per hoc excludentur omnes vel quasi omnes dubitationes. Quodsi aliquando procedamus ab effectu super causam, est via indirecta et sodomitica proprie dici debet, et semper, sive a causa sive ab effectu procedamus, a notioribus nobis procedimus, sed diversimode. Aliquando enim in mathematicis procedimus a notioribus nobis et naturae, aliquando solum ex notioribus nobis, numquam autem a notioribus naturae tantum.