Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum nobilitas scientiae sumatur a nobilitate subiectivel a certitudine demonstrationis?
(1) Quaestio est, a quo magis sumatur nobilitas scientiae, an a nobilitate subiecti an a certitudine demonstrationis, vel aequaliter sumatur ab ambobus.(2) Sanctus Thomas eleganter dicit, quod impossibile est, quod aequaliter ab ambobus sumatur, quia sunt diversarum specierum, et quae sunt diversarum specierum, habent se secundum prius et posterius. Sed est dicendum, quod magis sumitur a nobilitate subiecti. Et ratio est, quia subiectum est essentia rei. Modus autem demonstrandi est instrumentum adventicium superadditum rei sicut qualitas quaedam. Ergo magis sumitur a nobilitate subiecti.(3) Et Aristoteles in I De partibus animalium capitulo ultimo dicit: “Melius est scire modicum de honorabilioribus, etiamsi topice illud sciamus, quam multum scire de ignobilioribus etiam demonstrative.”(4) Sed contra arguitur, quia, si a nobilitate subiecti sumitur nobilitas scientiae, sequitur, quod scientia de deo esset infinitae perfectionis. Consequentia probatur, quia, sicuti se habet subiectum ad subiectum, ita scientia ad scientiam. Assumo ergo scientiam de anima, quae, cum sit aliquantae perfectionis, sit ut unum, et probo, quod scientia de deo est infinita, quia proportio dei ad animam est infinita. Ergo et scientia de deo est infinita.(5) Apollinaris respondet, et est responsio sancti Thomae in III Contra gentiles, ubi quaerit, an scientia de deo, quae habetur in patria, sit infinitae perfectionis. Domini! Isti, qui tenent scientiam capere nobilitatem a subiecto, negant illam similitudinem, quia illa scientia est in intellectu humano, qui finite apprehendit.(6) Ista responsio non placet multis, quia dato, quod deus sit infinitus et scientia sua finita, sequeretur, quod daretur aliqua cognitio alicuius creaturae nobilior cognitione dei. Sit enim verbi gratia cognitio, quae habetur de ipso deo, ut octo. Cognitio vero de anima sit ut unum. Et cum quaelibet cognitio ipsius angeli sit perfectior cognitione ipsius animae, erit verbi gratia cognitio angeli ut duo, et cum deus quocumque angelo dato perfectiorem eo possit producere angelum ita perfectum, ut eius proportio ad animam nostram erit ut decem, et ita cognitio talis angeli erit perfectior cognitione ipsius dei. Et hoc est maximum inconveniens.(7) Sed notate, quod nullum horum argumentorum procedit secundum Philosophum, quoniam Philosophus tenet deum esse finiti vigoris nec posse producere angelum novum nec addere sibi illam perfectionem, quia ea, quae facit, necessario facit! |