BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

LIBER TERTIUS DE ANIMA

 

37

 

(1) Nunc autem de anima dicam. Hic Averroes non continuat. Continuatio autem potest esse talis secundum Averroem et Themistium: Postquam Aristoteles locutus est de anima intellectiva et sensitiva, nunc vult dare descriptionem in communi de anima. Sanctus Thomas aliter introducit dicens: Cum Aristoteles sit locutus de anima vegetativa, sensitiva et intellectiva, hic vult declarare, quomodo antiquorum sermo aliquo modo est verus, qui dicebant animam esse omnia, ut in I visum est. Praesens commentum in duas secatur partes: Primo proponit, secundo declarat ibi Omnia enim. De primo volo nunc omnia summatim considerare.

(2) Omnia enim. Declarat hic dicens: Omnia entia aut sunt sensibilia aut intelligibilia. Ergo est “omnia entia”, cum nullum ens fugiat ab hac divisione, et hic aperte dicit, quod sensus est ipsa sensibilia et intellectus est ipsum intelligibile, quod dictum non est verum ita absolute, sed cum aliqua condicione. Sensus enim est suum sensibile quoad repraesentationem, non quoad esse. Intellectus etiam est suum intelligibile, in aliquibus omnino, ut in deo, in aliquibus per repraesentationem, ut in nobis. Et ita hoc est contra aliquos dicentium hoc non esse verum in nobis, sed in deo.

 

 

38

 

(3) Qualiter autem hoc sit et cetera. In hoc Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit ibi Et dixit. De prima vult declarare modum, quo anima sit omnia entia.

(4) Et dixit. Ista est pars expositiva, in qua duo facit: Primo declarat, secundo infert quaedam ibi Deinde dicit. De prima dicit: Illa duo, quae sic se habent, quod dividentia unum praecise dividunt alterum, sunt eadem; sed anima et ipsa entia habent se hoc modo; ergo et cetera.

(5) Maior patet, quia habent easdem differentias, et eo modo, quo habent easdem differentias, sunt etiam idem. Minor patet, quia anima dividitur per sensibile et insensibile; eodem modo et res dividitur; et sicut intellectus et sensus in actu est intellectum et sensatum in actu, ita intellectus et sensus in potentia est intellectum et sensatum in potentia.

(6) Deinde dicit. Hic Averroes duo declarat. Ideo haec pars in duas secatur. Secunda ibi Deinde narravit. De prima Averroes inducit hanc partem uno modo, Themistius alio modo. Averroes dicit, quia dixit, quod sensatum in actu est sensus in actu, diceret aliquis, quomodo est possibile istud. Dicit Averroes, quod hoc non intelligitur quoad materiam, sed quoad formam, scilicet ad eius speciem.

(7) Ex quo loco aliqui accipiunt, quod eadem numero forma, quae est in re, sit in intellectu, sed non secundum esse materiale, sicut est in re, sed secundum esse spirituale, quod esse fit ab intellectu agente.

(8) Ista mihi videtur esse una impossibilitas, quam non possum intelligere. Propterea cum Aristoteles non magis hoc attribuat sensui quam intellectui, quia dicit, quod in sensu sunt species sensibilium, tunc oportebit, quod ista forma sit etiam in sensu et per formam non intelligitur forma realis, sed species, et sic dicit sanctus Thomas.

(9) Themistius autem aliter introducit dicens, quod, quia dixit animam esse omnia entia, vult modo dare rationem huius, et dicit, quoniam res est, quod est secundum formam et non materiam, cum intellectus et sensus recipiant solas formas, erunt idem, quod ipsae res.

(10) Deinde narravit. Hic sunt tres expositiones Averrois. Dicit, quod, quia dictum est animam omnia recipere, ideo Aristoteles comparavit recte animam manui. Sicut enim manus est organum organorum, quod utitur omnibus instrumentis, serra, martello et ita aliis omnibus, ita et anima cum hoc, quod est forma, recipit omnes formas.

(11) Sanctus Thomas non multum discrepat ab hoc. Dicit enim, quod anima assimulatur manui. Sicut enim manus datae sunt homini loco omnium organorum, quae data sunt aliis animalibus ad defensionem, similiter anima data est homini loco omnium formarum, ut sit homo quodammodo etiam ens.

(12) Themistius dicit hic, quod vult respondere tacitae quaestioni. Diceret enim quis, cum anima sit forma et recipiat omnes formas, tunc forma miscebitur formae. Et respondet dicens, quod hoc non est inconveniens, quia non sunt eiusdem rationis istae formae, sicut nec manus est eiusdem rationis cum aliis organis, quibus utitur.

 

 

39

 

(13) Quoniam autem neque res ulla est. Hic Averroes non continuat. Continuatio potest esse talis secundum ipsum: Quia dixit superius animam esse omnia, scilicet quoad formam, non materiam, vult modo declarare – quia forma est in anima et extra animam – diversitatem inter istos duos modos essendi forma et dicit unum esse in anima et alterum extra animam. Commentum autem in duas secatur partes: In prima facit, quod dictum est, in secunda infert corollarium ibi Deinde dicit: Et ideo. In prima dicit, quod existimatur non quidem existimatione excludente, sed includente veritatem, quod corpus est ultimum inter sensibilia. Quicquid enim sentitur, est corpus, et dicit, quod est universalior forma, quam abstrahit intellectus ab ipsis sensibilibus. Ideo cum ita sit, quod corporis forma sit in re et in intellectu, in re habet esse fixum, in intellectu esse non fixum, sed mobile.