BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum consideratio quiditativa huius felicitatis

pertineat ad naturalem aut ad metaphysicum?

 

(1) Quaeritur ulterius, utrum consideratio quiditativa huius felicitatis pertineat ad naturalem aut ad metaphysicum.

(2) Videtur primo, quod non sit physicae considerationis, quoniam dixit Aristoteles in textu commenti 36, quod posterius considerandum est. Vel li ‘posterius’ refertur ad libros scientiae naturalis vel metaphysicae.

(3) Si metaphysicae, habetur intentum. Si naturalis, ergo attinebit ad aliquem librum, qui erit post librum De anima. Modo non apparet iste liber nec dicendum est librum De anima incompletum esse, ut potest apparere ex libro De sensu et sensato.

(4) Idem confirmatur a sancto Thoma in libello contra Averroistas.

(5) Quod etiam potest patere, quoniam in IX Metaphysicae textu commenti ultimi Aristoteles videtur solvere hanc quaestionem, ubi dicit, quod intellectus noster ad intelligendum substantias non habet se ut oculus caecus, et ita legit littera nostra negative.

(6) Littera autem Averrois, quamvis sit affirmativa, scilicet quod sit similis caecitati oculi, tamen Averroes exponit ibi illud dictum verificari in principio, non in fine. In principio enim oculus non ita se habet ad substantias simplices, sicut oculus caecus ad colores. Idem XII Metaphysicae textu commenti 39 videtur dicere Aristoteles, ubi dicit, quod scilicet felicitas dei, scilicet intelligere se ipsum, est qualis mea in modico tempore. Et ibi Averroes in praecedenti textu dicit, quod ex hoc apparet Aristotelem putare felicitatem nostram consistere in illa copulatione.

(7) In oppositum arguitur, quia motus et terminus motus sunt eiusdem considerationis. Sed motus ad hanc felicitatem est de consideratione physica; ergo et ista felicitas erit de consideratione scientiae naturalis.

(8) Maior patet, quoniam Aristoteles in II Physicorum quaerens, usque quo duret consideratio naturalis, dicit, quod durat usque ad considerationem de anima intellectiva, et hoc, quia est terminus generationis. Vult ergo ibi, quod motus et eius terminus sint eiusdem considerationis.

(9) Minor patet, quia via et motus, per quem pervenitur ad istam felicitatem, erit intellectus speculativus, qui est de consideratione philosophi naturalis.

(10) Ista quaestio a nullo movetur, quem ego viderim. Dicam tamen aliqua circa hoc. Primo, quod secundum Christianos nulli dubium est felicitatis considerationem pertinere ad metaphysicam sive ad theologiam. Et Aristoteles non tractavit de hoc praeventus morte vel quia noluit se in hoc miscere, quia de hoc fuit incertus, quod magis credo. Unde ipse fecit Problemata de his, quae Graece et Latine loquuntur, et dat unam solutionem, quae non satisfacit huic problemati, nec alicui eam videnti nec etiam mihi placet, neque Aristoteles aut Averroes loquuntur de hoc in textu commenti 13 et 14 Metaphysicae. Ego enim illos libros vidi. In quibus non loquitur de hoc, sed tamen Averroes videtur dicere, quod sit naturalis considerationis. Dicit enim istam felicitatem currere cursu scientiarum speculativarum. Motus autem et eius terminus sunt eiusdem considerationis. Sed tunc, si est physicae considerationis, Aristoteles esset insufficiens, cum de ea nullibi pertractet.

(11) De hoc mihi videtur dicendum, quod sit quoquo modo naturalis considerationis et quoquo modo non; pro quanto generatur a scientiis speculativis, est de naturali consideratione, sed quoad illam intentionem non, quia abstrahit a motu et phantasmatibus.

(12) Altera dubitatio est, quia videtur contradictio in dictis Averrois et sancti Thomae. Dicit enim hic, quod istam quaestionem nullibi solvit Aristoteles, et in IX Metaphysicae textu commenti ultimi dicit, quod ex illo loco patere potest, quod intellectus potest abstracta intelligere secundum sententiam Aristotelis. Similiter Averroes hic dicit totam difficultatem esse in ista quaestione, quoniam de illa nihil dixit Aristoteles. Et tamen in XII Metaphysicae textu commenti 18 dicit ex hoc apparere secundum sententiam Aristotelis, quod intellectus noster intelligit abstracta et nostram felicitatem consistere in copulatione intellectus possibilis cum agente.