BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum omnia scibilia speculativa requirantur

ad habendam copulationem?

 

(1) Dubitatio octava. Datis omnibus istis et quod copulatio sit possibilis, quoniam dictum est agentem copulari possibili, quoniam intellectus speculativus primo ei copulatur, ideo quaeritur, utrum omnia scibilia speculativa requirantur ad habendam hanc copulationem an solum aliqua in determinato numero.

(2) Aliqui dicunt, quod oportet habere omnia scibilia speculativa, et hoc dixit Averroes in commento 36 et in commento 5 et in XII Metaphysicae commento 17, vel talis homo haberet omnia scibilia vel non. Si sic, habetur intentum. Si non, cum ea ignoraret, non esset felix. Adhuc enim aliqua desiderat, quae sunt possibilia ab eo sciri; quodsi sic, quis poterit felicitari? Certe nullus. Nam in I De anima dicit Aristoteles, quod maxima pars eorum, quae scimus, est minima pars eorum, quae ignoramus, et in multis locis idem explicat, ut in libro De animalibus, in libro De caelo, in XII Metaphysicae.

(3) Ideo aliqui videntes hoc esse impossibile, dixerunt, quod ad habendam hanc felicitatem non oportet omnia habere, sed quaedam sic et quaedam non. Sed hoc positio est contra Averroem in locis illis dictis.

(4) Praeterea quaero ab eis, quae sunt, quae oportet nos scire, et quae non. In quo numero sunt? Sit enim ille numerus “a”; vel scitur vel non; si non scitur, illa felicitas non erit possibilis sciri; ex quo nec via, quae ducit ad illam, potest sciri. Si dicas eam sciri, hoc erit vel ratione vel experimento; non experimento, quia nullus est, qui dixerit umquam se habere hanc felicitatem; non ratione, quoniam, qua ratione dices tu, quod iste numerus debet esse tantus, puta mille, ego enim dicam, quod erit duo milia.

(5) Item si requiritur numerus determinatus, vel requiritur certum et determinatum genus scibilium, ut puta tantum speculabilia, vel indifferenter ex quolibet genere tam speculabilium quam aliorum. Non secundum, quia speculabilia maxime perfecta debent adiuvare ad hoc. Si primum, ego quaero, quis sciat facere hanc descriptionem et determinationem.

(6) Item dicis, quod non omnia, sed quaedam requiruntur. Contra: Ego quaero: “Quando quis habet illum numerum?” Cum iste sit homo, adhuc potest alia speculabilia habere. Tunc quaero: Si ista alia haberet, vel esset aeque felix vel minus vel magis. Non primum, quia habet plura quam prius; ergo magis perfectus. Nec etiam secundum, quoniam hoc non videtur verum, cum habeat plura speculabilia quam prius. Nec etiam est magis felix, quoniam ista speculatio est una numero per essentiam intellectus agentis. Non etiam videtur possibile esse idem penitus unum esse se ipso magis et minus perfectum.

(7) Quodsi dicas hoc non inconvenire, immo Christiani habent hoc dicere, quia tenent omnes beatos videre deum per essentiam, dico, quod non est simile, quia nos Christiani tenemus deum non esse formaliter intellectionem omnibus beatis et ideo potest unus alio perfectius deum intelligere, sed isti ponunt, quod intellectus agens sit formaliter nostra intellectio.

(8) Item si requiritur determinatus numerus, tunc, si aliquis oblivisceretur unius propositionis, perderet felicitatem, et ita non oporteret dormire aut oblivisci.

(9) Item dixit Averroes, quod ita in copulatione intelligemus sicut per intellectum in habitu. Contra: quia, si intelligit per essentiam agentis, quomodo per intellectum in habitu?

(10) Dices non esse inconveniens idem habere duas intellectiones, immo et aliqui theologi hoc concedunt dicentes habitus acquisitos in hoc mundo remanere in anima separata, quare anima habebit duas scientias, unam per species infusas a deo, alteram, quae erit acquisita per discursum; ita in copulatione non inconvenit in anima nostra esse duas intellectiones, scilicet quae est per intellectum in habitu et quae est per essentiam intellectus agentis, quae, quia sunt diversarum rationum, possunt esse in eodem subiecto.

(11) Contra, quia, si tunc intelligeret per intellectum in habitu, oporteret, ut phantasiaretur circa omnia, quae intelligit. Quis autem diceret esse possibile in instante circa omnia phantasiari?

(12) Dices: “Non oportet omnia intelligere in actu, sed sufficit ea in habitu intelligere ita, quod sufficit ea prius intellexisse”. Contra: Satis patet aliqua intelligere in actu. Sed tunc quaero, quis sit ille habitus, per quem oportet, ut sit in actu, si debet habere copulationem. Nullus enim scit talem habitum.

(13) Nec est dicendum omnem habitum indifferenter facere pro copulatione ista habenda, quoniam intelligendo muscam non videtur posse esse ista copulatio.

(14) Dubitatio nona. Circa hanc materiam, an ad habendam hanc felicitatem requirantur habitus practici et speculativi, Ioannes tenuit, quod omnes habitus tam practici quam speculativi requirantur. Exponit illud verbum Averrois in textu, quando dicit, quod ista felicitas invenitur a scientiis speculativis et non aliis, per illam particulam “aliis” exponit ‘particularibus’ ita, quod velit tantum universalia et non particularia requiri ad hanc copulationem habendam.

(15) Aliqui tenent, quod tantum speculativi requirantur ad hoc et quod habitus morales non requirantur nisi per accidens, pro quanto regulant corpus, ut bene serviat intellectui, ut habeat cognoscitivam bene dispositam, sed breviter isti habent concedere, quod ad habendam hanc felicitatem non oportet habere habitum virtutis, sed solum oportet se retrahere a malo et facere bonum, quod tamen est contra sententiam Aristotelis per totum librum Ethicorum et contra P l a t o n i s sententiam et omnium recte sentientium.

(16) Decimo quaerunt nonnulli curiosi, utrum, si quis esset in tali felicitate, possit amplius vivere.

(17) Videtur primo, quod sic, quoniam adhuc habet animam vegetativam et sensitivam, quae sunt principium vitae.

(18) Ex altera parte videtur, quod non, quia videmus istos, qui per aliquod tempus sunt abstracti, quoniam laborarunt multum eorum virtutes interiores et fiunt quasi mortui, quando ergo magis debet esse in hac tam magna abstractione extra sensus exteriores, quamvis forte non interiores, quoniam oportet cogitativam eorum continuari cum intellectu agente. Et ita, si sunt extra sensus exteriores, non possunt vivere.

(19) Undecima dubitatio est, quoniam dato, quod detur ista felicitas, non videtur esse per se intenta a natura, sed casualis, quod est inconveniens, quoniam fortuna et casus sunt de bonis extrinsecis, ista vero felicitas, cum sit finis hominis, non videtur esse bonum extrinsecum et per accidens homini.

(20) Quod autem sit casualis, probatur, quia contingit extra semper et frequenter. Ergo probatur, quoniam raro aut (quod magis credo) numquam contingit ista felicitas.

(21) Sed ad hoc dicas, quod omne extra semper et frequenter facit casum, sed bene, si sit extra semper et frequenter in ordine ad suam causam. Unde quamvis eclipsis lunae sit raro, non tamen est a casu, quoniam posita sua causa semper necessario ponitur suus effectus, sed bene, si esset raro in ordine ad suam causam, esset casuale, sicut si posito semine maris et feminae, ex quibus nascatur claudus vel monstrum, est a casu, quoniam raro evenit hoc posito semine maris et femellae.

(22) In simili ista felicitas non est a casu, quoniam posita sua causa semper ponitur suus effectus de necessitate. Posito enim intellectu speculativo perfecto et completo semper ponitur ista copulatio.

(23) Sed contra ista glossa, quae datur, non est vera, quia dato hoc, quod illud sit a casu, quod in ordine ad suam causam raro provenit, ego probabo nihil esse casuale, quia dicis, quod hic claudus vel monstrum nascatur, est casuale, quoniam posito semine masculi et femellae raro evenit, dico, quod illa duo semina non sunt causa totalis et adaequata monstri, sed quod talis nascatur claudus, potest provenire vel ex nimia humiditate vel ex matrice vel ex alia causa, similiter, quod monstrum proveniat, ex alia causa propria et per se. Et ideo si sumas causas adaequatas istorum effectuum, semper de necessitate sequetur talis effectus. Posito enim semine maris et femellae cum dislocatione matricis semper talis foetus erit claudus, et similiter posita causa adaequata monstri semper nascetur tale monstrum. Et ita, quia posita causa semper ponitur effectus suus, aliquid non potest provenire a casu in ordine ad suam causam. Sed hoc tractare pertinet ad librum Physicorum.

(24) Sed ego volo probare omnino, quod ista felicitas sit casualis, quoniam, ut dicitur II Physicorum textu commenti 48, quae sunt semper vel ut in pluribus, sunt per se, quae vero in paucioribus, per accidens et casualia. Modo quaero, an ista felicitas sit in pluribus an in paucioribus. Non est in pluribus, immo forte nullus umquam habuit eam. Ergo ut in paucioribus. Immo cum quilibet homo sit felicitabilis et ista habitudo consequatur totam speciem humanam et quodlibet individuum eius, quomodo est possibile, quod frustretur vel in toto vel in maiori parte sui subiecti? Quae enim per se sunt ut in pluribus, quoad suum actum verificantur, ut in homine risibilitas et disciplinabilitas. Quare concludendum est istam felicitatem esse per accidens, quoniam in maiori parte sui subiecti frustraretur.

(25) Praeterea si ista copulatio esset nostra felicitas, tunc omnis homo esset desperatus, quoniam non posset consequi felicitatem istam. Quodsi dicas solum sapientes magnos hanc consequi posse, tunc ego quaero, quis fuerit hic, qui ad eam pervenerit.

(26) Alterum ergo duorum erit ponendum, vel quod felicitas consistat in habitu metaphysico, ut dixit Alpharabius, sed istud non placet, quoniam ipse posuit animam mortalem, vel ponenda est illa felicitas, quam ponimus nos Christiani, quae potest ab omnibus indifferenter haberi.

(27) Concludendum est ergo hanc felicitatem Averrois esse impossibilem, et suae rationes non excedunt sermones probabiles. Quare hortor vos omnes ad felicitatem veram adipiscendam, quam nos Christiani ponimus. De qua ad nos non pertinet pertractare, sed hoc est officium scientiae superioris, scilicet theologiae.