BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum res habeat esse fixum

in anima?

 

(1) Circa hoc dictum cadit dubitatio, quam movet Ioannes in hoc III quaestione 16, quoniam, si res non habet esse fixum in anima, tunc non erit habitus in anima, quia habitus est de difficili mobilis a subiecto, et etiam in anima non remanebunt species cessante actuali intellectione, quae omnia videntur esse contra Aristotelem.

(2) Ioannes ad hoc dat duas responsiones. Prima est, quod quoad species primo receptas bene istae sunt fixae et sunt habitus intellectus, sed non quoad universalem dispositionem. Imaginatur enim, quod in intellectione duo requirantur, scilicet ipsa species, et ultra speciem requiritur aliquod principium dispositivum, quod inducitur in intellectu a cogitativa, et dicit, quod tale principium non habet esse fixum in intellectu, et de tali intelligit Averroes hic.

(3) Sed Ioannes errat, quia primo ista glossa est falsa, quoniam Averroes loquitur universaliter de omni specie nec etiam omnes concedunt illud, quod ipse dicit.

(4) Ipse Ioannes dat alteram responsionem dicens, quod formae existentes in anima dicuntur esse secundum esse non fixum, quoniam dependent in esse et conservari ab extrinseco, scilicet a phantasmatibus et ab obiecto, sed in re forma hoc modo habet esse fixum et permanens, quantum est in se.

(5) Istam responsionem reprobat Ioannes dicens, quod hoc modo nulla res in materia erit permanens. Quod probat, quia omnis res dependet in esse et conservari a deo.

(6) Ego tamen puto hanc responsionem esse optimam, quia superius in multis locis et maxime in commento 20 dixit Averroes, quod intentiones intellectuales sunt colligatae cum intentionibus particularibus et ideo post mortem non rememoramur, quod dicit.

(7) Contra: Hoc nihil est, quoniam ego credo, quod nulla creatura in ordine ad deum habeat esse fixum et permanens, et hoc tam secundum fidem quam secundum philosophos. Respondet Averroes in libro Destructionum frequenter dicens caelum dependere a deo sicut lumen a sole. Tamen secus est de rebus materialibus et de speciebus, quae in intellectu sunt, quoniam forma et materia non egent nisi influentia universali ad hoc, quod sint, species vero ultra influentiam universalem indigent aliquo particulari conservante, scilicet phantasmate.

(8) Aliqui posteriores aliter exponunt dicentes, quod species, quae in intellectu consistunt, habent esse non fixum, quia non conservantur diu in intellectu, nisi circa eas continue homo versetur et de his consideret. Et ista est expositio Averrois, quae non consonat multum textui, et hoc, quia Averroes non habuit bonum textum. Themistius et sanctus Thomas aliter introducunt hunc textum, cum Aristoteles dixit animam esse omnia, quia recipit formas omnium.

(9) Aliquis forte posset dicere: „Si habet omnes formas, ergo non indiget phantasmate in intelligendo.“ Ideo hic ostendit, quod sensu indigeamus ad intelligendum. Differunt tamen Themistius et sanctus Thomas in expositione textus. Themistius dicit, quod forte quis putaret tantum esse res, quae sunt in materia, quae a sensu cognoscantur. Istorum autem quaedam sunt immersa materiae, ut naturalia, quaedam non, ut mathematicalia, quae abstrahunt a materia sensibili. Si ergo ita sit, semper indigebimus phantasmate ad intelligendum. Si quis enim vult quadrangulum intelligere, utitur eius phantasmate, si hominem, utitur phantasmate hominis. Sed ista expositio non videtur multum consona litterae, quam nos habemus, nisi sit falsa. Sanctus Thomas dicit absolute, quod omnia, quae intelligimus, sunt sensibilia. Themistius loquitur condicionaliter, quod, si omnia sunt naturalia aut mathematicalia, egemus phantasmate. Et textus noster favet divo Thomae. Dicitur enim in textu: „quoniam nulla res praeter magnitudines.“ Deinde dicitur: „et ideo.“ Ex dictis infert quaedam. Primum, quod, qui nihil sentit, nihil intelligit. Deficiente enim aliquo sensu impossibile est habere scientiam illius sensus.

(10) Ecce, qualiter expositio Averrois non potest stare! Non enim ex dictis posset bene concludi hoc, quod dicit. Secundum Themistium et sanctum Thomam bene sequitur hoc, quia, si semper utimur phantasmate in intelligendo, si non habemus sensum, non habemus phantasiam, quia phantasia est motus factus a sensu. Et ideo cui deficit sensus, deficit et phantasia; quare et intellectio.

(11) Deinde dicitur: „Si igitur“, quia fecit compositionem inter sensum et intellectum. Ideo dicit, quod, si intellectus videret aliquid et ei assentiret, hoc esset per colligantiam, quam habet species cum sensibus.

(12) Deinde dicitur: „imago.“ Hic in fine facit quasdam involutiones. Primo dicit, ut ego puto, quod imaginationes non sunt intellecta, id est, quod species intelligibiles non sunt phantasiata, primo, quia intellectus discurrit, phantasia non, et etiam intellectus cognoscit verum vel falsum, phantasia non.

(13) Dicit postea quaedam verba obscura. Puto, quod velit dicere, quod fides et incredulitas possunt provenire a sensu et ab intellectu; universalis non provenit a sensu, quia sensus non habet cognoscere universalia, sed tantum ab intellectu; altera, quae est particularis, provenit a sensu. Et hoc, utrum est maxime secundum eos, qui tenent cogitativam discurrere particulariter. Unde in fine huius II dixit Aristoteles, quod aliqua existimatio est vera et aliqua non. Dicit ergo, quod credulitas, quae est in intellectu, non semper causatur ab ea, quae est in sensu, sed bene particulariter potest esse verum. Universaliter enim est falsum, sicut de primis propositionibus et de aliquibus conclusionibus. Aliquae enim sunt conclusiones, quibus non assentit sensus, sed bene intellectus, ut quod sol sit maior tota terra.

(14) „Primae enim creditiones“: Dicit hic, quod primae propositiones non habent credulitatem ex sensu, tamen semper pendent a sensu, et hoc quoad primam earum apprehensionem.