BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

LIBER TERTIUS DE ANIMA

 

21

 

(1) Indivisibilium quidem igitur et cetera. Sequitur textus commenti 21, in quo Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Formae autem. De prima: Postquam determinavit de intellectu possibili, et hoc in principio huius III, et de intellectu in habitu, et hoc in textu commenti 8, et de agente, et hoc in textu commenti 17, hic modo vult determinare de operationibus intellectus, quae sunt simplicium apprehensio, compositio et divisio, et facit hoc, quoniam famosiores differentiae, per quas dividitur intellectus, sunt ista, quae dicta sunt, ut dicit Averroes. Quod dictum sic expono: “Famosior”, quoniam operatio intellectus dividitur per alias differentias, per practicum et speculativum et per multas alias, quae reducuntur ad istas. Ideo istae duae notiores sunt.

(2) Et dixit: Formae autem. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur. Secunda ibi Sit igitur. De prima aliqua est operatio intellectus, per quam comprehendimus simplicia, et in ista non est veritas aut falsitas. Alia est operatio, per quam componit et dividit, et in ista est veritas et falsitas. Si enim unum contradictorio-rum est verum, alterum est falsum. Et dicit Averroes, quod est contentus prima divisione sine secunda, quod dictum sic intelligitur, quia in ponendo operationem intellectus, quae est compositio et divisio, dixit, quod semper est vera aut falsa. In ponendo autem aliam operationem, quae est indivisibilium apprehensio tantum, dixit, quod circa illam non est falsum. Ideo posset esse dubitatio, quare in una dixit, quod est vera vel falsa, in alia tantum dixit falsa. Respondet Averroes, quod per unam divisionem, scilicet per falsam, dedit intelligere aliam divisionem, scilicet veritatem, quia aliquis dubitaret, quomodo cognoscitur propositionem esse veram vel falsam, dicit, quod, si propositioni affirmativae correspondet identitas ex parte rei, propositio est vera, si non, falsa; et si negativae correspondet diversitas ex parte rei, propositio est vera, si non, falsa.

(3) Et ista actio. Dicit hic Averroes, quod hoc est simile illi, quod dixit Empedokles. Dixit enim ipse, quod, quando erat amicitia, fiebat compositio et unio inter partes, quae prius erant divisae, et quando erat inimicitia, fiebat earum segregatio. Ita et intellectus componit res segregatas, et si in re est compositio vel divisio, qualiter importatur per propositionem, tunc propositio est vera aut falsa.

 

 

22

 

(4) Si autem factorum aut futurorum et cetera. Sequitur textus commenti 22, in quo Averroes non facit continuationem. Continuatio potest esse talis: Postquam dixit, quod in secunda operatione intellectus est veritas aut falsitas, vult modo declarare hoc esse verum secundum omnem differentiam temporis. Commentum autem in duas secatur partes. Secunda ibi Et cum declaravit. Dicit igitur, quod ita est in tempore, sicut in ipsis adiectivis. Postquam extrama sunt apprehensa, ipse componit et dividit cum alio extremo, et sicut in aliis propositionibus est veritas aut falsitas, ita in istis.

(5) Et quia narravit. Hic Averroes tria ponit: primo, quod tam affirmatio quam negatio utraque potest vocari compositio et divisio. Quod autem ambae vocentur compositio, probatur de negatione. De compositione enim patet, quoniam in propositione ponitur verbum, quod importat compositionem, quam sine extremis non est intelligere, et ita in negatione componitur verbum cum praedicato. Ambae etiam possunt vocari ‘divisio’, et de negatione patet. De affirmatione autem probatur, quoniam ea, quae ad imaginationem componuntur, sunt segreganda ab intellectu. Sensum enim et hominem et animal comprehendit intellectus. Demum ista componit ad invicem. Et hoc modo exponit Themistius. Hic tamen dicit, quod affirmatio verius vocatur ‘compositio’ et negatio ‘divisio’. Qui locus dupliciter exponitur, primo, quod affirmatio est verius compositio, quoniam in affirmatione non componuntur tantum verba, sed etiam sensus verborum; in negatione vero est compositio secundum verba tantum propter li ‘est’, quod componit unum cum altero, et secundum sensum est divisio, quia sensus verborum segregatur.

(6) Alii vero aliter exponunt dicentes, quod in negatione est compositio, quoniam extrema in diversitate coniunguntur. Et ista est expositio Averrois et Themistii.

(7) Istam tamen partem aliter exponit sanctus Thomas. Dicit enim, quod in illa parte textus Convenit autem etiam dividentem dicere omnia non vult Aristoteles, quod affirmatio et negatio utraque possit vocari ‘divisio’, ut dicunt Themistius et Averroes, sed quod, quicquid convenit affirmari, convenit etiam negari.

(8) Et cum declaravit. Hic magis declarat idem et dicit, quod ita est verum et falsum in illis, quae sunt de secundo adiacente, in quibus praedicatum est verbum, sicut et in illis, quae sunt de tertio adiacente. Sed esset hic quaestio, utrum verbum possit esse praedicatum. Hoc autem logicus habet perscrutari. Averroes tamen videtur dicere, quod sic.

 

 

23

 

(9) Indivisibile autem, quod dupliciter dicitur et cetera. Averroes in commento primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et quia indivisibile. De prima dicit, quod, postquam Aristoteles declaravit actionem indivisibilem intellectus, hic modo vult declarare, quomodo fiat intellectio divisibilium in parte indivisibili, et quoniam indivisibile dicitur tribus modis, primo de eo, quod est actu indivisum et potentia divisibile, ut linea et omnia, quae habent quantitatem; alio modo de eo, quod nec actu neque potentia est divisibile, sed est indivisibile per se in tertio modo, ut sunt omnes formae, quae sunt divisibiles per accidens ad divisionem subiecti; alio modo dicitur indivisibile de eo, quod nec actu neque potentia nec per se neque per accidens est divisibile, ut punctus et instans. Et in hoc textu vult declarare, quomodo indivisibile primo modo, quod tamen est divisibile, intelligitur tempore indivisibili et in intellectione indivisibili.

(10) Sed hic contingit dubitatio, quomodo tempus possit esse indivisibile, cum tamen sit continuum, omne autem continuum est divisibile. Respondeo, quod accipitur hic tempus improprie. Capitur enim tempus pro termino temporis, scilicet pro instante. Vult ergo hic in summa declarare, quomodo res quantae unica intellectione intelligantur, et etiam, quomodo pluribus intellectionibus intelligantur.

(11) Et dicit: Et quia indivisibile. In hac secunda parte dicit primo, vel quod sint talia divisibilia, quod potest tale indivisibile unica intellectione intelligi et in unico tempore, scilicet in instante, non quidem, quod instans sit tempus, sed quia est terminus temporis. Unde si comprehendo triangulum, unica tantum specie et unica intellectione intelligo et in uno instante.

(12) Subiungit autem postea, quod, sicut est de tempore, ita est etiam de longitudine. Vult, quod, si intelligo unam partem divisam ab altera, quod istud erit in diversis temporibus. Ex quo loco aliqui volunt, quod intellectus non intelligat plura in eodem instante pluribus intellectionibus, sed unica tantum.

(13) Ad quod aliquis posset respondere, quod istud dictum intelligitur de possibili et non de necessario. Dicit enim, quod non est necessarium, si intellectus plura intelligit, quod in diverso tempore intelligat, sed bene est possibile, quod plura intelligat in unico tempore.

(14) Et cum declaravit. Hic Averroes vult removere unum dubium, quod est, quod aliquis posset dicere, quod intellectus in instante intelligat unum continuum ex eo, quod habet diversas partes. Sed secundum diversas partes videntur esse diversae intellectiones.

(15) Ad quod respondet et dicit, quod verum est, quod istud continuum habet diversas partes. Sed istae partes sunt in tali continuo in potentia. Cum autem intellectio proportionetur ipsi rei, ideo, cum res, scilicet lignum, sit tantum unum in actu et plura in potentia, erit tantum una intellectio in actu et plures in potentia et in pluribus instantibus. Si vero intelligat partes distinctas, erit distincto tempore et distincta intellectione.

 

 

24

 

(16) Quod autem nos secundum quantitatem. Averroes in commento primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Illud autem. De prima dicit, quod, postquam Aristoteles declaravit, quomodo intellectus intelligat indivisibile in actu, potentia vero divisibile, nunc vult declarare, quomodo intellectus intelligat illud, quod est indivisibile secundum formam et per accidens divisibile, ut omnes formae. Omne enim excepta quantitate, quantum est de se, est indivisibile. Sed contra nos dicetis: “Quomodo est possibile, quod illud, quod per se est indivisibile, sit divisibile per accidens?” Dico, quod talia non sunt divisibilia per se essentialiter in primo modo, sed in tertio modo. Per se enim talia sumpta de per se non sunt divisibilia.

(17) Et dixit: Illud autem. Ista est pars expositiva, quae in duas secatur. Secunda ibi Deinde dicit: Sed accidentaliter. Dico ergo primo, quod tale indivisibile secundum formam unica intellectione et unico instante potes intelligere, sicut homo et multo magis Sortes et Plato, ut dicit sanctus Thomas. Aristoteles autem in textu ponit unam particulam, quae est ibi Indivisibile autem et cetera. Quam particulam sanctus Thomas exponit sic, quod hic Aristoteles contradicit Platoni, qui putavit, quod intellectus intelligens sit aliquo modo magnitudo. Mihi tamen magis placet, quod hoc refertur ad actionem intellectus, id est, quod in indivisibili tempore et indivisibili actione intelligatur talis forma.

(18) Deinde dixit: Sed accidentaliter. Haec est altera, quae tripliciter exponitur propter verba Commentatoris, quia in textu dicitur: “Secundum accidens.” Dicit ergo Averroes, quod iste sermo est transpositus, quia dicit, quod li ‘per accidens’ debet sequi ad illam particulam, quod intelligit et in quo tempore. Et dicit, quod est sermo diminutus, sed debet suppleri essentialiter, et tunc erit sententia huius partis, quod talia indivisibilia possunt intelligi actione et tempore indivisibili, quod tamen tempus et quae forma erunt divisibilia per accidens, quia erunt in divisibili.

(19) Sed tunc est dubium, quomodo hoc sit verum de instante, quoniam hoc, quod dictum est, verum est de eo, quod est indivisibile, sicut in subiecto, qualiter est forma, sed de eo, quod est indivisibile sicut in termino, hoc non videtur verificari, qualiter est instans. Dico tamen, quod iste sermo videtur esse Aristotelis in III Physicorum, ubi dicit, quod instans est finis praeteriti et principium futuri, et ita videtur habere rationem duorum. Quare et videtur esse divisibile aliquo modo. Et ita potest salvari dictum Averrois. Dicit postea, quod in unoquoque continuo est aliquid, quod facit ipsum esse unum, sicut instans in tempore et punctus in linea et mutatum esse in loco. Et ista est expositio Averrois.

(20) Et sanctus Thomas in omnibus concordat cum Averroe excepto hoc, quod istud ultimum dictum refert ad compositum ex pluribus partibus homogeneis et heterogeneis, scilicet quod in omni tali composito est aliquid, quod facit omnes istas partes esse unum, scilicet formam.

(21) Themistius etiam quasi in omnibus convenit cum Averroe praeter hoc, quod dicit talem formam esse divisibilem non eo modo, quo dicit Averroes, quia est in divisibili, sed dicit eam esse divisibilem ratione prolationis, quoniam, si debeo proferre hoc nomen, hoc divisibiliter profero, quamvis indivisibiliter intelligatur ab intellectu.

(22) Expositio tamen Averrois mihi magis placet, quia mihi videtur litterae conformior.

 

 

25

 

(23) Punctus autem et omnis divisio. Sequitur textus commenti 25, in quo Averroes primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Punctus autem. De prima dicit: Postquam Aristoteles declaravit, quod indivisibile per se intelligitur, sicut sunt formae, vult modo declarare, quomodo indivisibile simpliciter intelligatur, sicut punctus.

(24) Sed cadit hic dubitatio, quia dicit hic punctum nullo modo dividi. Supra autem dixit punctum per accidens esse divisibile.

(25) Ad hoc potest dici, quod divisibile per accidens est duobus modis, uno modo, quod dividitur ad divisionem alterius, et sic negatur punctum dividi per accidens, quia nullo modo habet partes, sicut forma habet partes ad divisionem subiecti. Quod vero dixit supra, est verum, pro quanto habet duas intentiones, unam quidem, per quam est finis unius, alteram vero, per quam est principium alterius.

(26) Et dixit: Punctus autem. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: Primo enim ponit continuationem, secundo eam declarat. Secunda ibi Et dixit: Et secundum hunc modum. De prima igitur dicit, quod punctus et alia indivisibilia non possunt per se intelligi, sed per actum et per speciem contrarii intelliguntur. Si enim volo punctum intelligere, intelligo, pro quanto et partes et aliquid negatum a partibus intelligo. Et ratio huius est, quia punctum non est sensatum, immo aliqui negant puncta. Quod autem non est sensatum, non potest per se primo ab intellectu cognosci.

(27) Deinde dicit: Et secundum hunc modum. Haec est altera pars, quae adhuc in duas secatur. In prima conclusionem propositam declarat, secundo infert corollarium unum universale. Quantum igitur sit de prima, vult declarare hoc exemplo per ea, quae fiunt in sensatione privationum. In II enim huius dictum est, quod visus cognoscit lucem et tenebras. Et ita est de intellectu. Ipse enim per habitum cognoscit privationes et indivisibilia.

(28) Deinde dicit: Cognoscens. Haec est altera pars, quae adhuc in duas secatur: In prima exponit, in secunda ponit documentum. Secunda ibi Et hoc est unum. Quantum igitur sit de prima, vult declarare universaliter, quomodo hoc contingat tam in sensu quam in intellectu. Dicit enim, quod causa, quare cognoscantur privationes, est, quia sensus et intellectus habent hunc actum admixtum potentiae. Aliquando enim sunt in actu, aliquando vero in potentia. Unde si esset aliquis, qui semper actu videret, utique non cognosceret tenebras, et vice versa si aliquis numquam actu videret, ut caecus, non posset etiam cognoscere tenebras, sed si aliquando videret et aliquando non videret, bene posset cognoscere tenebras et eas utique cognosceret. Quando enim est in potentia cognoscens se non esse in actu videndi, cognoscit tenebras. Sed contra dicet quis, quomodo potest hoc fieri a sensu. Ista enim videtur esse quaedam rememoratio, quae utique non potest fieri a sensu. Respondeo, quod tandem non potest per se et solitarie a visu cognosci, sed in tali cognitione indiget aliquo alio, ut etiam in II huius diximus. Pari etiam modo est de intellectu, quia aliquando est in actu, aliquando in potentia. Potest enim hoc modo privationes cognoscere, cognoscendo scilicet se non informari aliqua forma. Et subdit Averroes contra Alexandrum, quomodo est possibile, quod potentia faciens tam nobile opus sit pura praeparatio, ut dixit Alexander. Concludit postea Averroes unum corollarium, quod est, quia dictum est, quod ideo intellectus cognoscit privationes, quia aliquando est in actu et aliquando in potentia; quodsi aliquis erit intellectus, qui numquam erit in potentia, sed semper in actu, qualis est intellectus divinus, numquam intelliget privationem. Ex quo loco alii volunt deum non intelligere malum et privationes; sed infra de hoc exacte dicemus in quaestione.

(29) Et hoc est unum. Hic Averroes ponit unum documentum, quod est, quod propter hoc, quod dictum est, intellectus possibilis differt ab agente, quia agens est pura actio, possibilis autem est tam actio quam passio, et propter hoc vocatur ‘materialis’ ratione potentiae receptivae, cum aliquando sit in actu, aliquando autem in potentia, et non dicitur esse materialis, quia sit immersus materiae, ut dixit Alexander. Ex hoc loco aliqui eliciunt, quod intellectus agens sit deus, quoniam dicit, quod, si aliquis intellectus erit, qui aliquando non erit in actu et aliquando non erit in potentia, erit ille, qui nihil extra se intelligit, et immediate subiungit, quod ille est intellectus agens. Ecce ergo, quod Aristoteles et Averroes volunt intellectum agentem esse deum ex hoc, quod dicit “extra se nihil intelligere”! Omnes enim aliae intelligentiae intelligunt aliquid extra se excepto deo.

(30) Sed ego dico ad hoc, quod noster textus non habet haec verba, sed dicit, quod ipse se ipsum cognoscit, et non ponitur dictio exclusiva, sed bene textus Averrois dicit hoc. Dicit enim, quod ipse se tantum intelligit.

(31) Item esto, quod hoc loquatur tantum de deo! Sequeretur alias intelligentias a deo esse aliquando in actu, aliquando in potentia. Quod probatur, quia pro te tantum deus non intelligit privationem, ergo aliae intelligentiae intelligunt privationem. Si sic, ergo aliquando erunt in actu et aliquando in potentia per rationem Aristotelis, quando dixit, quod omne, quod intelligit privationem, quandoque est in actu, quandoque in potentia.

(32) Ad hoc tamen, quod dicunt, respondeo et dico, quod Averroes dat exemplum de deo, quoniam de ipso hoc maxime verificatur, scilicet quod non aliquando sit in actu et aliquando in potentia, non quod Averroes velit intellectum agentem esse deum.

 

 

26

 

(33) Est autem dictio quidem. Averroes huic commento non praemittit continuationem, quae secundum sanctum Thomam est, quod, postquam Aristoteles determinavit de prima operatione intellectus, nunc vult determinare de secunda operatione, et ista est introductio Latinorum.

(34) Potest dari tamen alia introductio secundum Averroem et Themistium, quamvis Averroes non continuet hunc textum cum superiori, quae talis est, quod, postquam Aristoteles declaravit de duplici operatione intellectus, nunc vult declarare, quae est propria operatio intellectus, ut intellectus est et ut immaterialis est. Averroes vero in commento duo facit: Primo enim declarat primum, secundo secundum. Secunda ibi Deinde incepit.

(35) Circa primum notetis, quod duplex est operatio intellectus, una, quae est compositio et divisio, quae semper est coniuncta veritati vel falsitati, et ista operatio est propria intellectus materialis, ut materialis est, inquantum scilicet est faex et ultima intelligentiarum, ut bene dicit Averroes in commento, quod hoc est proprium tali intellectui. Alia autem est operatio, quae est semper vera, in qua convenit cum intelligentiis, et ista convenit intellectui, ut intellectus est. Dico ergo, quod, etsi intellectus in prima operatione intelligat componendo et dividendo, habet tamen aliam operationem, per quam convenit aliqualiter cum aliis intelligentiis, et ista est apprehensio simplicium, quae semper est vera.

(36) Deinde incepit narrare. In hac secunda parte duo facit: Primo dicit, quod ita est de intellectu, sicut de sensu. Quemadmodum enim sensus non decipitur circa propria obiecta, sed bene circa obiecta communia et per accidens, ita etiam intellectus non decipitur apprehendendo quiditates rerum, licet bene decipiatur in componendo vel dividendo.

(37) Et cum dixit: Ita est. Hac in parte Averroes ponit duas expositiones: Prima est, quod in ultima parte textus Aristoteles velit, quod intellectus, qui est abstractus a materia, circa propria obiecta, semper est verus.

(38) Et potest intelligi. Hic Averroes ponit aliam expositionem super eadem parte, quae est, quod istud non refertur ad intellectum possibilem, sed ad intellectum penitus abstractum, qualis est intellectus divinus, scilicet quod talis intellectus semper est verus, quoniam in eo non cadit compositio neque divisio, sed intuitive omnia intelligit. Et utraque istarum expositionum potest stare, secundum tamen mihi magis placet.

 

 

27

 

(39) Idem autem est et cetera. Averroes in praesenti commento duo facit iuxta duas expositiones, quas ponit. Secunda ibi Et forte intendebat. Prima est, quam etiam dant Latini, quod scientia et scitum sunt idem. Hoc enim in omnibus verificatur, et maxime in deo, in aliis etiam intelligentiis est verum, et maxime de primo scito. Primo enim et immediate se intelligunt. Intellectui etiam possibili sunt idem, sed non omnibus modis, verum aliquo modo, ex eo, quod intellectus fit intelligens. Et subdit, quod scientia in potentia praecedit scientiam in actu, non quidem absolute, sed respectu unius individui determinati. Simpliciter tamen et absolute scientia in actu praecedit scientiam in potentia; omne enim, quod fit, fit ab aliquo existente in actu.

(40) Et forte intendebat. Hic ponit secundam expositionem, quae est, quod in hoc textu Aristoteles velit reddere rationem eius, quod dixit, quod scilicet intellectus intelligitur et cetera semper est verus. Et ratio est, quoniam ipse intuitive cognoscit et idem est scitum cum scientia illarum et sua intellectio non est per discursum nec de potentia ad actum reducitur. Et ista secunda expositio ponitur etiam hic a Themistio et est optima.